Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quare omnes coelestes essentiae dicuntur Angeli et Virtutes ?
Deinde quaeritur, Quare omnes coelestes essentiae dicantur Angeli et Virtutes ?
1. Cum enim Angeli sint in intimo gradu, et ab infimo non fiat denominatio communis, videtur quod ab illo non debeant denominari omnes coelestes spiritus.
2. Praeterea, Angelus idem est quod nuntius, ut dicit Gregorius : sed superiora agmina ob intimis non rece dant : ergo non convenit eis esse nuntios.
3. Similiter, Objicitur de Virtutibus. Virtus enim est nomen proprietatis, non substantiae : ergo videtur, quod substantiae coelestes a virtute non debent habere nomen.
4. Si forte dicatur secundum Dionysium, quod inferiorum dona superiores habent excellenter : et ideo quia Angeli tenent infimum ordinem, superiores nominantur Angeli. Contra : Angelus secundum suum nomen non videtur importare donum dignitatis: ergo si denominantur a donis spiritus coelestes pertinentibus ad dignitatem, non denominabuntur Angeli.
Praeterea, Dicit Dionysius : " Neque enim superpositam proprietatem facile est tam a nobis discretarum sanctarum Virtutum minoribus omnino annectere essentiis in conversione inconfusae angelicorum ornatuum ordinationis . " Sensus est, quod superpositam proprietatem, id
est, dignam sanctarum Virtutum a nobis discretarum, scilicet secundum convenientiam specialis ordinis, quem supra discrevimus, non est facile annectere essentiis minoribus, id est, spiritibus de inferioribus ordinibus. Annectere dico, hoc est, applicare in conversione, qua scilicet nomen unius ordinis convertitur super alium, inconfusae ordinationis angelicorum ornatuum, hoc est, donorum a quibus habent Angeli ornatum et ordinem specialem. Ex hoc videtur, quod donum unius ordinis non possit converti super alium sine confusione : et ita. nullum nomen ordinis alicujus erit commune.
5. Similiter, Objicitur de solutione Dionysii, quare omnes dicuntur Virtutes. Dicit enim : " Quia in tria dividuntur secundum se supermundana ratione omnes divini intellectus, in essentiam, et virtutem, et operationem, cum simul omnes aut eorum quosdam inobservate, id est, sine distinctione hujus vel illius, coelestes essentias, aut coelestes vocamus Virtutes, eos periplirasticos, id est, circumlocutione, de quibus sermo est, id est, de quibus specialiter intendimus dicere, significare nos aestimandum ex ea quae per singulos est essentia vel. virtute, hoc est, ex communi nomine essentiae, et ex communi nomine virtutis, quae cuilibet conveniunt. " Ex hoc accipitur, quod a nomine ordinis specialis qui dicitur Virtus, non denominantur omnes spi-
ritus Virtutes, sed a virtute communi quae est in omnibus.
6. Sed tunc quaeritur, Cum essentia etiam sit nomen commune vel operatio, quare non habemus aliquem ordinem specialem qui dicatur essentia, et aliquem qui dicatur operatio, sicut habemus unum qui dicitur Virtus ?
7. Praeterea, Non videtur divisio sufficiens in essentiam, virtutem, et operationem, secundum ea quae communiter inveniuntur in Angelis, cum etiam dicantur intellectus et mentes et animi et spiritus.
8. Juxta hoc iterum quaeritur, Quae sit ratio divisionis assignatae, et quae sit differentia nominum dictorum ?
9. Item, Cum inferiorum dona superiores habeant, et non e converso, quare sacerdotes et pontifices in ecclesiastica hierarchia dicuntur Angeli ?
Solutio. Dicimus, quod Angelus est nomen communis operationis omnium ordinum. Angelus enim est nomen multipliciter dictum : dicitur enim Angelus ab actu et proprietate nuntii. Actus autem nuntii est missio ad remotum : ad illos enim qui prope sunt, non mittitur nuntius, sed per se vocantur. Proprietas autem nuntii est referre et revelare nuntium : et hoc modo Angelus est nomen specialis ordinis, qui mittitur ad partem distantem Ecclesiae, quae est militans, et revelat ea quae pertinent ad salutem. Dicitur etiam nuntius a communi ostensione voluntatis alicujus, sicut Damascenus verbum in voce dicit esse Angelum intelligentiae : et sic ab operatione communi dicitur Angelus esse in spiritibus coelestibus : quia in descensu illuminationum superiores nuntiant mediis, et medii inferioribus id quod de divina cognitione perceperunt : et hoc mo do Christus etiam dicitur magni consilii Angelus . Redit ergo solutio ad hoc, quod a tali operatione communi caelestes spiritus dicuntur Angeli, et non a proprietate speciali.
Et per hoc patet solutio ad primum et secundum.
Ad aliud dicendam, quod per hoc non recedunt superiora agmina ab intimis, quod communiter nuntiant : quia non mittuntur ad. distans, sed potius illuminando reducunt in divinam cognitionem cancellarios e tcommansionarios ejusdem domus.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius non intendit ibi reddere rationem quare omnes dicantur Angeli : sed quia non est inconveniens superiores nomine inferiorum nominari quandoque. Si enim sua ratio esset sufficiens, tunc etiam septem superiores dicerentur Archangeli, et sex superiores dicerentur Principatus, et sic de aliis.
Ad aliud dicendum, quod bene concedimus, quod nullus ordo denominatur a speciali alterius : quia sic significationis confusio introduceretur.
Ad aliud dicendum, quod spiritus caelestes denominantur a virtute communi, quae naturalis est omnibus, et non ab illa quae est donum speciale medii ordinis.
Ad aliud autem quod quaeritur, Quare nullus ordo dicatur essentia vel operatio?
Dicendum, quod essentia non est nomen commune ad naturam et gratiam, sed convenit tantum naturae : et ideo cum ordines a differentiis gratiarum ad officia pertinentium distinguantur, nullus ordo potest denominari essentia. Operatio vero est consequens omnia officia. Est enim officium (ut dicit Tullius) congruus actus, id est, congruitas ad actum personae secundum statum patriae : et ideo cum sit consequens omne officium, nullum officium habet ab eo denominari. Virtus autem cum dicat ultimum potentiae , dicit potentiam specificam : et ideo
cum omne officium sit in genere potentiae activae, virtutis nomen ab officio speciali potest denominari. Similiter cum virtus rationem potentiae habeat, potest etiam nomen esse commune : et hoc modo accipitur in I Ethicorum, ubi dicit Philosophus : " Videmus clarissimas virtutes, utputa militarem, oeconomicam et theoricam, id est, doctrinalem virtutem sub civili esse . " Primo autem modo accipimus in primo de Coelo et mundo, sicut prius diximus.
Ad aliud dicendum, quod est perfectio substantiae spiritualis ad opus in communi, et est perfectio ejus ad opus in speciali, quod convenit ei secundum proprietatem naturae tantum. Dico autem opus in communi ad naturam et gratiam et officium et ordinem. Perfectionem ad opus in communi determinat Dionysius per divisionem suam : essentia enim est principium virtutis ut subjectum principium passionis : virtus autem est principium operationis. Sed intellectus et mens et animus dicunt ordinem ad opus specialiter secundum naturam conveniens. Et mens quidem secundum Damascenum dicitur a metiendo, quia metitur intelligibilia : et ideo dixit Pythagoras, quod homo sentiens et sciens est mensura omnium rerum : quia aliter istorum habet sensum, et aliter scientiam. Et Philosophus , quod scientia est mensura rerum et sensus propter eamdem causam : quia sicut unus intellectus secundum substantiam et creatus numerat intelligibilia, ita unus sensus sensibilia ejusdem sensus. Intellectus antem dicitur a virtute intellectiva, quae simplex est et simplicium et non cum phantasiis sicut intellectus humanus, cum nec a motu voluntario animi est, quemadmodum neque voluntas, ut dicit
Anselmus. Homo autem non dicitur animus : quia inveniuntur in ipso alii motus, sicut motus corporis, et vegetabilis, et hujusmodi. Dicitur tamen quandoque animus ab anima movente, et ponitur pro irascibili, et sic sumitur in III de Anima, ubi dicit Philosophus, quod " in anima rationali voluntas est, et in irascibili desiderium et animus : " et sic non accipitur animus pro nomine spirituum coelestium.
Spiritus autem (secundum Gregorium ) est nomen naturae : unde, Qui facit Angelos tuos spiritus .
Sed tunc spiritus est multipliciter dictum. Proprie enim dicitur spiritus corpus subtile, luminosum, medium inter corpus et animam, principium et instrumentum vitae, qui discurrit in corpore secundum Isaac, ut lumen in mundo. Et hic dividitur in spiritum animalem et vitalem et naturalem, quorum primus habet situm in cerebro, secundus in corde, et tertius in hepate.
Similiter distinguit Augustinus spiritum in plura membra . Dicitur enim uno modo spiritus quidquid non est corpus et est aliquid : et sic sumitur spiritus communiter. Et dicitur spiritus aer. Et dicitur spiritus nuntius, sicut habetur in Psalmo cxlviii, 7 : Ignis, grando , nix, glacies, spiritus procellarum. Et dicitur spiritus anima sive pecoris sive hominis, sicut scriptum est : Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sur sum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum ? Dicitur etiam spiritus ipsa mens animae rationalis, ut est quidem tamquam oculus animae, ad quem pertinet imago et agnitio Dei, de quo dicit Apostolus : Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est . Cum
alibi de interiori homine dicat : Qui renovatur in agnitionem, scilicet Dei, secundum imaginem ejus qui creavit illum . Dicitur etiam spiritus vis animae quaedam mente inferior, ubi corporalium rerum similitudines reprimuntur : et sic sumitur, I ad Corinth. XIV, 15 : Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente. Dicitur etiam spiritus increatus, sicut Deus Trinitas. Et iterum spiritus dicitur una persona in Trinitate, scilicet Spiritus sanctus.
Similiter, Augustinus dicit ibidem, quod corpus sanctorum in resurrectione erit spirituale : quia miris modis ad omnem facultatem et incorruptionem spiritui subdetur, et sine ulla indigentia corporalium alimentorum solo vivificabitur spiritu, non quod incorpoream substantiam sit habiturum.
Similiter spirituale dicitur sensus mysticus Scripturae, secundum quod consuevit dici, quod spiritualis sensus est moralis, allegoricus, et anagogicus.
Ad ultimum dicendum, quod (sicut dicit Dionysius ) universali et superposita majorum ornatuum virtute relinquuntur ultimi, hoc est, virtutem ornatuum majorum Angelorum non habent virtute universali et superposita, hoc est, universaliter et superposite, sic scilicet quod inferiores dona superiorum quoad omnes actus habeant et eminenter. Unde sequitur : " Mediam enim et proportionalem participant juxta unam simul cunctorum et conjunctivam societatem, quale est sanctorum Cherubim ordo, participat sapientiam et scientiam altiorem. Sub ipsis autem essentiarum dispositiones participant quidem et ipsae sapientiam et scientiam particularem, tamen ad illos et subjectam. Et quidem omnino in participatione sapientiae et scientiae esse commune est omnibus deiformibus intellectibus. Attente autem et primo aut secundo aut infra nequaquam commune, sed sicut unicuique ante propria diffinitur analogia. Haec autem et de omnibus divinis mentibus non fortassis quis errans diffiniet. Etenim sicut primi abundantius habent minorum sanctas pulchrasque proprietates, sic habent ultimi eas priorum, non tamen similiter, sed infra. Nihil ergo (ut aestimo) inordinatum, si et secundum nos summum sacerdotem Angelum theologia vocat juxta virtutem propriam participantem Angelorum prophetica proprietate, et ad manifestativam eorum similitudinem, quantum possibile hominibus, extentum. " Et dicitur prophetica proprietas a procul fando : quia nuntiando loquuntur ea et revelant quae procul sunt super no straui cognitionem.