CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
Restat nunc dicere de primis qualitatibus contrariis elementorum, quae sunt calidum, frigidum, humidum, siccum, quibus determinata sunt elementa. Ignis enim calidus est et siccus, aer humidus et calidus, aqua frigida et humida, terra sicca et frigida. Quatuor enim qualitates praedictae sex. faciunt combinationes : quarum quatuor praedictae sunt possibiles, duae vero impossibiles, scilicet calidum et frigidum, siccum et humidum : quare ex illis duabus combinationibus nullum elementum determinatum est : contraria enim simul in eodem esse est impossibile.
Dicuntur autem istae quatuor qualitates primae : quia non fluunt ab aliis, sed omnes aliae qualitates sive contrarietates proveniunt ex ipsis : unde caliditas non provenit nec dependet a siccitate, nec e converso, et sic de aliis. Et quod hoc sit verum, sic probatur : quia si caliditas dependeret a siccitate : ergo quidquid esset summe calidum, esset summe siccum : et sic ignis qui.est summe calidus, esset summe siccus, quod falsum est, sicut probatur inferius per diffinitionem siccitatis : quia terra summe est sicca. Eadem ratio est in aliis. Et sic patet quod una contrarietas non dependet a reliqua : quare, ut dictum est, qualitates prima) dicuntur. Secundariae autem sunt qua) causantur ab istis, scilicet durum, molle, dulce et amarum, album et nigrum, et similia.
Revertamur ergo ad proprietates et diffinitiones istarum qualitatum, scilicet calidam, frigidum, humidum et siccum. Calidum sic diffinitur ab Aristotele in libro de Generatione et Corruptione : Calidum est congregativum homogeniarum, et disgregativum heterogeniorum : congregat enim aurum eum auro, et argentum eum argento : separat aurum a ferro, et plumbum ab argento. Et dicuntur homogenia ab AdminBookmark quod est idem, et AdminBookmark : unde homogenia dicuntur quae sunt ejusdem generis vel speciei. Heterogenia dicuntur ab AdminBookmark ,quod est divisum, et AdminBookmark : inde heterogenia quae sunt diversorum generum vel specierum.
Objicitur contra diffinitionem praedictam : quia videmus quod adveniente calore solis congregat paleam cum luto qiue sunt heterogenia : non ergo disgregat illa. Ad hoc respondetur, quod principalis actus calidi est calefacere. Secundarii vero sunt condensare, disgregare, subtiliari, et hujusmodi. Et isti actus secundarii non sunt ex diversitate agentis, sed ex diversitate materiarum. : in quibusdam enim materiis habet subtiliari, sicut in cera : in quibusdam condensare, sicut in luto. diffinitio ergo praedicta data est in comparatione ad actum secundarium quoad quamdam materiam, non quoad omnem.
Frigidum autem est congregativum homogeniorum et heterogeniorum : unde congregatur aurum cum auro, et aurum cum argento : quod non facit calidum. Imo videmus in aestate, quod caro rarescit, et pori aperiuntur : et humiditas naturalis exit ei sudor : in hyeme autem constringitur caro, ita quod humiditas naturalis non exit : et inde est celerior digestio in hyeme quam in aestate. Nota etiam quod principalis actus frigidi est frigescere. Secundarii autem sunt congregare homogenia, et heterogenia, et alii quamplures. Unius enim rei unus est actus principalis, ut dicit Avicenna,
plures vero secundarii. Unde Aristoteles dicit in octavo Physicorum, quod calidum potest frigefaccre, frigidum calefacere. Verbi gratia, adveniente calore aperiuntur pori : et humores naturales exhalantur, ita quod, corpus interius frigescit. Similiter frigus constringit corpus et retinet humores intus, ita quod corpus efficitur calidum. Isti autem effectus sunt per accidens.
Humidum vero est, quod est male terminabile termino proprio, bene autem termino alieno. Unde patet quod aer est humidior quam aqua, quia magis est fluxibilis quam aqua. Ex hoc etiam patet error eorum qui dicunt quod omne corpus est porosum, quia si aer esset porosus, haberet foramina et concavitates ad quas terminaretur, et sic bene esset terminabilis termino proprio : quod falsum est.
Siccum autem est, quod est bene terminabile termino proprio, male autem terminabitur termino alieno, sicut est terra, lapis, et his similia.
Et nota, quod ut dicit Aristoteles: Humiditas est causa grossitiei, quia inducit grossitudinem humorum : siccitas autem est causa subtilitatis, quia ex siccitate provenit subtilitas. Item nola, quod ut dicit Aristoteles, praedictarum qualitatum duae sunt activas scilicet calidum et frigidum, et duae passivae, scilicet humidum et siccum : qua , duae dicuntur passivae, quia non sunt adeo vehementis actionis sicut alia) duae : alioquin non contingeret generari ex terra aquam, nec e converso : illa enim elementa conveniunt in frigiditate. Nisi ergo inter siccum terrae et humidum aquae esset actio et passio, non contingeret ipsa generari ad invicem. Generatio enim non fit nisi in habentibus contrarietatem actionis et passionis. Eodem modo intelligendum est de aere et igne. Similiter aliae duae, scilicet, calidum et frigidum, dicuntur activae, non quod omnino non sint passivae, sed minus sunt passivae quam humidum et siccum : alioquin ex aqua non fieret aer, quae conveniunt in humido : nec ex terra ignis, quae conveniunt in sicco.