PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur:
" Existimantes autem illum esse in comitatu, "
Pater quidem in comitatu dominarum, Mater autem in comitatu virorum, " venerunt, " ab Jerusalem, " iter diei, " hoc est, dietae unius. In sero autem cum deberent parare necessaria hospitio, Joseph providens necessaria, cognovit quod non erat cum Matre, cui providit de necessariis, et scivit quod non erat secum.
" Et, " timentes, " requirebant eum, " in aliis familiis suae civitatis, " inter co-gnatos, " sanguine conjunctos, " et notos, " ex vicinitate loci vicinos, et non invenerunt. Commendatur autem nobis sollicitudo ad inquirendum Jesum, exemplo suo docens quaerere. Psal. XXIII, 6 : Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob. Isa. lv, 6 : Quaerite Dominum dum inveniri potest. Quaerunt autem inter sanguine conjunctos, et non invenerunt: quia in vicinitate carnis et sanguinis non est regnum Dei. Joan.II, 4 : Quid mihi et tibi est, mulier? Joan I, 13: Qui non ex sanguinibus, neque eae voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. " Et notos, " secundum temporalem notitiam, inter quos non invenitur. Job, XIX, 13 : Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. II ad Corinth. v, 16 : Nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Fratres enim Christi sunt Clerici: noti sui, viri valde litterati, et religiosi, inter quos non invenitur, sed recessit ab eis. Job, XIX, 14: Dereliquerunt me propinqui mei: et qui me noverant, obliti sunt mei. Psal. XXXVII, 12: Qui juxta me erant, de longe steterunt.
" Et non invenientes. "
Cantic,III, 1 : Quaesivi illum, et non inveni. Job, xxviii, 13 : Non invenitur in terra suaviter viventium. Baruch, iii, 27 : Viam disciplinae non invenerunt: propterea perierunt. Haec autem causa est, quia quaesierunt ubi numquam fuit, neque est, neque erit. Isa. LVIII, 2 : Me de die in diem quaerunt, et scire vias meas volunt : quasi gens quae justitiam fecerit, et judicium Det sui non dereliquerit. Horum igitur figura sunt hic quaerentes, qui casso labore quaerunt in commodo carnis et sanguinis.
Meliori autem usi consilio, " regressi sunt, " secunda die, " in Jerusalem, " sciente quod non remansit post eos nisi decore domus Dei illectus. Psal. lxxxiii, 11: Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
" Requirentes, " hoc est, iterum et iterum quaerentes. Psal. CIV, 4 : Quaerite Dominum, et confirmamini: quaerite faciem ejus semper. Sed quae fuit causa tantae sollicitudinis in parentibus ? Respondet Glossa, quod timuerunt quod illud quod Herodes tentavit parvulo facere, hoc Archelaus faceret jam juveni : et ideo per seipsos sollicite quaesierunt.
" Et factum est post triduum. "
Quia prima die recesserunt a Jerusalem, secunda redierunt, tertia invenerunt : et ita post partem diei tertiae invenerunt. Et hoc vocatur per synecdochen post triduum.
" Invenerunt illum. " Cantic. iii, 4 : Paululum cum pertransissem eos, scilicet cognatos et notos, inveni quem diligit anima mea : tenui eum, nec dimittam. Non quaesierunt autem nisi in Jerusalem, sapienti usi consilio : quia scientes omnia miracula ipsius, et esse Filium Dei, sciverunt quod non nisi in divinis inveniretur : et ideo ad locum templi recursum habuerunt.