Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis :
qui condolere possit iis qui ignorant et errant : quoniam et ipse circumdatus est infirmitate :
et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis.
Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.
Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Quemadmodum et in alio loco dicit : Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.
Qui in diebus carnis suae preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quae passus est, obedientiam :
et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aeternae,
appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.
De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum : quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei : et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.
Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiae : parvulus enim est.
Perfectorum autem est solidus cibus : eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.