Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De humani formibus proprietatibus,
quas ponit Dionysius, Postea ponit Dionysius humaniformes proprietates, dicens, quod theologi humaniformes Angelos describunt propter intellectuale et sursum habendo intuiti-
vas virtutes. Quia Deus
Os homini sublime dedit, coelumque tueri jussit, et erectos ad sidera tollere vultus .
Et figurae rectum et luculentum et secundum naturam principale et regale, et secundum sensum minimum quidem quantum ad reliquas virtutes irrationabilium animalium. Omnium vero potens secundum intellectus magnitudinem virtute, et secundum rationabilem scientiam continuitate, et secundum naturam animae liberum et potentissimum.
Et tangit Dionysius duo in natura hominis. Unum quod est ipsius naturae constitutivum, alterum quod praestat irrationabilibus. Id autem quod constituit naturam, est triplex. Quoddam enim inest homini gratia corporis : ut sursum habere intuitivas virtutes, et figurae rectum et luculentum. In homine superior sensus est visus, in aliis animalibus auditus. Similiter in homine sursum dirigitur visus, in aliis autem animalibus ad terram. Homo etiam est recti et erecti corporis, ut dicitur in libro de Animalibus, Similiter dicitur luculentum in claritate vultus propter nobilitatem et subtilitatem vultus complexionis. Quoddam autem inest homini gratia animae, ut intellectuale. Quoddam autem gratia conjuncti inest, sicut secundum naturam principale et regale. Et dicitur principale secundum naturam, eo quod formam ul-
timam in natura et principalem, quae est anima rationalis, attingit. Et dicitur regale propter dominium et regimen suorum actuum.
Id autem quod praestat irrationabilibus animalibus, est triplex. Quorum primum inest secundum intellectum simplicem : quia licet minimum sit quoad sensibiles virtutes, in quibus convenit cum brutis : tamen omni virtute est potens secundum magnitudinem intellectus. Et dicitur omnis virtus intellectus virtus ipsius ad rationalia et ethica et naturalia et mathematicalia et divina. Secundum inest per intellectum compositivum, qui ratio est, secundum quod omni continuitate habet scientiam rationalem : continuat enim terminum termino in habitudine subjecti ad praedicatum, et habitudine propositionis ad propositionem secundum quamlibet speciem ratiocinationis. Tertium est in ratione liberi arbitrii, scilicet secundum naturam animae liberum et potentissimum : quia omnia conveniunt Angelis haec : Angelus enim secundum naturam est intellectualis, et metaphorice sursum habet intuitivas virtutes in visione matutina in contemplatione Dei, et figurae rectum in sublimitate et erectione ordinis et officii, et luculentum secundum quod agalmata clarissima et specula per theophanias efficiuntur. Ad minima autem sensibilium virtutum non deprimuntur, sed omni virtute intellectus excedunt accipientes cognoscibilia per similitudines specierum datas sibi in creatione, ut supra habitum est, et habent continuitivas et rationales scientias non per investigationem inquisitionis, sed secundum ordinem rerum scitarum, sicut causa est ante causatum, et cognitio coeliet terrae ante cognitionem distinctionis luminis, et cognitio distinctionis elementorum ante cognitionem productionis plantarum et animalium, sicut in tractatu de operibus sex dierum erit manifestum. Potentissimum etiam habent liberum arbitrium : quia in ipsis est libertas naturae, gratiae, et gloriae.