Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae :
et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.
Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.
Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis.
Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,
et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.
Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum.
Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit.
Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.
Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelorum :
filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem :
et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit : et aegrotationes nostras portavit.
Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris.
Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patream meum.
Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :
et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat.
Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos, perimus.
Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicae fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?
Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ?
Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
Daemones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare : et mortui sunt in aquis.
Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui daemonia habuerant.
Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.