IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Tenendo per rarefactionem novam quantitatem acquiri, asserit hanc a causa secunda non fieri (quod probat dupliciter et convincitur ex tribus argumentis adductis contra Goffredum n. 14.) sed a causa prima, et antiquo miraculo, quia disposuit Deus circa Eucharistiam omnia fieri quae praesente pane fierent. Sed an acquiratur nova quantitas per rarefactionem necne, non habet expresse Scot. et ejus discipuli variant. Pro parte negativa est, quod n. 8. et 20. dicat eodem modo improbandam opinionem quae tenet poni novam partem quantitatis, ac illam quae ponit totam quantitatem novam, quam tamen ipse late contra Goffr. improbat. Pro alia parte videtur esse, quia n. 8. ait, nisi ponatur nova quantitas, non erit major quam prius. Ad idem est, in sol. ad ult. ubi favet multum huic parti; sed problematicus est, vel magis nihil resolvisse videtur.
Sed quid tenendo (c) opinionem communem, quod ibi sit quantitas sine subjecto, vel tota nova, vel non nova, non curo, poteritne hoc esse ab agente creato? Videtur quod non. Primo, quia quod immediate conservatur a Deo, non potest corrumpi ab agente creato. . talia sunt hujusmodi accidentia separata, et ideo non possunt corrumpi effective a creatura, cujus ratio est, quia nulla causa creata potest habere virtutem activam praeeminentem virtuti causae conservantis ista in isto esse; sed quantitas haec habet esse supernaturale, vel immediate a causa supernaturali conservante: ergo,etc.
Item, quantitas in subjecto non corrumpitur per contrarium, quia nec habet contrarium: ergo non, nisi per defectum subjecti, vel alicujus necessario consequentis ad ipsam: sed non potest hic corrumpi per defectum subjecti, quia est hic sine subjecto ; nec secundo modo, quia nullum aliud accidens, quod sibi inest necessario, consequitur ipsam.
Si ergo quaeras a qua causa inducitur quantitas nova? Respondeo, a solo Deo immediate, nec tamen novo miraculo, quia ea voluntate, qua disposuit Eucharistiam esse in Ecclesia, disposuit, quod circa illas species praesente activo naturali causaret talem transmutationem qualem in substantiis conversis causaret agens naturale, et hoc ne meritum fidei evacuaretur, si videremus species intransmutabiles. Haec via non potest improbari per sensum, quia salvat omnia, quae apparent sensui: nec per rationem, quia si arguas, quod aufert agenti naturali suam propriam actionem, respondeo, non aufert eam, quae potest sibi competere, scilicet ut transmutet subjectum praesens a forma in formam: sed negat sibi illam, quae non potest sibi competere, scilicet transmutare, et non aliquod subjectum.
Aliter dicitur tenendo in isto membro opinionem communem, scilicet quod in rarefactione quantitas sit nova, non tota, sed pars in eodem subjecto, quod in quantitate, non in subjecto est motus rarefactionis per quem per accidens est aliquis gradus quantitatis novus, sed tamen sine subjecto ;
nec est novum miraculum, quia quasi aggeneratur illa nova pars quantitati praeexistenti ; nec est novum miraculum aggeneratum quantitati separatae habere similem modum in essendo vel separationem, sicut exemplificatur de partibus carnis generatis ex nutrimento in Christo ; eodem enim miraculo, quo Verbum assumpsit humanam naturam, assumuntur ad unitatem personalem partes carnis generatae de nutrimento ; ita hic eodem miraculo, quo facta est quantitas separata, factum est ut quidquid est pars ejusdem quantitatis, sit similiter separatum.
Contra hoc primo, quia posset isti quantitati apponi alia quantitas, sicut si vinum non consecratum apponeretur speciebus consecratis, et quantitas apposita non est sine subjecto, sicut illa cui opponitur.
Nec ratio, nec illa similitudo est ad propositum, quia illae partes generatae de nutrimento fuerunt partes, vel fiunt alicujus totius assumpti a Verbo. Sed istae partes quantitatis non fuerunt, vel non sunt partes alicujus totius primo habentis separatum esse, quia licet pars accipiat simile esse toti sine novo miraculo, tamen pars non accipit simile esse alteri parti sine novo miraculo. Et quia tota raritas est per se terminus illius alterationis, tota illa habet pro suo proprio subjecto totam quantitatem, sicut pars partem: ergo tota ista praesupponit quantitatem istam majorem ; ergo et per consequens illa quantitas est prius naturaliter major, quam ista raritas inducta.
Breviter ergo quantum ad istum articulum, vel oportet tenere opinionem primam, quod quantitas nullo modo est alia actione agentis creati, vel oportet dicere quod agens creatum possit agere sine passo in quod agat. Sed primum apparet aliquibus improbabile ; secundum potest declarari aliqualiter, scilicet quod agens creatum non requirat passum, nec aliquid supplens vicem passi.
Et primo arguitur contra istud secundum, quia videtur destruere fundamenta Philosophiae naturalis 1. physic. 1. de Generat. et alibi sae pe, quia non oporteret aliquid idem subesse termino transmutationis. Videtur etiam illa destruere, quae apparent ad sensum, nam agens, quod habet in virtute sua activa complete terminum, potest ponere illum in esse, si non impediatur ; ergo agens creatum posset ponere terminum in esse sine quocumque passo, et sic posset facere accidens sine subjecto, et formam substantialem sine materia, quod patet manifeste contra sensum. Unde agens creatum propter duo requirit passum, scilicet propter se, quia passum est concausa cum agente creato, quia habet virtutem limitatam in agendo, et ideo requirit causam aliam, scilicet materialem concurrentem in fieri propter effectum etiam, quod est compositum ex materia, tanquam parte adveniente: ergo non poneretur agens creatum agere omnino sine materia, vel in se, vel in aequivalente.
Sed diceretur quod primum supplet vicem subjecti in comparatione ad agens creatum. Quod probatur, quia sicut potest supplere vicem subjecti, quantum ad esse quietum respectu accidentis, ita potest vicem subjecti supplere respectu agentis quantum ad fieri effectus. Probatio, magis videtur requiri causa ad effectum, quam ad aliam causam ad causandum: subjectum autem respectu accidentis habet rationem causae, sed respectu agentis et causantis accidens habet rationem concausae tantum: ergo, etc.
Esset ergo modus iste hujus conclusionis, quod agens causatum non agit sine subjecto, vel in se, vel in aliquo supplente vicem subjecti. Et in proposito, licet non sit subjectum in se, Deus tamen supplet vicem subjecti, id est, causalitatem extrinsecam, quae competeret substantiae, si adesset, et hoc inquantum illa causa extrinseca requiritur cum agente creato, ut concausa. Et hoc est possibile, sicut possibile est, quod Deus suppleat vicem illius causae respectu effectus creati: non enim magis dependet causa a concausa, quam effectus causatus ab utraque causa.
Sed contra hoc iterum arguitur, quia causalitas subjecti est receptio formae; sed impossibile est Deum, vel in se, vel in quocumque habere rationem reciptivi formae. Item, agens causatum, si requirit passum, ut concausam, et hoc in ratione recipientis formam, ergo non potest agere sine tali passo, sine novo miraculo, et ita erit novum miraculum quod agat, posito aliquo tali, quod suppleat vicem subjecti: sed in actione miraculosa agens creatum non agit totum ex se; ergo oportet redire in hoc, quod illa actio non sit ab agente creato.