Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis ;
diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !
Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ; ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt illic.
Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus ?
Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
Sicut laetantium omnium habitatio est in te.