Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo.
Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernae ejus super illud, et septem infusoria lucernis quae erant super caput ejus.
Et duae olivae super illud : una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus.
Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens : Quid sunt haec, domine mi ?
Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Numquid nescis quid sunt haec ? Et dixi : Non, domine mi.
Et respondit, et ait ad me, dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens : Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.
Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? In planum : et educet lapidem primarium, et exaequabit gratiam gratiae ejus.
Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam : et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
Quis enim despexit dies parvos ? Et laetabuntur, et videbunt lapidem stantem in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.
Et respondi, et dixi ad eum : Quid sunt duae olivae istae, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus ?
Et respondi secundo, et dixi ad eum : Quid sunt duae spicae olivarum quae sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro ?
Et ait ad me, dicens : Numquid nescis quid sunt haec ? Et dixi : Non, domine mi.
Et dixit : Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae.