Ut quid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?
Dum superbit impius, incenditur pauper : comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur.
Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem irae suae, non quaeret.
Non est Deus in conspectu ejus, inquinatae sunt viae illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus ; omnium inimicorum suorum dominabitur.
Dixit enim in corde suo : Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ; sub lingua ejus labor et dolor.
Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
Oculi ejus in pauperem respiciunt ; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem ; rapere pauperem dum attrahit eum.
In laqueo suo humiliabit eum ; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ; avertit faciem suam, ne videat in finem.
Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ; ne obliviscaris pauperum.
Propter quid irritavit impius Deum ? dixit enim in corde suo : Non requiret.
Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper ; orphano tu eris adjutor.
Contere brachium peccatoris et maligni ; quaeretur peccatum illius, et non invenietur.
Dominus regnabit in aeternum, et in saeculum saeculi ; peribitis, gentes, de terra illius.
Desiderium pauperum exaudivit Dominus ; praeparationem cordis eorum audivit auris tua,
judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.