IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Respondeo, hic sunt breviter, etc. Dividit quaestionem in quinque membra seu articulos. In primo distinguit duplicem motum in animali: alium naturalem, alium progressivum. In secundo describit quid sit agilitas. In tertio agit de motu non organico corporis per animam. In quarto de dispositione corporis requisita ad agilitatem, et an requiratur aliqua qualitas in corpore, et resolvit quaestionem. In quinto resolvit non requiri qualitatem supernaturalem ad hoc munus. Deinde, respondet ad objectiones pro opinione, et ad argumenta principalia.
(b) Primum est, quod in homine, etc. In hoc articulo docet in homine, et quolibet sensitiva esse duplicem motum, alterum ex natura praedominantis elementi secundum excessum, v. g. motus deorsum ob praedominationem terrae in corpore humano: et hic motus est naturalis.
Alius est motus conveniens, qua animatus est, et supponens apprehensionem, et hic dicitur progressivus. Differunt bi motus primo ratione principiorum, quia prior motus oritur a natura elementi praedominantis, ideoque manet in mortuo, in quo ex absentia animae tunc maxime dominatur elementum, ut fiat corpus tunc gravius: secundus motus est ab anima in mixto. Differunt secundo, quod prior non sequatur cognitionem, sed appetitum naturalem, ideoque semper est respectu unius situs. Secundus vero sequitur cognitionem, quae sicut non est semper ad idem, ita neque motus eam sequens est ad eumdem situm. Tertio differunt, quod movens se progressivo se possit sistere, non ita movens se naturaliter: potest enim mutari affectus in appetitu sensitivo, qui affectus est determinans ad motum: non ita potest mutari natum in mixto, ut est principium motus naturalis.
(c) Secundo videnda est ratio nominis, etc. In ho.c articulo breviter describit quid sit agilitas in communi, dicens esse habilitatem in aliquo ad prompte movendum se eo motu, cujus principium est anima. Ad hanc requirit virtutem motivam in anima, et dispositionem congruam in corpore. Subdit dispositionem specialem agilitatis, quid sit agilitas in aliquo toto ad prompte movendum se secundum locum ex perfectione virtutis motivae animae, et congrua dispositione corporis.