Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Secundum quid conveniat Angelis purgare, illuminare, et perficere ?
Secundo quaeritur, Secundum quid conveniat Angelis purgare, illuminare, et perficere?
Et videtur, quod secundum idem : quia
1. In justificatione impii ad infusionem gratiae sequitur purgatio a culpa et perfectio secundum virtutes, sicut habetur in Glossa super epistolam ad Romanos, viii, 30, super illud : Quos praedestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. Eadem enim est gratia vocans et justificans et magnificans. Igitur a simili videtur, quod idem sit purgans et illuminans et perficiens : et ideo non videntur esse tres actus.
2. Item, Quidquid consequitur aliquid semper in subjecto, hoc videtur esse indivisum ab ipso : sed purgatio semper sequitur illuminationem in subjecto purgato : igitur videtur esse indivisa purgatio ab illuminatione : et ita non sunt duo actus, sed unus.
Si forte dicatur, quod hic est unus actus differens secundum terminos, sicut etiam in naturis est unus terminus a quo, et ad quem.
Contra :
1. Quia secundum hoc cum non sit nisi duplex terminus in actu, scilicet a quo, et ad quem, non debent hic esse nisi illa duo, scilicet purgare, et illuminare : et sic supervacuum erit perficere.
2. Praeterea, Quorum diffinitiones sunt diversae, ipsa sunt diversa, Proba-
TIO mediae. Dicit Dionysius in libro de Caelestia hierarchia : " Oportet itaque,ut aestimo, purgandos quidem puros perfici omnino, et omni liberari dissimilitudinis confusione : illuminandos vero repleri divino lumine ad contemplativam habitudinem et virtutem, castissimis mentis oculis reducendos, et imperfectos restaurandos participes fieri exploratorum sacrorum perfectivae scientiae . " Ex his patet, quod diffinitiones horum ex parte passivorum sunt diversae, scilicet purgari, illuminari, et perfici.
3. Si forte dicatur, quod ista sunt eadem ex parte agentis, hoc iterum videtur esse contra Dionysium : dicit enim, quod " oportet purgatores magnitudine purgationis aliis tradere propria castitate : illuminatores autem ut luculentiores animos ad participationem luminis et distributionem proprie habentes, et ditissime sanctae repleti claritatis, omnino suum superexcellens lumen in eos qui digni sunt lumine supervehere. Perfectores vero tamquam praeceptores perfectivae traditionis perficere perficiendos sacratissima doctrina per inspectorum sacrorum scientiam. " Ex his videtur, quod purgatores purgant castitate, et illuminatores illuminant lumine, et perfectores perficiunt praecepto perfectissimae traditionis. Cum ergo ista tria non sunt eadem, non erit idem purgare, perficere, et illuminare.
Juxta hoc quaeritur de ordine illorum trium. Et videtur, quod primum sit purgare : quia antequam inducatur forma, oportet removere a subjecto privationem et dispositionem contrariam.
Sed videtur e converso, quod perficere sit primum : quia perficere est secundum actum, et actus prior est potentia, ut dicit Philosophus in IX Metaphysicae , tempore, et ratione, et substantia.
Item, Videtur quod illuminare sit prius : quia per illuminationem fit purgatio et perfectio.
Solutio istius quaestionis determinatur a Dionysio in libro de Caelesti hierarchia, ubi sic dicit : " Comprehendens autem et hoc dixerim fortassis non immerito : quia purgatio est illuminatio, et perfectio, divinae scientiae assumptio. ignorantiam quidem utpote purgans secundum ordinem indita scientia perfectiorum doctrinarum : illuminans autem ipsa divina cognitione, per quam et purgat non prius contemplantem quam manifestat per altiorem illuminationem : et perficiens iterum ipso lumine secundum habitum scientia lucidissimarum doctrinarum, hoc est, quod per illuminationem unam solam fiunt ista tria, scilicet purgatio, illuminatio, et perfectio: sed. quantum ad remotionem privationis quae est ignorantia, dicitur purgatio : et quantum ad immissionem luminis quod non prius contemplatur nisi manifestetur ei altior illuminatio, dicitur illuminatio : in quantum autem explorat sacra in ipso scibili cujus accipit illuminationem, dicitur perfectio . " Et ad hoc intelligendum revocandum est ad memoriam quod supra dictum est, in theophaniis esse duo, scilicet lumen elevans intellectum, et scibile distinguens eumdem. Et quando accipitur scientia de ipso scibili divino, dicit Dionysius Angelos participes fieri exploratorum sacrorum perfectae scientiae, et per hoc reduci et restaurari ad perfectum. Secundum hoc igitur bene concedimus, quod ista tria fiunt una sola illuminatione : sed sicut in motu tria sunt, scilicet terminus a quo, et in quem, et finis motus : ita hic sunt tria, et penes terminum a quo dicitur purgatio, et penes terminum ad quem dicitur illuminatio, penes
finem autem propter quem est totum, dicitur perfectio : hic autem finis nihil aliud est nisi ut fiat exploratio divinae scientiae illuminatione percepta.
Ad id igitur quod objicitur de Dionysio, quod ipse videtur dare diversas diffinitiones, dicendum quod ipse considerat ista tria penes differentiam terminorum et finis, et penes differentiam ejus quod est ad finem, non penes substantiam illuminationis qua omnia ista fiunt : omnia enim ista tria sunt idem in substantia, sed differunt penes esse et rationes.
Ad id quod objicitur de castitate, etc, dicendum quod castitas dicitur ibi appropinquatio intellectus ad unum : quanto enim magis appropinquat ad unum primum, tanto magis perficitur in multis, et variatur lux in illis. Hoc autem contingit, quia finis est unus : ea autem quae sunt ad finem, sunt multa et partita.
Ad id autem quod dicitur de praecepto traditionis, dicendum quod praeceptum dicitur ibi principium et regula reductionis ad finem : sicut etiam dicitur ars collectio praeceptorum ad eumdem finem tendentium. Unde praeceptum ibi traditionis non est nisi illuminatio per quam anagogice reducuntur et in explorationem et inspectionem sacrorum quae sunt doctrina et scientia illuminationis.
Ad illud quod quaeritur de ordine, dicendum quod tripliciter considerando tres habent ordines ista tria. Si enim considerantur ista tria ex parte subjecti, tunc est primum purgatio, secundum illuminatio, tertium est perfectio : et iste ordo est secundum rationem generationis eorum in subjecto. Si autem considerentur ex parte agentis, tunc primum est illuminatio, secundum purgatio, tertium est perfectio : quia agens primo formam secundum quam est actus, communicat, quae consequenter removet a subjecto privationem oppositam et ultimo inducit finem. Si vero considerentur secundum rationem perfecti et optimi, sic perfectio est primum, illuminatio secundum, et purgatio tertium.
Ad hoc autem quod objicitur, quod Philosophus dicit, quod actus est prior tempore, dicendum quod hoc verum est in diversis, sed non in uno : in uno enim et eodem potentia prior est actu tempore, sed substantia et ratione posterior.