Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quid sit libertas ?
Ad primum proceditur sic :
i. Dicit Anselmus in libro de Libero arbitrio : " Putasne, quod additum minuit, et separatum auget libertatem, aut libertatem esse id, aut partem libertatis ? " Quasi diceret: Non. Sed flexibilitas ad oppositos actus addita libero arbitrio minuit libertatem, et separata auget. Ergo non est libertas. Secunda probatur ex dicto Bernardi dicentis, quod liberius est in patria quam in via : et tamen ibi non est secundum flexibilitatem ad oppositos achis. Praeterea, Intentio Anselmi in illo libro est specialiter reprobare hoc quod quidam dixerunt, libertatem esse flexibilem ad oppositos actus.
2. Item, Flexibilitas ad oppositos actus est flexibilitas in bonum et malum: si ergo est libertas arbitrii, erit ratione utriusque potestas libertatis et non ratione alterius : aliter enim non dicere- tur flexibilitas : ergo flexibilitas in malum erit pars libertatis : sed quidquid in ratione potentiae perficit aliquid, si reducatur ad actum, magis perficit illud : in omnibus enim completior est actus, quam potentia : ergo opus malum facit libertatem, quod est contra Evangelium. Joannis, vili, 34, ubi dicit Dominus : Qui facii peccatum, servus est peccati,
3. Praeterea, In fine libri secundi Sententiarum probatur, quod potentia peccandi magis est impotentia quam potentia : sed potentia peccandi est flexibilitas in malum ; ergo flexibilitas in malum non. erit pars potestatis liberi arbitrii.
Et hoc est contra multos qui dicunt, quod flexibilitas ad oppositos actus sit libertas. Quod etiam probatur sic :
1. In laude sancii viri dicitur in Ecclesiastico : Qui potuit transgredi et non est transgressus : facere mala ei non fecit , Potentia ergo faciendi malum ponit partem libertatis.
2. Item, Dicunt Sancti, quod propter hoc fecit nos Deus liberi arbitrii, ne esset coactum bonum nostrum, et ita nec laude nec remuneratione dignum : ergo si potentia faciendi bonum esset separata a potentia faciendi malum, induceret coactionem : sed quidquid removet coactionem, facit libertatem : potentia faciendi matum removet coactionem: ergo ponit libertatem.
Sed contra :
1. Secundum diffinitionem Petri, liberum arbitrium est potestas faciendi quidquid vult : quia ipse dicit, quod habet virtutem ad quos voluerit actus se inclinare : potestas autem faciendi quod vult, invenitur in aliquo in quo non invenitur flexibilitas ad oppositos actus, sicut in Sanctis in patria et Angelis : ergo flexibilitas ad oppositos actus non videtur esse libertas arbitrii.
Item, Potestas faciendi quid vult, non videtur inveniri in omnibus in quibus est liberum arbitrium, sicut in damnatis. Dicit enim Gregorius, quod saepe impeditur voluntas daemonum., ne tantum possint quantum velint. Ergo videtur, quod neque potestas faciendi quod vult, sit liberum arbitrium.
2. Item, Potestas faciendi quod vult, non videtur convenire nisi omnipotentiae : ergo si est libertas, in solo Deo erit libertas arbitrii.
Si vero dicatur, quod libertas habet determinari secundum Anselmum per potestatem conservandi rectitudinem propter se, tunc non, videbitur in daemonibus esse libertas : in illis enim impossibilitas est ad rectitudinem. Si dicatur, quod Anselmus solvit hoc per simile dicens, quod ad visum quatuor exiguntur, scilicet potestas in vidente, et potentia objecti, et medium adjuvans, ut aer, et medium non prohibens, sicut quod partes vel aliquod aliud non sit medium inter videntem et visibile. Et dicit, quod si desit visibile et utrumque medium, adhuc nihilominus remanet potestas in vidente. Similiter in damnatis quamvis desit rectitudo, remanet tamen potestas conservandi eam. Sed hoc non videtur esse simile : quia in potestate videndi est possibilitas ad actum: sed in damnatis est impossibilitas ad actum rectitudinis.
Praeterea, In primo Metaphysicae habetur, quod dicimus hominem liberum qui causa sui est tantum: ergo videtur, quod libertas deberet sic determinari secundum rationem illam, scilicet quod libertas arbitrii in hoc est, quod ipsum causa sui est in actibus.
Hoc etiam videtur per rationem oppositionis, quae est inter servitutem et dominium : servitus enim determinatur per subesse, dominium autem per superesse: ergo cum libertas medium sit, videtur non debere determinari per subesse.
Solutio. Dicendum, quod liberum arbitrium multipliciter determinatur. Si enim determinatur ad actus in quos potest per se ex natura sui, tunc est flexibi-
litas ad oppositos actus. Sivero determinatur secundum nomen libertatis, tunc est potestas faciendi quod vult. Sicut enim hominem dicimus esse liberum, qui potestatem habet eundi quo vult, et qui non detinetur ab aliquo domino : ita liberum arbitrium dicimus, qui potestatem habet faciendi quod vult, non detentam ab aliquo superiori. Et hoc modo loquuntur Philosophus et Damas cenus et Gregorius Nyssenus, qui dicunt nos esse dominos illoram actuum qui fiunt ex libero arbitrio. Si vero determinatur in comparatione ad finem ad quem est per habitum, tunc libertas est potestas conservandi, rectitudinem voluntatis propter se, sicut dicit Anselmus.
Dicendum ergo ad primum, quod flexibilitas ad oppositos actus secundum sui naturam non minuit libertatem, sed secundum suum actum. Et sic intelligit Anselmus qui dicit: Quod additum minuit.
Et per hoc patet solutio etiam ad sequens,
Ad aliud dicendum, quod flexibilitas in malum non sonat in privationem et ligationem. Actus enim est post potentiam ratione et natura : eo quod amplior est privatio in actu, quam in potentia: et idcirco actus minuit libertatem.
Si vero dicatur, quod secundum hoc potentia etiam ponit privationem, licet minorem quam actus. Respondendum est, quod potentia duobus modis consideratur, scilicet secundum comparationem ad actum, et secundum comparationem ad oppositum. Et primo modo est in potentia et sonat in privationem. Secundo modo est eadem cum potentia quae est in bono, eo quod omnis potentia rationalis est ad opposita, sed tantum addit exclusionem obligationis ad unum solum, et sic est pars libertatis.
Et per hoc patet solutio ad omnia quae objiciuntur de illa materia, praeter hoc solum, quod non sic videtur esse in Sanctis in patria, et in damnatis in inferno.
Et ad hoc respondendum est, quod est potestas in natura, et est potestas ex habitu : et potestatem in natura tam Sancti quam damnati habent ad opposita, sed secundum potestatem ex habitu manent in uno oppositorum, ut in bono, vel malo,,
Ad hoc quod objicitur contra libertatem quam ponit Petras, scilicet quod liberum arbitrium sit potestas faciendi quod vult, dicendum quod damnati habent potestatem faciendi quod volunt eo quod naturam non amiserunt: sed quod numquam bonum volunt, hoc est ex depravatione habitus. Et quod dicunt Sancti, quod impeditur frequenter voluntas daemonis, ne tantum possit quantum velit, intelligendum est de exterioribus, et non de interiori opere voluntatis.
Ad aliud dicendum, quod omnipotentiae est facere omnia quae vult secundum potentiam infinitam : sed potentia creaturae est facere omnia quae vult secundum terminum suae potestatis. Dicit enim Damascenus, quod liberum arbitrium non est aliquorum nisi eorum quae in nostra potestate sunt.
Ad m quod objicitur contra libertatem quam ponit Anselmus, dicendum, quod in veritate damnati potestatem liabent conservandi rectitudinem, sicut ipse dicit, ex natura : et licet numquam possit reduci ad actum, non est tamen supervacua : remanet enim in eis propter duo, scilicet propter demonstrationem justitiae punientis. In hoc enim apparet justitia poenarum, eo quod habuerunt potestatem adhuc demonstratam in eis qua potuerunt stare in justitia sibi data, Aliud est, quod ex hoc magis torquentur, videntes se propria voluntate cecidisse, et non necessitate coactionis alicujus.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULI QUARTI