Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.
Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas ejus.
Dixi iniquis : Nolite inique agere, et delinquentibus : Nolite exaltare cornu.
Nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus.
Quoniam Deus judex est ; hunc humiliat, et hunc exaltat :
quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc, verumtamen faex ejus non est exinanita ; bibent omnes peccatores terrae.
Ego autem annuntiabo in saeculum ; cantabo Deo Jacob.
Et omnia cornua peccatorum confringam ; et exaltabuntur cornua justi.