Et praeteriens Jesus vidit hominem caecum a nativitate :
et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur ?
Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo.
Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari :
quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.
Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,
et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.
Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est.
Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum.
Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ?
Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.
Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.
Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat.
Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.
Iterum ergo interrogabant eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
Dicebant ergo ex pharisaeis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator haec signa facere ? Et schisma erat inter eos.
Dicunt ergo caeco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit : Quia propheta est.
Non crediderunt ergo Judaei de illo, quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat :
et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est ? quomodo ergo nunc videt ?
Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est :
quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate : aetatem habet, ipse de se loquatur.
Haec dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judaeos : jam enim conspiraverunt Judaei, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
Propterea parentes ejus dixerunt : Quia aetatem habet, ipsum interrogate.
Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est.
Dixit ergo eis ille : si peccator est, nescio ; unum scio, quia caecus cum essem, modo video.
Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ?
Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quod iterum vultis audire ? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ?
Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.
Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit.
Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos :
scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.
A saeculo non est auditum quia quis aperuit oculos caeci nati.
Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras.
Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ?
Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ?
Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.
Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni : ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.
Et audierunt quidam ex pharisaeis qui cum ipso erant, et dixerunt ei : Numquid et nos caeci sumus ?
Dixit eis Jesus : Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus : peccatum vestrum manet.