Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum viginti septem provinciarum principibus, et ducibus, qui ejus imperio subjecti sunt, salutem.
Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meae ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.
Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine,
indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret.
Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis, uti legibus, nostrisque jussionibus contraire, et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam,
jussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis praepositus est et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum conjugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis :
ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochaeus, fecit omnia, quae ei mandaverat Esther.
Summa autem epistolarum haec fuit, ut omnes provinciae scirent, et pararent se ad praedictam diem.
Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Judaeis, qui in urbe erant, flentibus.