Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit : praesciebat enim et futura illorum ;
quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna sollicitudine praemisissent illos, consequebantur illos, poenitentia acti.
Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae, et quos rogantes projecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur.
Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas ; et horum quae acciderant commemorationem amittebant, ut quae deerant tormentis repleret punitio,
et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent.
Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi.
Nam nubes castra eorum obumbrabat ; et ex aqua quae ante erat, terra arida apparuit ; et in mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio ;
per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra.
Tamquam enim equi depaverunt escam, et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.
Memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis.
In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra ; et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fulminum : juste enim patiebantur secundum suas nequitias.
In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra ; et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fulminum : juste enim patiebantur secundum suas nequitias.
Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt : alii quidem ignotos non recipiebant advenas ; alii autem bonos hospites in servitutem redigebant.
Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt : alii quidem ignotos non recipiebant advenas ; alii autem bonos hospites in servitutem redigebant.
Et non solum haec, sed et alius quidam respectus illorum erat, quoniam inviti recipiebant extraneos.
Qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant justitiis, saevissimis afflixerunt doloribus.
Percussi sunt autem caecitate, sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat.
In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt : unde aestimari ex ipso visu certo potest.
Agrestia enim in aquatica convertebantur, et quaecumque erant natantia, in terram transibant,
ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturae obliviscebatur.
Flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quae facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis.

PROLOGUS. Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinae et sapientiae causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiae, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam : non autem solum haec, sed et ipsa lex, et prophetae, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemaei Evergetis regis, postquam perveni in Aegyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvae neque contemnendae doctrinae. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum : et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quae ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere.