Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Qualiter odor immutat per evaporationem ?
Tertio quaeritur, Qualiter odor immutat per evaporationem ? In hoc enim differunt odores ab omnibus aliis sensibilibus.
Dicit enim Aristoteles in primo de Sensu et de sensato, quod odor est fumalis evaporatio. Fumalis autem evaporatio est ab igne.
Sed contra hoc objicitur sic primo:
1. Quaecumque sunt simul circa easdem differentias, si differentiae unius sentiuntur per evaporationem, necesse est etiam per evaporationem sentiri differentias alterius: odor et sapor sunt circa easdem differentias, ut dicit Philosophus: ergo si odor est per evaporationem, necesse est saporem per evaporationem fieri, et hoc est falsum.
Si forte dicatur, quod sapor est in grosso et humido, et odor in subtili evaporatio humido, secundum hoc odor et sapor non differunt nisi per subtile et grossum: et secundum hoc odor non erit nisi quidam, subtilis sapor: sicut autem differunt objecta, ita differunt sensus: ergo odoratus est quidam subtilis gustus,
2. Praeterea, Non lit evaporatio nisi quibusdam partibus subtilioribus a corpore evaporante: partes autem illius corporis sunt, in quibus est humidum saporosum: ergo videtur, quod humidum saporosum sit in vapore odorum: ergo sapores deferuntur cum odoribus, et discernuntur cum eis per olfactum, quod falsum est: ergo et hoc est falsum, quod odores fiunt per evaporationem,
3. Item, Si. differentiae odorum sunt circa differentias saporum., et differentia cum sit qualitas et forma,, non est separabilis actu ab eo cujus est differentia et forma, tunc non contingit differentias odorum in aliquo inveniri in quo non inveniuntur differentiae saporum: sed differentiae saporum numquam inveniuntur in evaporatione: ergo nec odores sunt per evaporationem.
Quod si concedatur, objicitur in contrarium sic:
Membrum illud quod excellenter est calidum et principium caloris in respirantibus, necesse est habere mitigationem caloris per inspiratum aerem: ergo similiter membrum quod excellenter est frigidum, necesse est habere mitigationem frigoris per aliquod quod est actu calidum pertingens ad ipsum: hoc autem membrum est cerebrum: ergo aliquid actu calidum oportet pertingere ad cerebrum: et non potest nisi per evaporationem: ergo necesse est per evaporationem pertingere i sed nullum sensibile orfanum suum immediate habet a cerebro, nisi odor: ergo necesse est odorem per evaporationem pertingere ad cerebrum..
Quaeritur etiam circa hoc, Quae est differentia inter fumum evaporativum,
et exhalationem ? Haec enim, omnia nomina attribuuntur odoribus.
Solutio. Dicimus, quod odores semper fiunt per evaporationem.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc quod dicit Philosophus, quod differentiae odorum sunt circa differentias saporum, non inl eli. igitur sic, quod differentiae saporum et differentiae odorum sint eadem: sed quia differentiae odorum duplicem analogiam habent ad differentias saporum. Quarum una est, quia quidquid non habet saporem, non habet etiam odorem i et hoc tangit etiam. Philosophus in libro secundo de Sensu ei sensato, sic dicens: " Elementa odorabilia non sunt, velut ignis, aer, aqua, terra: quia humida et sicca elementorum adfinia sunt, id est, sine sapore, nisi quidem commixta fiant. " Secunda quidem analogia, est, quia ex eisdem, primis qualitatibus constituuntur sapores et odores, licet non eodem, modo complexis activis et passivis: sapor enim principaliter constituitur ex humido et secundario ex sicco calido commiscente siccum cum humido i odor autem principaliter natura est ex sicco, et secundario ex calido humido faciente evaporationem; frigid usu autem hebetat sapores et exstinguit odores per hoc quod impedit evaporationem. Unde per hoc patet, quod cum differentiae odorum et saporum non sunt circa idem numero, quod sit immediatum utrique, actu enim humidum et actu siccum non sunt idem numero, ideo bene possunt separari differentiae odorum, a differentiis saporum..
Ad aliud dicendum, quod cum partes saporosi separati elevatas sunt ab ipso per evaporationem, tunc non sunt subjectum vaporis nec humidi saporosi, sed potius quando sunt in commixto corpore in quo dominatur humidum saporosum: et tunc non sunt subjectum saporis nisi potentia, scilicet in quantum possunt evaporare per calidum et siccum,
A. D aliud patet solutio per praedicta,
Ad ultimum dicitur, quod furnus dicitur proprie qui elicitur ab exteriori, calido igneo, hoc est, agente secundum proprietatem, ignis, sicut terrestre siccum quod permixtum est vaporibus odorum.: fumus enim est vapor terrae, ut dicit Aristoteles in libro Meteororum : vapor enim est in quantum elevatur ab extrinseco calido, exhalatio vero in quantum, ab exteriori calido agente educitur calidum naturale, et cum illo hinni dum siccabit: et quia haec omnia, inveniuntur in evaporatione quae est subjectum odoris, propter hoc nomina haec odoribus attribuuntur.