CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De virtute aestimativa.
Consequenter dicendum est de virtute aestimativa. Est autem aestimativa, sicut dicit Avicenna, vis ordinata in summo concavitatis mediae cerebri, apprehendens intentiones sensibilium, sicut est in ove dijudicans quod est a lupo fugiendum, et cum agno cohabitandum. Est autem virtus transcendens, quia apprehensio sua non est formarum sensibilium et materialium, sed immaterialium : bonitas enim et malitia, conveniens et inconveniens, utile et nocivum in. se non sunt formae materiales, neque in sensu cadentes exteriori, tamen sunt accidentia sensibilium : et horum est virtus aestimativa, quae quarta est virtutum sensibilium interiorum.
Nota ergo, quod aestimatio utilium et nocivorum sit tribus modis. Primus modus est ex causa naturali, sicut accidit in puero, qui cum elevatur ad standum et aestimat se cadere, statim alicui adhae- ret : et cum oculus alicujus debet purgari a lippiditate, statim ille claudit antequam cognoscat quid sibi accidit : et sicut ovis timet lupum et naturaliter animalia leonem, et avis accipitrem, quia aestimat nocivum. Secundus modus est per experientiam, sicut accidit cum animal habuit dolorem vel delicias ab aliqua re, cujus forma descripta est in virtute formali sive imaginatione, et intentiones utilitatis et nocumenti descriptae in memorativa, statim ut apparuerit extra res illa, erunt in aestimatione deliciarum aut nocumenti. Hinc est quod canes terrentur fustibus et lapidibus, quia reputant nociva : et alliciuntur ossibus, quia aestimant delectabilia. Tertius modus est ad. modum similitudinis per proprietatem conjunctam, sicut res habet aliquam formam conjunctam cum intentione aestimationis in aliquo sensibilium, sicut accidit in pomo cum est coloris coccinci, quod est maturum et dulce : et ideo cum videmus pomum coccineum, aestimamus dulce.