IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Videtur tamen mihi, etc. Conclusio Doctoris est, seclusa imperfectione cognoscendi pro hoc statu, posse probari per rationem natutralem possibilem esse hBatvtudinem veram. Frustra redarguit Niphus 2. Met. disp. 3. cap. 4. Doctorem iacon stantiae, quod supra asseruerit dist. 43.
q. 2. immortalitatem animae non posse demonstrari, hic vero doceat possibilitatem beatitudinis verae demonstrari posse, quae repugnant.
Respondetur Doctorem in priori loco agere de demonstratione convincente Philosophum, prout fundatur in principiis ab eo receptis, et secundum modum cognitionis hujus status. Hic vero, idem asserit de beatitudine attendendo ad modum imperfectum cognitionis hujus status: neque admittit demonstrationem, nisi respectu intellectus perfecti non dependentis a sensibus tantum in cognoscendo, et qui possit apprehendere naturam terminorum, ut determinant ad assensum, et se mutuo respiciunt secundum rationes proprias ; eodem etiam modo admitteret immortalitatem animae demonstrari posse seclusa imperfectione hujus status, nam utrobique ratio ex se necessaria est, quamvis non cogat intellectum imperfectum, neque aliud genus demonstrationis intendit Doctor hic, ut patet ex conclusione ejus : Sublata, inquit, imperfectione illius status quoad cognitionem, etc. Patet etiam ex paragrapho praecedenti, ubi asserit Philosophum juxta imperfectum modum cognoscendi hujus status, et principia ex eo tradita, negare possibilitatem beatitudinis verae. Aliud nempe est rationem esse necessariam et evidentem respectu intellectus concipientis terminos sub ratione propria, et non impediti. Aliud vero esse necessariam respectu intellectus impediti non concipientis terminos perfecte et sub ratione propria, ut recte Doctor asserit de propositione per se nota in 1. dist. 2. quaest. 2. nam in tali intellectu impedito, sicut non est cognitio perfecta terminorum aut principiorum, ita neque conclusio est ei necessaria, quae alioquin in se necessaria est, et respective etiam ad intellectum non impeditum. Et sic loquitur Doctor hic de ratione necessaria, neque supra aliter docuit de immortalitate animae, nam eadem ratione, qua hic probat possibilitatem beatitudinis verae, supra contra Philosophos probat immortalitatem animae, et abstractionem ejus a materia ; sumit ergo demonstrationem aliter hic, et aliter loco praemisso. Et quamvis hic admittat ratione necessaria probari posse beatitudinis verae possibilitatem, intelligit hoc respective tantum ad intellectum illuminatum, et non impeditum, non vero respective ad intellectum ligatum sensibus juxta modum cognoscendi hujus status, et existentem in puris naturalibus, quia respectu hujus non esset ratio necessario, sicut neque respectu Philosophi, ut ipse dicit. Quo sensu etiam intelligenda sunt quae disserit in quaestione secunda hujus distinctionis, ut ubi notavimus contra Suarez, qui melius interpretari posset sententiam quam imponit Doctori ex hac conclusione: sed neque hic asserit Doctor veritatem hanc probari ratione naturali, nisi seclusa imperfectione hujus status quantum ad modum cognoscendi. Unde per ipsum constat non demonstrari ab intellectu dependente a sensibus in cognitione, sed sciri tantum per revelationem, non solum beatitudinem veram fore quantum ad eventum, sed etiam quantum ad possibilitatem, probari tamen posse ab intellectu perfecto, qualiter autem dicetur. Eum sequitur Vasquez 1. 2. disp. 20. cap. 2. Inclinat Conrad. 1. 2. q. 5. art. 1. et pro ea citari solet D. Thomas 1. 1. quaest. 12. art. 1. de verit. quaest. 8. art. 1. lib. 3. contra Gentes, cap. 51 . ubi Ferrarien. admittit visionem Dei ut primae causae, probari posse lumine naturali possibilem.
Probat Doctor conclusionem ex illo principio, quod adducit quaestione prima Pro
logi in favorem Philosophorum contra necessitatem doctrinae revelatae. Omnis potentia habens objectum primum adaequatum potest in quodlibet contentum sub objecto per se; sed ens ut commune Deo et creaturis, est objectum primum intellectus ; ergo potest in omne contentum sub ente, et consequenter in perfectissimum, alioquin non quietatur ejus appetitus, nisi attingat illud.
Dices cum Philosopho, ens ut est commune tantum materialibus, esse objectum primum et adaequatum intellectus.
Contra, quia objectum habitus non excedit objectum potentiae ; ens autem ut sic est objectum Metaphysicae, ex Philosopho 4. Met. text. 1. ergo, etc.
Dices conceptum communem entis esse quidem objectum terminativum intellectus, non tamen motivum; sed ens sensibile aut materiale, et per abstractionem perveniri ad ens ut sic. Illud autem in quo consistit beatitudo intellectus debet esse motivum ejus.
Contra urget Doctor : Impossibile est beatitudinem intellectus consistere in aliquo conceptu imperfectiore, quam sit conceptus rei sensibilis; conceptus autem causatus de Deo ex re sensibili est imperfectior, quia effectus nequit excedere causam suam, quae in proposito est intellectus cum cognitione de re sensibili, quae cognitio est effectus ejus adaequatus secundum perfectionem virtutis; ergo nequit perfectiorem causare de Deo.
Si autem dicas posse causare perfectiorem, tunc destruitur responsio data, quae limitat perfectionem et attingentiarn intellectus ad motivum desumptum ex se sensibili, quatenus aliter nequeat attingere Deum nisi per hoc medium. Unde ipse Philosophus statuens felicitatem intellectus in perfectissima cognitione substantiae primae, recedit ab illa ratione, qua probaretur impossibilitas beatitudinis verae ex imperfecto motivo intellectus nostri pro hoc statu.
Vis ergo hujus rationis in hoc consistit, ideo repugnaret intellectui cognitio Dei sub ratione propria, quia haec cognitio excedit perfectione medii et motivi intellectus, quod est res materialis; ergo hoc dato omnis cognitio excedens perfectionem hujus motivi repugnat intellectui; ergo in nulla tali statuenda est felicitas intellectus. Consequens est contra ipsum Philosophum; ergo falsum est antecedens, nempe motivum intellectus esse quidditatem rei sensibilis,aut felicitatem intellectus statuendam esse in aliqua cognitione, quae solum habeatur ex motivo rei sensibilis tanquam ex causa.
Confirmatur: Omnis potentia quietatur in suo per se motivo, aut aliquo perfe ctissimo sub tali motivo ; sed appetitus non quietatur in quidditate rei sensibilis in communi, aut in particulari sensibili; ergo non est per se motivum intellectus. Major patet, quia potentia passiva reducitur ad actum, ad quem inclinatur per adaequatam suam causam, et quo magis assimilatur agenti adaequato, eo perfectius reducitur ad actum ; mensura enim actus aut perfectionis in potentia passiva, est virtus agentis, ut nata est exerceri in potentiam, aut subjectum. Nulla autem causa efficiens continet in virtute sua effectum perfectiorem, quam sit ipsum esse causae formale, quin imo perfectio virtutis, et effectus designatur in eo quod est effectum ipsum maximeI assimilari causae; sed intellectus respectu sui motivi adaequati est potentia passiva; ergo ex natura sua ad nullum intelligibile magis inclinatur quam ad suum motivum adaequatum ex natura potentiae, et quo magis ipsi assimilatur, eo magis et perfectius reducitur ad actum, et cedit ad mensuram suae perfectionis inquantum perfectibilis est ; ergo, etc.
Minor principalis probatur, quia appetitus intellectus nequit quietari in aliquo ente, tanquam fine objectivo, quod est inferius ipso intellectu, quantum ad perfectionem et esse ; talis est quidditas materialis et rei sensibilis ; ergo nequit quietare appetitum intellectus ad felicitatem tanquam finis. Idem patet, quia intellectus nequit quietari in aliquo, quod est extra rationem suae per se causae, quia nihil aliud potest esse terminus quietativus suae inclinationis, nisi illud a quo recipit tantum suum esse, et inclinationem, et cujus ipsa est participatio; ille est solus Deus, non secundum rationem communem sibi et aliis, sed secundum rationem particularem sibi propriam ; ergo appetitus intellectus non satiatur nisi in Deo sic cognito. Probatur consequentia, quia inclinatio intellectus est ad cognitionem entis et veritatis, et ad prima principia incomplexa, et altissimas causas, ut admittit ipse Philosophus, hac ratione docens Metaphysicam esse perfectissimam scientiam et certissimam, et felicitatem nostram esse in contemplatione maxime primae substantiae. Patet etiam experientia, qua intellectus non sistat in cognitione inferiorum, sed per varias collationes et discursus, et abstractiones tendit ex inferioribus ad superiora, reducens principia et veritates, quas cognoscit de inferioribus, seclusis imperfectionibus, et incertitudine ad primas veritates, in quibus per se sistit, et maxime in prima rerum vcausa et fine. Per oppositum hujus sensus sistit in cognitione rei sensibilis, quae est motivum ejus adaequatum; ergo non estmotivum adaequatum intellectus, neque immediatum et perfectissimum ut inclinatur ad suam beatitudinem formalem et nbjftctivam ; tum quia superiori potentiae,
ut est nata reduci ad actum perfectissimum,in quo quietatur, debet assignari motivum superioris ordinis et perfectionis: tum quia ipsa experientia constat, et communi sensu Philosophorum sapientum ,qui magis ad veritatem accesserunt, intellectus perfectionem non consistere in adhaesione ad sensibile objectum, et hanc esse infimam cognitionem intellectualem, in qua communicat cum cognitiva inferioris ordinis et gradus. Unde sequitur cognitionem sensibilium non solum non esse perfectissimam, ad quam inclinatur intellectus, sed ad usum et occasionem servire, ut ad perfectiorem assurgat. Vide quae dicta sunt d. 1. q. 2. quarti.
Dices hoc verum esse quantum ad inclinationem potentiae, quae respicit primum ens in quo quietatur, tamen ex imperfectione virtutis intellectivae, et mediorum cognoscendi, limitari ejus inclinationem passivam et appetitum ad hoc genus cognitionis solum, quod haurit ex materialibus tanquam rationibus, ex quibus consurgit. Unde illa comparatio intellectus nostri satis frequens cum oculo noctuae, ut respicit Solem, et inclinatur ad ejus visionem, quod tamen non appetit videre aliter quam est conveniens ipsi. Neque etiam oculus noster appetit videre Solem, qua in se visibilis est, magis quam ferat acies pupillae; sic ergo intellectus se habet ad Deum, et ejus cognitionem servata proportione ad media, per quae tantum natus est reduci ad actum, quo attingit Deum per viam sensus, procedendo per abstractionem.
Contra primum, assumendo instantiam, licet illa comparatio teneat, si comparetur cognitio vilissima nostri intellectus ad cognitionem, quam Deus habet de seipso quantum ad excessum perfectionis, quae major est sine proportione ; vel si comparetur etiam cognitio nostra pro hoc statu ad cognitionem alterius vitae de Deo, tamen non concludit propositum, quia oculus noctuae in ordine ad visibile excedens, sicut etiam noster oculus mortalis ad Solem, qua in se visibilis est, inclinatur secundum temperamentum organi in gradu quo congruit ipsi temperamento, ne offendatur, aut diffluat ; nam omnis potentia ad actum secundum, ut est perfectio sua, ita inclinatur, ut conservetur actus primus, et non corrumpatur, sicut organum corrumpitur per visibile excedens temperamentum, et mediam qualitatem organi. Sed non ita contingit in intellectu, quae est potentia non organica, et quo perfectius attingit primam substantiam, eo magis illuminatur et vigoratur, in quo non est comparatio ejus ad sensum, et proinde instantia quoad hoc non est ad propositum.
Contra rationem autem adductam in responsione facit quod inclinatio naturalis ; intellectus quo magis abstrahit et recedit a motivo sensibili et materiali, eo magis et perfectius reducitur ad actum, et per se tendat per abstractionem supra tale motivum, inquirendo veritatem. Sed nulla potentia mobilis tendit extra rationem sui motivi adaequati ; ergo objectum seni, sibilo non est tale motivum intellectus: ergo aliud debet assignari, quia intellectus ut est potentia passiva, nequit reduci ad actum, nisi per aliquod motivum ; de hoc quaeritur. Nequit autem esse ens sensibile, quia tale nequit reducere intellectum ad actum circa objectum abstrahens a materiali. Non est conceptus transcendens, quia hic solum potestate includit veritatem, quae est de prima substantia, et aliis separatis ; ergo necessario erit aliquid ex natura potentiae, quod virtute continet perfectionem operationis, ad quam summe inclinatur ipsa potentia, tanquam ad ultimam quietativam. Hoc autem non est aliud quam ipsa prima substantia, nam quod est ultimum perfectivum extrinsecum potentiae, cui adhaeret per operationem, erit etiam motivum ejus, quia nihil aliud continet virtute illam operationem, in qua ultimate quietatur intellectus. Quod confirmat processus intellectus abstrahens a materialibus, " quia ideo ab iis abstrahit, quia in illis non invenit motivum sufficiens, quo reducatur in actura perfectissimum suum; ergo ex necessitate attingendi motivum proximum et immediatum talis operationis in. tellectus, abstractio, reflexio, et caeteri discursus et collationes fiunt, quorum nullus esset usus, si in ente sensibili et materiali applicaretur ei motivum sufficiens et adaequatum.
Quod autem dicitur intellectus inclinationem contineri per media sensibilia, et limitari, ita ut aliter non inclinetur ad ultimam beatitudinem sui, nisi ut haberi potest per talia media, et hoc ex imperfectione virtutis intellectivae, improbatur, quia haec imperfectio non est ex natura potentiae, sed ex defectu motivi sufficientis pro hoc statu, ut constat ex inclinatione eadem potentiae, tam elicita quam innata, quando per aliud medium superioris ordinis illustratur, ut per lumen fidei, aut propheticum, et revelationis, ut constat. Sed quoniam hoc ignotum fuit Philosophis, quibuscum disseritur, alio medio utendum est. Philosophus 1. Ethici cap. 1. Finis perfectus, inquit, simplicii ler est, qui propter se semper, et nunquam, ob aliud est. Item, perfectum bonum est quod per se est sufficiens; sufficient autem per se illud esse ponimus , quod solum a caeteris segregatum expetibilem vitam facit, reique nullius indigentem. Hujusmodi autem felicitatem existimamus esse, etc. et lib. 1. cap. 2. asserit cum Platone, summum bonum per se, et vullo
addito tale esse, et non fieri expetibilius propter additum alterius boni, etc. Quibus suppositis, sic argumentor : Idem est motivum et beatificativum intellectus, nam illud solum est motivum, quod virtute continet operationem, per quam adhaeret, et in qua consistit ejus felicitas; ergo non ex natura intellectus provenit quod illud motivum non posset attingere immediate, sed ex defectu applicationis, quod si applicari potest immediate, et seipso reducit intellectum ad actum, quia est bonum simpliciter et sufficiens, et propter se bonum intellectus; ergo virtute continens operationem, ad quam intellectus est in potentia, ut perfectibilis per felicitatem. Neque per aliud objectum inclinatio passiva ejus potest reduci ad actum, et probatur, perfectissimum et sufficiens motivum seipso immediate, et non per aliud natum est reducere ad actum potentiam passivam, quam immediate seipso respicit. Sed tale motivum respectu intellectus, ut beatificabilis est solus Deus; ergo potest immediate seipso movere intellectum secundum inclinationem intellectus ad ipsum. Probatur consequentia, quia nulla est repugnantia, aut impedimentum ex parte intellectus ex natura potentiae, quin sic moveri possit, quia non obstat dependentia a sensu, v. g. in anima separata et immortali, et ex iis quibus superius probatum est animam esse spiritualem et independentem a materia per viam operationis abstractae a materia. Et patet etiam ex praemissis, quibus ostensum est motivum intellectus adaequatum non esse ens sensibile aut materiale; ergo ex parte potentiae non est repugnantia, quin moveri possit immediate a prima substantia,in qua sola quietatur.
Ulterius, quod possit moveri etiam ad operationem, quae sit ipsiu sub ratione propria et perfecta, probatur quia appetitus intellectus non quietatur in ipso, nisi ut est summum bonum sufficiens et completum seipso, nullo alio addito, sed haec ipsi competunt sub ratione sua propria et particulari; ergo sic tantum quietat intellectum, et beatificat. Hunc autem conceptum seu operationem nequit intellectus habere per aliud motivum extraneum ipsi; ergo, etc. Major admittitur a Philosopho, et minor. Probatur consequentia, quia appetitus intellectus nequit quietari nisi in summo ente ; qua ens tale est positive, et sub ratione propria nullo alio superaddito; sicut enim inclinatio potentiae est ad operationem, qua est beatitudo formalis ejus et forma positiva, et unit perfectivo extrinseco ; sic etiam non beatur in perfectivo extrinseco, nisi ut illud positive se habet quoad se, et sic unitur intellectus, quia appetitus intellectus non est ad aliquod negativum, aut negationem, sicut et nullus appetitus est ad negationem, ut ad perfectionem, quia sicut negatio non est ens, ita etiam non dicit differentiam entis, qualis est perfectio ; ergo appetitus intellectus non satiatur in summo ente per conceptum negativum ejus quo concipitur tantum per remotionem imperfectionis, quae est in aliis, et ipsi repugnans, quia sic summum ens non seipso, sed in addito, vel per additum ex negotiatione intellectus imperfecte concipientis beatificaret, non vero qua ens est, et qua primum ens dicit perfectionem propriam, quam ex tali conceptu negativo non attingit intellectus sub ratione propria et positive, sed in ratione extranea et negativa. Patet ergo ratio haec Doctoris, per quam tantum contendit Deum sub ratione propria attingi posse per intellectum, licet non per media sensibilia, aut ex sensibilibus; sub ratione, inquam, propria, vel intuitiva,
Vel abstractive modo cognitio abstractiva sit Dei sub ratione propria.
(g) Secundo probo, etc. Haec est secunda probatio conclusionis, quae complet priorem probationem, velut subsumpta, quia quod intellectus feratur in Deum sub ratione propria, non inde habetur juxta plurium Doctorum sententiam, quod feratur intuitive, nam plures docent dari posse notitiam Dei sub ratione propria abstractivam, ut noster Doctor in 2. d. 3. q. 9. sig. Hac distinctione praemissa, quem sequuntur reliqui nostrae Scholae, et Major quaest. 5. conchis, 5. et in prologo q. 3. Occhamus q. I. art. 5 . Gabriel art. 3. conchis. 1. Aliacus quaest. 1. art. 2. Capreolus in 2. dist. 23. q. 1. art. 3. Ad argumenta Scoti, Molina 1. part. q. 1 . art. 2. disp. ult. sig. Ex his duabus sententiis, Salas etiam 1. 2. tract. 2. q. 3. disp, 3. secL 1. et 7. negat praemissam consequentiam. Vasquez etiam 1. p. dist. 134. c. 3. admittit notitiam Dei, quamvis per impossibile non esset ejus ut praesentis et existentis fore beatificam, quia repraesentaret Deum sub ratione infiniti, licet ipse ibidem revocet talem notitiam ad intuitivam ; tamen esset alterius rationis ab intuitiva, de qua modo agimus, ut est Dei in se ut praesentis et existentis exercite ad potentiam videntem.
Probat ergo Doctor videri posse Deum intuitive perfecte ab intellectu creato, quia quod est perfectionis simpliciter in aliquo genere, si competit inferiori in illo genere, competit et superiori in eodem genere ; sed cognitio intuitiva convenit sensui, quae est potentia infima in genere cognitivae ; ergo multo minus convenit intellectui, ut quietatur in suo objecto perfectissimo. Deinde, probat intuitivam convenire intellectui ex natura potentiae, quia alias non esset in nobis cognitio experimentalis de actibus internis nostris, quod voluntas nunc velit hoc objectum, nunc non velit, etc. Sed non est major ratio cur intellectus noster sit intuitivus respectu unius quam alterius ; ergo maxime est intuitivus quantum est ex natura potentiae respectu objecti perfectissimi, in quo nata est beari. Probatur consequentia, quia beatitudo est operatio perfectissima potentiae ; ergo quantum ad modum perfectissimum cognoscendi, est statuenda in visione, et non in cognitione abstractiva.
Huc revocari possunt quae praemissa sunt hic et quaestione secunda hujus distinctionis. Quamvis autem ratio haec sit necessaria respectu intellectus illustrati per fidem, qui cognoscit possibili tatem visionis, et prout de facto contingit, non est simpliciter convincens respectu Philosophi, quia neque ex cognitione, quam habemus de facto ipsius intellectus creati, per modum cognoscendi naturalem hujus status. Itaque minus evidens est secunda haec probatio, seu subsumptum, et ratio est, quia etiam ex natura rei, virtus intellectus creati ad videndum Deum est in genere potentiae inchoata tantum, neque ex naturalibus suis, aut aliis mediis notis solo lumine naturali, potest attingere Deum per visionem intuitivam ; ex causa autem remota et inchoata non sufficienter deducitur possibil litas effectus, neque etiam cognoscitur ordoa ipsius ad effectum, qui dependet ex mediis supernaturalibus., Ideoque non contendit Doctor eam esse necessariam respectu Philosophi, sed tantum suasionem veritatis,quamvis respectu intellectus illustrati sit ratio necessaria, qui apprehendit terminos perfecte. An autem intellectus separatus Angeli aut animae posset ex solis naturalibus seclusa revelatione attingere hanc veritatem, mihi satis dubium est, quod infra magis apparebit conclusione 2. quia effectus dependens a Deo agente supernaturaliter, non videtur posse attingi solo lumine naturali intellectus. Quantumlibet ergo haec ratio non sit necessaria positive contra Philosophum, potest dici necessaria negative, quatenus ostendit intellectum attingere posse aliquam operationem beatificam, quam non potest habere ex motivo entis sensibilis aut materialis, et hoc sensu eum posse attingere perfectius Deum, quam ut fert cognitio desumpta a sensu, aut ab ipso dependens.
Addo tamen quod rationes sunt in reipsa demonstrationes respectu intelle- ctus perfecte concipientis terminos, v. g. eae rationes quae concludant de proprietatibus primi entis respectu intellectus beatorum, ut infra Doctor loquitur de Theologia beatorum quaest. 3. Aliae rationes sunt demonstrationes respectu animae separatae et Angeli, quibus demonstratur perfectionem nostram secundum intellectum excedere modum cognoscendi hujus status) sic intelligenda est limitatio Doctoris, sublata imperfectione, etc. Tertio denique, respectu intellectus illustrati etiam in via supposito lumine fidei, rationes illae sunt certissimae, et excedunt genus probabilitatis, et sunt scientificae eo modo quo sumitur scientia a Philosopho in 6. Ethic c. 4. pro cognitione certa excludente dubitationem, et excedente opinionem. Quarto, respectu Philosophi, ut subest errori pravae dispositionis vel nescientiae, non convincunt determinate, sed solvunt ratioues naturales quascumque in oppositum, probabiliter suadent veritatem, et sic loquitur Doctor supra, et in Reporlalis dist. 49. quaest. 1. easdem in prologo quaest. 1. vocat eo sensu probabiles rationes. Quinto denique, indeterminate probant alteram partem hujus contradictionis, fruitio est ultimus finis, fruitio non est ultimis finis, esse necessario sciendam. Quod probat prima ratio et secunda, ut intellectus non sit dubius aut suspensus circa finem, quia impediretur ejus assecutio; affirmativam autem partem concludunt tantum ex creditis, ita Doctor quaest. illa 1. prologi num. 24. et haec est demonstratio moralis supponens necessariam esse cognitionem determinatam beatitudinis finalis, et eam esse sequendam, quae est communis assertio et instinctus Philosophorum, quibus suppositis debet tolli dubitatio et ignorantia practica ab intellectu circa illud problema : An fruitio sit finis, vel contrarium. Et sic procedit Philosophus primo Ethic. cap. 1. laudans quod veteres dixerunt bonum ipsum esse quod omnia appetunt, et aliquem finem in omnibus appetendum, cap. 2. quod unus finis sit, propter quem reliqui appetuntur : Neque enim fit, inquit, ut omnia propter aliud expetanuis; esset enim hoc modo sine ullo fine progressus, atque noster appetitus inanis esset et vanus, etc. nempe finis appetitus, si non daretur unus finis, in quo esset quiescendum) cap. 3. de modo procedendi ad investigationem felicitatis) cap. 4. et sequentibus usque ad nonum, de varietate finium, et sententiis aliorum, quas refutat, deinceps de modo assequendi ejus, etc. Unde liquet necessarium esse agenti propter finem et felicitatem, scire, an hic sit finis vel non. Rationes autem positae ut solvunt rationes Philosophorum, et applicant generalia principia, probando Philosophos errasse, neque attigisse veritatem, et aliam esse felicitatem investigandam, reddunt opinionem Philosophorum de felicitate dubiam et incertam. Spectato etiam lumine naturali, sic probant demonstrative et practice alterum illius contradictionis esse necessario sciendum.