PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Sed vocabitur Joannes. "
Hoc enim est nomen aliud, nomen novum, nomen quod os Domini nominavit, nomen gratiae, et nomen amicum, nomen ea quae sunt legis novae praetendens sacramenta. Aliud enim est quod notam facit melioris status. Nomen mandatorum novorum et innovantium est figura. Nomen quod os Domini nominavit, qui solus hanc gratiam dare potuit. Nomen gratiae quam lex vetus non contulit. Nomen amicum quod reconciliatis et amicis competit.
Quod enim aliud sit, Isa. lxv, 15 et 16, dicit : Servos suos vocabit nomine alio, in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo amen.
Quod autem sit novum, Isa. lxii, 2 : Vocabitur tibi nomen novum. Et subjungitur : Quod os Domini nominabit. Quia solus Deus hoc nomen ad initium nostrae salutis invenit.
Nomen etiam est gratiae, quia Joannes sonat gratia Dei. Exod, xxxiii, 12 : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam eo ram me.
Nomen etiam amici ad amicum. Joan. iii, 29 : Amicus sponsi qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi.