PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et ideo sequitur :
" Qui autem secus viam, "
In qua diabolus per delectabilia et vanitates mundi cor ad duritiam conculcavit. Numer. XXII, 32 : Perversa est via tua, mihique contraria." Hi sunt qui audiunt, " auditu exteriori : sicut via extra suscipit et non intus abscondit. Isa. xlii, 20 : Qui apertas habes aures, nonne audies ? Quasi dicat: Mirum est si non audis. Hic est Heli qui in templo non audivit interius loquentem Dominum, et non vidit lucernam antequam exstingueretur ,
" Deinde venit, " per accessum tentationis, " diabolus. " Matth. IV, 3 : Accedens tentator dixit.
" Et tollit verbum, " hoc est, cor verbo attractum, " de corde " humano " eorum. " Judicum, VI, 3 et 4 : Cum sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec, caeterique orientalium nationum, et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis, cuncta vastabant. Diabolus autem dicitur volucris, quia insidiando circumvolat. Hae sunt aves quas de sacrificio suo abigebat Abraham .
Finem autem a malitia diaboli intentum subjungit, quando dicit: " Ne credentes " fide formata : quae, sicut dicitur, ad Galat. v, 6 : Per charitatem operatur, " salvi fiant, " a peccato per gratiam, et a miseria per gloriam. Joan. III, 15 : Ut omnis qui credit ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Joan. XI, 26 : Qui credit in me, non morietur in aeternum. Fides enim formata per dilectionem operans salvat. Luc. VII, 50 :
Fides tua te salvam fecit : vade in pace.
" Nam qui supra petram. "
In omni petrae diversitate quae supra determinata est.
Tamen specialiter secundum modum tangere videtur, ubi parum terrae super superficiem petrae est expassum, et hoc est in calido ustivo incensum. Act. vii, 51 : Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis.
Hi sunt " qui cum audierint, " auditu exteriori ad interiorem relato, " cum gaudio, " ex levitate animi procedente, non ex devotione, " suscipiunt verbum, " cum potius in timore et devotione esset suscipiendum. Isa. XXVI, 18 : Sic facti sumus a facie tua, Domine. Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum, scilicet salutis.
" Et hi radices " in profundum fixas, quae est intellectus veritatis cum pietate, et affectus charitatis cum devotione, et timor castus et initialis cum humilitate, " non habent. " Isa. xl, 24 : Et quidem neque plantatus, neque salus, neque radicatus in terra truncus eorum : repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.