IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Refutat secundam rationem D. Thomae, ostendens unam relationem fundare aliam, nec inde dari processum, et salvans omnia quae attribuuntur characteri, sine ulla forma absoluta. Refutat etiam tertiam rationem ejus, ostendens potestatem ministerialem consistere posse in respectu.
Secunda (a) ratio etiam habet majorem falsam, scilicet quod relatio non potest fundare relationem, quia secundum Euclidem
5. Geometrioe in principio, proportionalitas est similitudo duarum proportionum ; ergo super proportionem, quae dicit formaliter relationem, vel super unitatem ejus, fundatur similitudo. Et si arguas, similitudo est unitas in qualitate secundum Philosophum. 5. Metaph. respondeo, etsi uno modo quid approprietur generi substantiae, et eodem modo idem et diversum, quae consequitur quid, inquantum quid fundatur in substantia, et aequale in unitate quantitatis stricte acceptae, simile in unitate qualitatis, tamen alio modo accipiendo, in omni genere invenitur quid, accipiendo rem illius generis praecisissime, et invenitur quale, accipiendo formam in isto genere in ratione formae, et invenitur quantitas virtualiter, et sic in omni genere invenitur idem, simile et oequale. Hoc modo, et possunt habentes relationes unius speciei dici similes secundum unitatem unius relationis, sicut habentes unam formam substantialem secundum speciem possunt dici similes secundum substantiam.
Et quod adducitur de secunda relatione, quae fundatur in charactere, scilicet signi, respondeo, si signum est secundum Augusti num de doct. Christiana, quod proeter notitiam, quam ingerit sensibus, aliud facit in cognitionem venire (quod verum est non solum de signo sensibili, accipiendo sensum stricte pro sensu corporali, sed verum est etiam de sensum incorporali, accipiendo sensum generaliter pro potentia cognitiva), tunc dico, quod nihil est ex cujus cognitione non possit deveniri in cognitionem alterius, saltem ut ex cognitione posterioris in prius, quin illud posterius possit dici signum: et sic concedo., quod super relationem aliquam realem potest fundari relatio signi ad aliquid prius: sed talis relatio non tantum ducit in cognitionem sui, sed etiam alterius. Et hoc modo si quis videret paternitatem in suo fundamento, posset esse signum rememorativum actus generationis praeteriti; et isto modo in proposito: et maxime non est hoc inconveniens, quia ista relatio signi non est, nisi relatio rationis, loquendo de signo instituto ad placitum, cujusmodi est character respectu suscepti Sacramenti.
Quod additur ibi de relatione configurationis, sive obligationis, non cogit. Potest enim religiosus per votum religionis obligari ad servandum religionem, et qui fecit homagium, per actum faciendi homagium obligari domino suo, et universaliter in talibus, per promissionem praecedentem: et tamen non est ibi aliqua forma absoluta, super quam fundatur ista obligatio, nec forte aliqua relatio nisi rationis, et ita abundanter posset salvari ratio obligationis, si poneretur relatio realis, sicut filiatio in filio posset esse fundamentum alicujus habitudinis filii ad patrem, puta obligationis ad dilectionem naturalem, etsi possibile esset filiationem solam esse.
Et ad illam probationem, quod tunc esset processus in infinitum in relationibus, dico quod non valet de realibus relationibus, quia aliqua est relatio ultima, in qua non potest fundari alia realis, sicut aliquod est accidens ita ultimum in entibus, quod non potest ulterius esse subjectum alicujus accidentis, et ideo non sequitur, si accidens potest esse in accidente, quod in accidentibus est processus in infinitum. De relationibus tamen rationis bene concedo quod ibi potest esse processus in infinitum, quia quaelibet relatio sive realis, sive rationis, potest ulterius fundare aliam relationem rationis.
Tertia etiam (b) ratio non valet, quia vel aequivocat de potestate, vel habet unam propositionem falsam. Si enim accipiatur potestas simpliciter ad aliquem actum, qui sine illa potestate simpliciter non posset haberi, sic nego characterem esse potestatem. Nam baptizatus in nullum actum simpliciter potest, in quem non posset non baptizatus, et hoc sive loquendo de actu in quem potest active, sive de actu, quem quodammodo potest ab alio recipere ; ita enim posset non baptizatus inungi chrismate, sicut baptizatus, et ita posset abluere sicut baptizatus.
Si autem loquamur de potestate non simpliciter, sed ministeriali, hoc est, per quam aliquis fit conveniens minister alicujus principalis agentis, et sine illa potestate non esset conveniens minister principalis agentis; talis potestas non oportet quod sit forma absoluta, imo sufficit in multis, quod sit tantummodo relatio rationis. Quod probatur secundum eos, quia Episcopatum non dicunt esse ordinem ultra Sacerdotium, tamen Episcopus habet potestatem talem ministerialem, quam non habet non Episcopus ; est enim conveniens minister in aliquod actu, cui Deus assistit, ut in actu ordinandi, et non similiter assisteret, si alter non Episcopus exequeretur similem actum. Consimiliter constitutus judex si ferat sententiam, sententia tenet ; prius autem non tenuisset, quia sententia a non suo judice lata, nulla est ipso jure; nec tamen ille judex, nec ille Episcopus habet aliquam formam absolutam realem, nec forte relativam, nisi tantum rationis, quam prius non habebat. Per illam enim relationem rationis, qua ipse a principe instituitur judex, voluntas principis ratificat sententiam ab eo latam, et vult eam observari; non autem ratificat sententiam alterius non constituti judicis, nec vult illam observari. Et ita iste per illam habitudinem ad voluntatem principis, habet potestatem ministerialem respectu principis, ut principalis agentis ad aliquem actum convenienter exequendum ministerialiter, quem sine tali relatione non posset convenienter exequi ; et multo magis posset relatio rea lis, si inesset, poni talis potestas convenienter exequendi ministerialiter aliquem actum. Patet enim quod filius qua filius, potest habere aliquam auctoritatem exequendi aliquem actum in domo patris, quem non potest non filius. Et iterum, nepos habet aliquam auctoritatem exequendi aliquem actum, licet inferiorem, quem non potest non nepos; et potestas ista sic praecipiendi vel imperandi non est nisi cognatio vel filiatio.
Sic etiam apparet ad illas potestates, de quibus arguitur in speciali. Nam potestas ordinandi et confirmandi, si est activa, non est nisi ad ministrandum convenienter in tali actu tali domino, ut ipse ad actum ministerialem hujusmodi assistat, operando principaliter, eo modo quo non assisteret simili ministerio exhibito ab alio. Character autem Baptismalis, si ponitur potestas passiva, non ponitur passiva, nec ut receptiva, neque ut ratio recipiendi ; nihil enim absolute potest recipere anima baptizati, quod non possit recipere anima non baptizati ; sed est potestas quaedam relativa de congruo ordinata a principali agente disponente agere in passum habens talem formam, et non in aliud passum. Talis autem forma relativa de congruo respectu alicujus agentis principalis voluntarie potest esse sola relatio, sicut aliquis disponit agere aliquid in aliquem, quia filius, vel quia consanguineus, nolens aliquid simile causare in non habente talem relationem.