Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Aethiopissam,
et dixerunt : Num per solum Moysen locutus est Dominus ? nonne et nobis similiter est locutus ? Quod cum audisset Dominus
(erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra),
statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam : Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis. Cumque fuissent egressi,
descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,
dixit ad eos : Audite sermones meos : si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.
At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est :
ore enim ad os loquor ei : et palam, et non per aenigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Mosyi ?
Iratusque contra eos, abiit :
nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum : et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra,
ait ad Moysen : Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus,
ne fiat haec quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suae : ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra.
Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens : Deus, obsecro, sana eam.
Cui respondit Dominus : Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi ? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur.
Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus : et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.