Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Haec dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.
At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam.
Dixeruntque : Deus Hebraeorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius.
Ait ad eos rex Aegypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra.
Dixitque Pharao : Multus est populus terrae : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ?
Praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi, dicens :
Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas.
Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro.
Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus.
Igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas :
ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.
Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas.
Praefecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae.
Flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ?
Veneruntque praepositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?
paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis caedimur, et injuste agitur contra populum tuum.
Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino.
Ite ergo, et operamini : paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.
Videbantque se praepositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.
Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone :
et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et praebuistis ei gladium, ut occideret nos.
Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ?
ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.