Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae.
Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.
Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,
et nomen Domini invocavi : o Domine, libera animam meam.
Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.
Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me.
Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi ;
quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.
Placebo Domino in regione vivorum.
Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis.
Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax.
Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi ?
Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.
Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea :
tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ;
in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.
Alleluja. Laudate Dominum, omnes gentes, laudate eum, omnes populi.