De solutione paralogismorum secundum petitionem principii.
Ad hos autem paralogismos qui fiunt in eo quod opponentes petunt, et absque concessione respondentis accipiunt id quod est in principio quaesitum sive interrogatum, sic se debet habere respondens, scilicet si sit manifestum respondenti quod petit id quod est in principio : nec est dandum sive concedendum, sed negandum : nec etiam si probabile sit verum dicenti opponenti concedendum fest, sed negandum ut inconcessum. In quantum enim concessum est, ad modum alsi se habet : et ideo per modum interemptionis falsi solvendum, quamvis forte in se sit probabile et verum. Si autem lateat ignorantiam respondentis propter violentiam talium orationum, quae frequenter contingit respondentibus ex talibus orationibus : tunc debet se respondens post orationem factam transferre, et transvertere ab oratione ad opponentem, velut contra eum qui non arguit in veritate ex his quae ad contradictionem requiruntur et ad elenchum, qui est non ex eisdem cum conclusione, sed majoribus et prioribus elenchus : quia est et syllogismus, et contradictionis syllogismus, sine eo quod sit ex eisdem : quia idem non probat idem : et hoc facto debet respondens dicere, quod hoc quod datum est non ut quoad conclusionem propositam uteretur opponens, sed ad hoc ut opponens disputaret contrarium, et ex elenchis qui pertinent ad propositi dilatationem vel explanationem ut in prosyllogismis. Et tunc patet quod veram solutionem non habent isti paralogismi, nec per distinctionem, nec per divisionem : quia de necessitate concludunt, quamvis non probent res per interemptionem, quia ex falsis non procedunt : sed habent aliquid simile solutioni per interemptionem : quia non concessum interimitur per modum falsi per hoc quod est non concessum : et sic falsum est respondenti.