Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum tempus sit causatum a motu, vel non sit sine motu ?
Quarto quaeritur, Utrum tempus sit causatum a motu, vel. non sit sine motu?
Et videtur, quod sic : quia
1. Dicit Philosophus : Sicut motus sequitur magnitudinem, ita tempus sequitur motum . Sed pereunte magnitudine, omnino perimitur motus localis. Ergo pereunte motu, omnino perimitur tempus : et ita tempus non est sine motu.
2. Praeterea, Dicit Avicenna, quod motus numerat tempus, quia facit esse numerum qui est tempus. Si. ergo motus facit esse numerum qui. est tempus, motus facit esse tempus : ergo destructo motu, non est tempus.
3. Praeterea, Tempus est passio motus : sed destructo subjecto, destruetur passio : ergo destructo motu, destruetur tempus.
4. Praeterea, In VI Physicorum habetur frequenter, quod si motus est, necesse est tempus esse : et si tempus est, necesse est motum esse : ergo videtur, quod ista posita se ponant, et perempta se perimant : et ita unum non est sine altero.
Contra :
1. Dicit Philosophus in IV Physicorum , quod tempus est aliquid plus omni eo quod est in ipso : sed motus est in tempore : ergo tempus est aliquid plus omni motu : ergo tempus manet motu non existente.
2. Item, Si aliqua duo sunt simul, sic
quod unum habet prius et posterius non manentia secundum esse, manentia autem secundum substantiam, et aliud habet prius et posterius non manentia neque secundum esse neque secundum substantiam, necesse est, quod destructo illo quod non manet neque secundum esse neque secundum substantiam, maneat illud quod manet secundum substantiam et non secundum esse. Probatio. Substantia manens non dependet a substantia non manente : quia aliter contradictorium dependeret a contradictorio : sed quandocumque aliquid non dependet ab alio, potest manere illo non existente : sed manens secundum substantiam non dependet a non manente : ergo et illo non existente potest manere. Modo resumatur primum : motus et tempus sic se habent, quod tempus manet secundum substantiam et non secundum esse, motus autem non manet neque secundum substantiam neque secundum esse. Ergo tempus potest esse sine motu. Quod autem tempus sic se habeat, hoc supponitur a Philosopho et ex determinatis. Quod vero motus sic se habeat, ut praedictum est, probatur sic : Detur quod motus maneat secundum substantiam, tunc non manebit nisi in mobili : ergo quemadmodum substantia temporis adhuc est, ita substantia motus praeteriti adhuc esset. Sed mobile praeteritum quod movebatur in. praeterito possibile est non esse : sit enim aliquid quod motum est in praeterito, et modo est corruptum mobile. Ergo illud non est: sed si substantia motus ejus est, in mobili est: et si in. mobili est, mobile est : ergo mobile quod non est, est : hoc autem est impossibile : ergo substantia motus non est manens.
3. Item, Nunc in tempore, ut dicit Philosophis, respondet substantiae ipsius mobilis, et tempus motui : sed substantia ipsius mobilis manet post motum : ergo substantia ipsius nunc manet post motum : sed nunc non habet esse nisi in tempore : ergo tempus est post motum.
Solutio. Sicut prius habitum est, tempus dicitur dupliciter. Quoddam tempus est mensura cujuscumque mutationis, sive simplicium, sive compositorum : et illius nunc nihil prohibet consequi ad. nunc : et hoc bene potest esse sine motu : sed tempus consideratum a Philosophis quod est mensura primi mobilis, non potest esse sine motu : et de hoc loquendo concedimus primas rationes.
Et respondemus ad objecta in contrarium , quod cum dicit Philosophus, quod tempus est aliquid majus omni eo quod est in tempore, loquitur de esse in tempore secundum quod idem est in tempore quod est in numero : quidquid autem est in numero, sic se habet ad numerum illum, quod etiam alia possunt mensurari et numerari per numerum illum : et sic ea quae sunt in tempore, sic se habent ad tempus quod tempus etiam potest esse mensura auorum : ex sic verum est, quoa tempus est ad plus omni eo quod est in tempore.
Ad aliud dicendum, quod tempus ma-n et secundum substantiam et non secundum esse, et motus neque secundum substantiam neque secundum esse : et tamen dependet tempus a motu. Sed bene sequitur ex illa ratione, quod substantia temporis non dependet a substantia motus, sed dependet a substantia mobilis secundum quod est in motu : et ideo illo non existente in motu, non est substantia temporis.
Qualiter autem hoc sit, patebit in solutione sequentis objectionis.
Ad quam respondendum est, quod substantia mobilis manet post motum, et sic non causat ipsum nunc temporis : quia nunc temporis, secundum quod a Philosophis consideratur, est nunc conjunctum priori et posteriori : et ideo non causatur substantia mobilis quoque modo considerata : sed considerata in motu secundum quod hujus : et hoc est quod dicit Philosophus in IV Physicorum: Tempus dicimus sequi motum, et similiter punctum id quod fertur, quo motum cogno-
scimus et prius in ipso et posterius . Hoc autem idem in re, ratione autem aliud, sicut sophistae accipiunt alterum Coriscum in theatro esse et Coriscum in foro : et hoc jam in eo quod alibi et alibi est alterum : id autem quod fertur, sequitur ipsum nunc sicut tempus motum.