Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgae suae.
Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit :
ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio, ubi loquar ad te.
Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.
Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron.
Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.
Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur.
Fecitque Moyses sicut praeceperat Dominus.
Dixerunt autem filii Israël ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus ?