IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Contra istam opinionem, etc. Impugnat Doctor sententiam D. Thomae quap tuor rationibus. Prima est, quod creatura non possit creare, ne instrumentaliter quidem, etiam ex O. Thoma, ut patet quaestione prima hujus ; quae propositio ex ratione speciali extenditur ad substantiam materialem, quae in essendo dependet a materia, et cujusmodi est Sacramentum institutum in materia sensibili; sed dispositio proxima ad gratiam, sive sit character, sive ornatus supernaturalis, est terminus creationis, ergo non attingitur a Sacramento. Minor patet, quia dispositio illa est simpliciter supernaturalis, quaelibet talis aeque non est educibilis e potentia naturali subjecti, et aeque etiam subjectum est in potentia obedientiali ad quamcumque talem formam ; ergo est simpliciter supernaturalis. Additur autem . simpliciter, ad distinctionem actus supernaturalis, qui licet sit supernaturalis,non tamen in eo gradu quo habitus, ut patet ex Doctore, in dist. 17. q. 2. Dari ergo formam supernaturalem quoad substantiam, non negavit Doctor, ut patet hic, et aliis in locis, ut q. 1. prologi g Ad quaestionem, et saepe per totam quaestionem, et q. 3. in i. d. 17. q. 1. in 2. d. 3. q. 9. in 3. d. 23. et deinceps usque ad 32. ubi agit de habitibus infusis in 4. d. 49. q. 11. Et ne difficultas fiat de actu in 3. d. 23. g Aliter patet, etc. dicit actum fidei infusae et acquisitae distingui essentialiter, et dist.
24. idem asserit de actu charitatis infusae et acquisitae, prout optime notavit Scholiastes,ad locum citatum in q. 1. prologi. Et de his actibus ac aliis habituum infusorum, dicit ita eos fieri a suis principiis, ut alio modo virtute naturali intellectus aut voluntatis produci non possint, unde in hac quaestione non est controversia quantum ad mentem Doctoris.
Difficultas tamen offertur circa illam probationem minoris, qua probat supernaturalitatem illius dispositionis, ex eo quod ad eam non sit potentia naturalis in subjecto, ex qua educatur, sed tantum obedientialis, quo repugnat ejus principiis, in locis jam citatis, ubi expresse asserit, in nobis dari inclinationem naturalem passivam, ad formas supernaturales gratiae et gloriae, Sed respondetur hanc probationem esse L ad hominem ex principiis concessis, nam licet hinc inde utraque schola admittat formas supernaturales quoad substantiam,
et in ratione absoluta, per ordinem tamen ad extrinsecum aliter et aliter definiunt illam supernaturalitatem. D. Thomas 1. p. q. 1. a. 1. q. 12. art. 5. q. 67. art. 5. ejusque discipuli docent illam supernaturalitatem desumi in ordine ad subjectum, quatenus non supponitur in ipso inclinatio naturalis ad formam,sed tantum potentia obedientialis ; nos autem cum Doctore id negamus, sed desumendam esse tam potentiam obedientialem, quam L supernaturalitatem formae in ordine ad agens, quia ergo illa controversia non est hujus loci, ideo sumit rationem supernaturalitatis ex mente D. Thomae, non autem ex principiis a se assertis alias, vel secundum ipsa, ut patet infra dist. 14. et in dist. 49. q. ii. et in 3. d. 14. q. 1. ubi colligitur elevationem potentiae non fieri per formam, qua forma est, sed qua principium agendi, et in locis supra citatis, ubi exponit supernaturalitatem respective ad agens Unde mihi videntur quidam ex nostris, ut Tartaretus, et post eum alii, non recte interpretari mentem Doctoris hic, quasi illa probatio minoris esset ex principiis assertis ejus, vel ex mente ipsius ; vis ergo hujus rationis consistit ad hominem, in eo quod quacumque ratione dicatur gratia non produci immediate a Sacramentis, quia est terminus creationis ; eadem ratio probat etiam ornatum illum non produci physice a Sacramentis.
Respondet Ferrariensis ex Capreolo in 4. d. 1. quod forma dicatur supernaturalitas in duplici gradu. Nam quaedam est talis, ut nullo modo attingi possit virtute creata, neque innata, neque superaddita, neque consequenter educi de potentia materiae, talis est gratia. Alius autem gradus est, quando forma attingi potest, saltem virtute superaddita, ac proinde educi de potentia materiae et hujus generis est character. Disparitatem assignat infra ex propria sententia, quia gratia est supra totum ordinem naturae, et conjungit nos Deo, ita a solo Deo produci potest ; character autem, qui est dispositio ad gratiam, non est supra ordinem naturae, imo est infra aliqua materialia sui generis, nempe, actum liberi arbitrii, qui disponit ad gratiam, et est supra characterem perfectione, ideoque non est inconveniens, ut a Sacramento instrumentaliter producatur, cum aliquid sui generis virtute naturae producat.
Contra, haec solutio quoad primum petit principium, et distinctio adducta quoad evasionem conficta videtur, neque respondet ad probationem minoris. Quaero enim unde colligatur supernaturalitas gratiae aliter, nisi in ordine ad subjectum, in quo tantum supponit potentiam obedientialem, sed perinde character etiam, et ornatus ille supponit potentiam obedientialem in subjecto, quia naturalis non admittitur ab ipsis, nisi ubi datur etiam agens naturale, quod educere potest illam potentiam ad actum ; in reliquis conveniunt gratia et character, in esse formae spiritualis accidentalis in genere. . Unde sicut potentia obedientialis immediate subjicitur Deo agenti et soli, loquendo de ea quae est mere obedientialis (ut excludatur instantia de potentia vitali in ordine ad suum actum supernaturalem, qua vitalis est et naturalis), ita potentia obedientialis ad characterem soli Deo subjici debet, sicut et quae est ad gratiam, quia perinde character dicitur a Deo produci et infundi sicut gratia, si spectemus principia revelata, ut infra patebit: perinde etiam gratia dicitur causari a Sacramentis, sicut character. Ex ratione autem non suppetit aliquis diversus et notus modus causandi utrumque ; ergo solutio praedicta videtur omnino libera, et merito a quibusdam discipulis D. Thomae non probantur principia ad quae reducitur.
Deinde disparitas petita ab ipso Ferrariensi, quoad excessum perfectionis, in forma nihil concludit ; in primis non admittitur gratia esse supra totum ordinem naturae, ne quidem in genere formae accidentalis, quia juxta principia nostra, gloria et actus supernaturalis fruitionis in patria est perfectior in entitate, et perfectius conjungit Deo, quam ipsa gratia.
Et dato etiam opposito juxta sententiam asserentis, et eorum qui gratiam esse dicunt participationem divini esse, et distingui re a charitate, non probat intentum, quia etiam quae inferioris sunt gradus, aliquando exigunt ex natura sua superiorem causam, et materia prima, quae est imperfectior forma, petit ex peculiari ratione produci a Deo solo, quia est primum subjectum quod ergo gratiae sic conveniat produci, non colligitur ex perfectione ejus, sicut per illam, nec absolvitur omnino a subjecto, quin ipsi insit per modum inhaerentis, et accidentis ; de reliquo nihil convenit ipsi in genere, quod non conveniat characteri in ratione formae supernaturalis.
Et confirmari potest per exemplum datum, quia actus supernaturales sunt perfectiores, quam character ; educuntur tamen de potentia naturali subjecti, non ita character ; ergo id non est ex perfectione.
Deinde instantia de charactere et actibus, libero arbitrio, non est ad propositum ; agitur enim de dispositione naturali necessitante ad gratiam, qualis est character ex praefata sententia, ad quam non habet proportionem dispositio moralis et impetratoria, ut sunt actus, qui supponuntur ad justificationem, quia prior dispositio majorem connexionem habet cum forma quam secunda; ergo magis exigit produci a causa producente ipsam formam, quam haec, neque consequenter ex modo producendi hujus sequitur modus producendi alterius esse idem.
Consequentia patet quoad primam partem, quia quod physice conjungitur cum forma, magis est ipsi conjunctum re et causalitate, quam quod moraliter tantum conjungitur. Patet eadem consequentia quoad secundum, quia dispositio naturalis et moralis solum aequivoce conveniunt, quia unum habet esse tale ex natura rei, et inferre, necessitando ad formam, aliud vero secundum rationem tantum, et ex instituto infert formam.
Confirmatur ergo ratio Doctoris, quia neque Scriptura, neque Patres tribuunt ullam efficaciam Sacramentis nisi respectu gratiae aut characteris, in iis quae imprimunt characterem; ergo ornatus ille sine fundamento asseritur.
Dices asseri ornatum, vel dispositionem aliam respectu gratiae, ut salvetur proprietas causandi in Sacramentis, ut tribuitur eis per Patres et Scripturam, quia cum in eis nequeat salvari haec causalitas per immediatam productionem gratiae quae creatur, debet saltem quoad aliquid prius disponens salvari.
Contra, ornatus et character sunt diversae formae ; ergo nequeunt esse dispositio necessitans ad eamdem formam. Consequentia patet in Physicis, ubi invenitur semper dispositio unius rationis ad formam unius rationis, qualis est gratia.
Secundo, Patres et Concilia illam efficaciam Sacramentorum exponunt in ordine ad ipsam gratiam, ut terminum; ergo si proprietas salvanda est, potius dici debet ipsa gratia immediate attingi.
Tertio, in Sacramentis quae imprimunt characterem assignantur tanquam diversi effectus Sacramenti gratia et character, ut patet ex Florentino et Tridentino citatis, et in ordine etiam ad diversos effectus.
Quarto, neque character, neque quodcumque aliud est dispositio ad gratiam necessitans physice ; ergo non salvatur causalitas physica Sacramentorum respectu gratiae per ipsa. Antecedens probatur, quia character potest esse in ficto sine gratia, et etiam cum peccato desinente gratia, sed ultima dispositio necessitans ad formam ponitur simul cum forma, et tollitur sublata forma ; ergo character nequit esse talis.
Dices quantum est ex vi characteris ultimo disponi subjectum, nisi adsit aliquod impedimentum , contra, ultima dispositio in gradu necessitante et simultaneo cum forma non compatitur cum impedimento formae; ergo cum character, ut constat certo, compatiatur cum impedimento, non est dispositio necessitans physice.
Quod si dicas disponere aliquo modo moraliter ; contra, ergo Sacramentum producendo characterem non producit physice gratiam. Patet consequentia, quia effectus mediatus nequit aliter reduci in causam remotam, quam reducitur in causam proximam, sed proxima est character respectu gratiae, qui tantum moraliter causat proximam ; ergo Sacramentum nequit aliter causare quam moraliter, sive producat physice characterem, sive moraliter tantum.
Confirmatur secundo, haec dispositio ad gratiam vel exigeretur a natura formae, vel ex natura subjecti, vel ex natura causae efficientis instrumentalis. Non primum, quia in contritis perfecte et justificatis extra Sacramentum habetur gratia sine tali dispositione ; ergo non petitur ex natura formae. Non ex natura subjecti, quia anima est de se capax gratiae, quatenus imago Dei est, capacitate physica, et recipit saepe gratiam sine tali dispositione, ut patet ex primo membro, quod esset falsum, si talis dispositio esset physice necessitans, ac proinde naturaliter prius gratia tanquam forma posteriori ; sed non datur posterius naturaliter sinesuo priori, ut patet ratione dependentiae, alias esset posterius naturaliter, et non esset, patet in forma ignis et sua dispositione ultima, verbi gratia, calore ut octo ; gratia autem datur sine charactere vel ornatu.
Tertium etiam dici nequit, quia nulla efficacia tribui potest Sacramento ut est causa gratiae, nisi prout necessaria est ex parte gratiae ut formae producendae, aut subjecti, ut disponendi ad talem formam: ad neutrum horum exigitur universaliter talis dispositio, ergo neque virtus productiva ejus physica.
(c) Item ista dispositio respectu gratiae, etc. Haec est secunda ratio Doctoris. quae summarie in hoc versatur: Illa dispositio ad gratiam fit simul cum gratia, atque adeo in instanti ; sed Sacramentum non potest producere aliquid in instanti physice, ergo neque illam dispositionem producit physice. Majorem probat tripliciter : Primo, quia dispositio necessitans, quando nullum est impedimentum in suscipiente, fit I simul cum forma ; gratia autem fit in instanti, sed in anima nullum est impedimentum respectu dispositionis, ergo, etc. Secundo probat, quia non est successio in productione formae nisi secundum partes mobilis, vel penes gradus, et partes ipsius formae, id est, quia mobile habet diversas partes secundum quas aliter et aliter applicatur ad causam efficientem, vel quia forma est divisibilis, ex 6. Physicorum. Non primum, quia subjectum hic est indivisibile. Non secundum, quia ad minimam dispositionem induci potest gratia, etc.
. Pro intellectione hujus minoris, non est sensus Doctoris quod gratia non sit divisibilis ; hoc enim repugnat formae homogeneae, quae potest intendi, ut est gratia per ipsum in variis locis, ut patet de gratia Christi quam dicit esse intensissimam , et gratiam baptismalem infra docet majorem et intensiorem esse, quam fuerit gratia data per Circumcisionem. Loquitur de dispositione in ordine ad formam, ad quam disponit, quae aliquando in determinato tantum gradu intensionis disponit, sicut calor ad ignem non in quocumque gradu remisso disponit, sed in intenso; quando autem forma disponens est talis potest contingere ut secundum aliquos gradus insit, ut remissos, sine eo quod insit forma ad quam disponit, ut calor ut tria, sine igne, etc. Talis non est dispositio haec ad gratiam, quia quicumque gradus formae disponentis sufficit ad infusionem gratiae ; ergo potest simul dispositio et gratia fieri in instanti, quod est intentum ejus.
Tertio probat, quia instrumentum non agit nisi in virtute causae principalis ; ergo si instrumentum nequit agere nisi in tempore, Deus etiam non potest agere nisi in tempore et successive ad effectum instrumenti, quod est absurdum ex duobus : primo ex infinita virtute Dei, cui nulla resistentia, et ex parte subjecti est proportionata ; unde ex Philosopho supra in 1 . quaestione hujus citato, si Deus immediate moveret caelum, moveret in instanti ob infirmitatem virtutis ; tum secundo propter summam capacitatem subjecti non habentis contrarium.
Insinuat hic causas ex quibus contingit successio in motu, nempe ex repugnantia passi, et limitata virtute agentis, ad quae reducuntur reliquae assignatae a Commentatore in capite de Vacuo, ut ipse recte probat infra dist. 43. quaest. 5. Vide etiam ipsum in 1. dist. 2. quaest. 1. ad ultimam in 2. dist. 2. quaest. 9. ad 4. Item in 3. dist. 4. g Maria fuit vere mater Dei, etc. ubi optime exprimit quomodo Maria cooperata fuerit in instanti ad illam actionem generativam Christi secundum carnem ex superveniente Spiritus sancti virtute.
Probata ergo majori, probat minorem, quia Sacramentum est quid successivum ( ut includit saltem formam verbalem successivam,) ergo nequit esse aut agere, nisi in tempore, actione reali naturali ; ergo neque actione supernaturali secundum ipsos, quia haec non competit instrumento, nisi ut simul habet actionem naturalem.
Si dicas unam syllabam posse esse in instanti et causare illam dispositionem in eodem instanti, hoc in primis est falsum, quia etiam syllaba successive formatur cum locali motu aeris ; et eo dato, vel esset prima, vel media, vel ultima, verbi gratia, et sic seorsim formata haberet eumdem effectum, quod est falsum, quia nec sensum sacramentalem, neque orationis sola pars habere potest, neque dictionis syllaba.
Si dicas in virtute praecedentium causare, sicut ultima gutta in virtute praecedentium cavat lapidem, ex Philosopho 8. Physicorum, hoc etiam falsum est, quia sic reciperet aliquam virtutem a prioribus, vel certe relinquerent post se aliquam dispositionem, in cujus virtute causaretur terminus.
Hoc argumentum torsit adversarios, et perinde concludit contra omnes modos praefatos.
Pro majori autem claritate et evidentia ejus, advertendum quod consistat in duabus propositionibus.
Prima est, quod ad causandum aliquid physice, requiritur existentia causae, ut, per se notum est, sive in se (ut excludatur controversia ) sive in alio, quod sit virtus ejus, vel quod in virtute ejus causat, sicut aliqui dicunt patrem mediante semine generare, etiam quando non est, et accidens separatum in virtute substantiae generare.
Secunda propositio est, quod Sacramentum nihil causat quando est, nihil etiam substituit quod in virtute ejus causaret, unde sequitur conclusio, quod non sit causa physica sui effectus.
Minor autem probatur ex ratione illa Doctoris, quia Sacramenti forma nequit esse nisi in tempore.
Confirmatur itaque ratio hoc modo: forma non secundum sonum realem et naturalem est fundamentum proximum significationis sacramentalis, sed prout ex instituto significativa est: verba enim significantia ex usu et impositione assumpsit Christus in formis Sacramentorum. Unde Tridentinum sess. 5. de peccato originalis can. 4. dicit formam Baptismi verificari in remissionem peccatorum in infantibus, alias esset falsa, si in eis non supponeret peccatum originale. Idem Milevitanum can. 2. Africanum cap. 77 .Diospolitanum art. 5. quod argumentum mirum in modum torsit Pelagianos, ut patet ex Augustino lib. 1, de peccat. merit. et remiss. cap. 17. 18. 20. et 30. de gratia Christi lib. 1. cap. 33.
Hac ratione Florentinum docet Sacramenta constare rebus et verbis, quae significativa sunt. Hinc Doctores universim admittunt mutationem substantialem in forma quoad sensum, nullum facere Sacramentum ; hinc forma Paenitentiae ex Tridentino sess. 14. cap. 6. et can. 8. significat actum judicialem per modum sententiae ; sic dicitur forma Eucharistiae esse demonstrativa, Extremae Unctionis deprecativa, etc. quae sunt affectiones formae, qua significativa est praecise.
Quibus suppositis, sic argumentor : Sacramentum non completur donec perficiatur forma ejus quoad sensum completum et sacramentalem ; ergo ante prolationem integram formae, nihil causat Sacramentum, sive sit character, sive ornatus, sive gratia ipsa ejus effectus ; sed repugnat compleri formam secundum prolationem integram, donec omnes partes substantiales se invicem determinantes ( ex qua determinatione, quae est affectio vocis qua significativa est, consurgit sensus completus formae ) integre proferantur. Hoc autem non contingit ante ultimum esse formae, sed instans extrinsecum prolationi ; ergo nullus effectus Sacramenti ante illud instans extrinsecum completae prolationis habetur. Consequentia est manifesta, quia ante illud non completur sensus formae sacramentalis.
Exempli gratia, in forma Eucharistiae non ponitur corpus Christi sub speciebus panis, quando profertur, Hoc est praecise, alias si obmutesceret Sacerdos ad reliqua duo, vel non diceret ea sensibiliter, adhuc consecratio esset facta, quod falsum est. Item, in forma Baptismi, si proferret minister illa verba, Baptizo te, sine invocatione Trinitatis conferret gratiam baptismalem ; quod nullus dicit, ex ratione jam praemissa.
Ex qua nullo negotio evacuantur solutiones adversariorum. Respondent enim quidam, quod gratia seu effectus Sacramenti, producatur pro aliquo tempore indeterminato ante instans extrinsecum,quo desinit Sacramentum. Alii respondent pro tempore determinato, quo ultima particula prolationis verborum durat produci. Has responsiones bene impugnat Pater Vasquez tom. 2. in 3. parte, disputat. 132. cap. 4. quorum impugnatio apud ipsum videri potest. Neque consequenter loquuntur qui dicunt gratiam creari, quia sic tota simul producitur ; vel ergo tempore determinato vel indeterminato ante instans prolationis producitur gratia successive, sicut sit ipsa prolatio formae successive et concomitanter se habent prolatio formae quoad ultimam particulam, et productio gratiae.
Sed hoc in primis est falsum, quia omnis effectus supponit suam causam in esse saltem prius natura ; forma autem ut prolata integre et sensibiliter, est causa gratiae ; ergo productio gratiae nequit se habere concomitanter ad prolationem formae secundum aliquam particulam prolationis. Patet consequentia, quia donec proferatur integre forma, nequit concipi in esse, etiam ut prius natura gratia ; si vero gratia producatur simul cum prolatione successiva ultimae particulae formae, ergo sunt simul in fieri gratia et forma ipsa, quia donec compleatur prolatio formae, nunquam concipitur forma in facto esse, ergo neque ut causa prius natura suo effectu.
Imaginatio autem haec, quae est de motu, et suo termino nequit trahi ad causam et effectum, quia sicut motus est actus productivus termini, sic etiam terminus simul mediante motu fit successive, sicut ipse motus, ut patet in calefactione et calore, quia motus nequit esse aut concipi sine suo termino, a quo specificatur ; causa autem supponitur ad effectum in completo esse, nec ab eo specificatur, neque dependet in ullo genere, sed e contra.
Secundo peto quid salvet dicere gratiam produci in tempore determinato aut indeterminato ultimae prolationis magis, quam si dicatur produci toto tempore prolationis, atque per alterum ? perinde etiam sequitur effectum Sacramenti supponi ad formam, quia donec compleatur quaelibet pars substantialis formae, non est forma in sensu sacramentali, qui ut completus praeexigitur ad effectum, quia, ut dicitur, significando causat et continet suum effectum. Unde sicut ponendo corpus, nisi ponatur anima unita, non ponitur homo, sic ponendo quascumque formae particulas donec ponatur ultima substantialis, non ponitur forma, ut est causa Sacramenti, alias enim sublata illa particula maneret forma et effectus ejus, quod est falsum.
Sequela tamen probatur, quia si gratia producitur, quoad aliquem gradum sui, aut se totum antequam compleatur integra prolatio, et sit ille gradus productus in prima parte temporis determinati aut indeterminati A, pars autem formae, quae in sequenti profertur B ; tunc A supponitur ad B, ergo subtracto B, manet A, et sic manet subjectum sanctificatum per illum gradum quantumlibet minimum: ergo virtute formae utrumque recte sequitur, quod est absurdum ; unde sequitur utramque solutionem magis ludere in verbis ambiguis desitionis et inceptionis entis successivi, quam sustinere fundamentum oppositum, aut evacuare difficultatem.
Quod patet tertio, resumendo quod supra praemissum est de significatione formae, quia licet forma quoad sonum materialem, (qui est fundamentum remotum significationis, et efficaciae sacramentalis, quam habet ex instituto Christi,) sit successsiva ; quantum tamen ad significationem complexam, quae est ex partibus, prout se mutuo determinant, non est successiva, sed permanens et tota simul, quia haec significatio propositionis non est aggregatio partium seorsim sumptarum, quoad id, quod absolute significant, hoc enim materiale est, sed consistit in unione praedicati ad subjectum, secundum limitationes adjunctas et determinationes ; ergo non ponitur sensus completus, qui est fundamentum efficaciae sacramentalis , nisi in instanti completae prolationis, in quo partes se mutuo determinantes integre receperunt esse, et pro quo sensus completus formae haberi primum potest in aliis, et de quo instruendi sunt recipientes Sacramentum, ut supra exposuimus ex Patribus, quia instructio, quae ex forma Sacramenti haberi potest, tum primum incipit, quando forma est complete prolata, tunc autem non est forma secundum suum esse reale, quia transiit completa prolatione ; ergo nequit tunc causare aliquid physice ex majori supra praemissa.
Respondent alii ad idem argumentum concedendo totum quod praetenditur, nempe effectum Sacramenti causari in instanti supposita prolatione, sed aliter et aliter. Nam quidam dicunt in instanti extrinseco, in quo verum est dicere, jam prolatio non est, aut forma Sacramenti, et ante hoc immediate fuit ; et ita respondet Sotus in 4. distinct. 9. quaest. 2. articulo 1. et declarat exemplo in generatione substantiali ; nam calefactio, per quam producitur forma ignis, tunc producit formam ignis, quando in instanti extrinseco jam non est motus.
Hanc responsionem non omnes approbant, et merito, quia neque exemplum est verum, neque est par ratio, eo etiam admisso: nullus enim ad hunc modum philosophatur, ut motus sit causa efficiens alicujus termini, ut principium I quo vel quod, sed via in terminum, seu actus productivus ; neque ullus unquam dixit formam substantialem produci per motum calefactionis tanquam causam efficientem, sed vel a calore vel a forma ignis generantis, juxta varias in hac quaestione sententias: et dato, ut dixi, opposito, motus calefactionis relinquit post se calorem in subjecto, mediante quo, (ut quidam volunt,) efficitur forma ignis, tanquam virtute proxima, vel certe ut dispositione ultima necessitante ad formam ignis, determinatur ejus productio a quacumque causa fiat, sive universali sive particulari.
Sed prolatio formae praeterita nihil post se relinquit reale, per quod causaret effectum, vel ad illum determinaret: et quod praeteritum est, comparatum ad instans praesens producendi effectus perinde se habet ac si nunquam existeret, quia tam proprie non est, sicut quod nunquam extitit, vel futurum erit quantum ad praesens ; ergo etiam aeque repugnat ipsi causare physice, sicut ei quod nunquam extitit.
Respondent ergo alii, quod per instans prolationis intrinsecum producitur gratia, ut salvent aliquo modo existere Sacramentum, quando producit effectum. Ad propositum hujus adducunt illud principium philosophicum, nempe, quod in omni motu versus finem detur aliquod mutatum esse, terminans motum, in quo ultima pars formae producitur in instanti) sic ergo contingit in prolatione dari aliquod mutatum esse ejus in quo causatur gratia.
Hanc responsionem fuse impugnat Vasquez supra ; nos brevius incedemus, nam ipsa se prodit. Quare enim non instans extrinsecum sicut prior, nisi quod putent necessarium esse, ut Sacramentum existat, quando causat ? ergo si illud mutatum esse, prolatio consonantis, aut ultimae litterae, modo haec ipsa fiat in instanti ; ergo tota virtus causandi formae, vel Sacramenti, est in illa sola littera: ergo si sola esset, etiam causaret, quod est paradoxum. Probatur utraque consequentia, quia haec sententia ideo inducitur, ut salvetur causam existere, quando effectus causatur; ergo quidquid non existit Sacramenti, non facit ad actionem productivam effectus, quia neque in se, neque in aliquo quod post se relinquit tanquam causato physico, quae esset virtus ejus.
Dicere autem quod littera vel syllaba, quae non sunt significativa, sit forma Sacramenti, alienum est a sensu Ecclesiae ; redit ergo argumentum prius factum. Completa significatio formae non consurgit ex illa littera, neque ex unica dictione, neque ad ejus substantiam magis facit ultima quam prima, vel media dictio: unde si fieret mutatio substantialis circa primam dictionem substantialem, vel non proferretur sensibiliter, quantumcumque reliqua manerent, nullus effectus sequeretur; ergo si forma causat, ut significativa est, repugnat virtutem causativam formae contrahi ad ultimum mutatum esse prolationis.
Et si dicas, quod successivum existat per partes tantum, nihil juvat, quia nunquam aliquis dixit motum esse per ultimum mutatum esse, in quo verum est dicere, jam non est motus, ante hoc immediate fuit. Quod si etiam motus nihil post se relinqueret, sed terminus ejus transiret cum ipso motu per illud ultimum mutatum esse, non esset verum dicere, aut motum aut terminum motus existere, verbi gratia, si motus calefactionis, et calor productus transiret, manente tantum illo gradu indivisibili, qui per mutatum esse acquiritur in instanti, aeque falsum esset dicere, quod calor ut octo existeret pro illo instanti, sicut et motum pro illo instanti esse.
Sed ita contingit in motu locali, qualis est verberatio aeris, et in sono causato, quae est prolatio formae, ut simul transeat: ergo falsum est dicere formam, aut Sacramentum esse pro illo instanti mutati esse, quod terminat motum prolationis extrinsece ; quod confirmari potest ex Philosopho de sensu et sensato, dubitatione penultima, multiplicatio soni et sensatio non fit nisi in tempore. Accedit quod Sacramentum existat principaliter ante illud mutatum esse, quia consistit in motu et in fieri seu usu, et tunc maxime habet suum effectum naturalem ; deinde fieri potest ut forma, verbi gratia, Baptismi, finiatur ante finitam lotionem, quid tandem fiet ? Sed dicta sufficiant ; manet ergo consequentia quod Sacramenta nequeant physice causare suum effectum, sit gratia, sit aliud. Sequitur :
Item in aliquo Sacramento, scilicet Eucharistioe, non videtur ista causalitas esse possibilis, etc. Haec est tertia ratio Doctoris contra praedictam opinionem, quam ipso clare deducit in littera. Respondet tamen Vasquez hoc argumentum non urgere, prout illud ex Richardo adducit, quia nempe illi admittunt ornatum illum ne concedant Sacramenta concurrere ad gratiam quae creatur ; corpus autem Christi non fit in Eucharistia per creationem.
Caeterum ratio ut a Doctore exponitur, est conveniens, et tollit omnem causalitatatem physicam Sacramenti respectu effectus hujus Sacramenti, quia transubstantiatio aeque aut magis exigit virtutem infinitam, quam creatio, inquit Doctor ; ergo aeque est actio Dei propria, sicut creatio. Antecedens patet, quia dubium est inter aliquos an possit creatura assumi ut aliquid crearet, sive ut causa principalis, sive ut instrumentalis, saltem independenter a materia ; sed de transubstantiatione, nulla subest ratio dubitandi, quia haec nequit attingi ab aliqua causa, in cujus potestate non est terminus uterque a quo et ad quem. Neuter horum est in potestate creaturae, quia Christum ponere indivisibiliter sub speciebus, nequit creatura quantumcumque elevata, quia virtus ipsi communicata est creata, et supponit subjectum, et tantum agit ad modum naturalem essendi effectus, vel agere potest ; hic deest subjectum proportionatum, quia vel esset Christus secundum naturalem modum essendi praesuppositus, et hoc non, quia ut sic, vel reproducitur totus, ut aliqui volunt sub speciebus, per actionem substantialem, quae actio aequivalet creationi quoad hoc, excedit quoad supernaturalem essendi modum, quem tribuit Christo et indivisibilem ; vel ageret actione adductiva, et sic nequit agere in subjectum extensum, nisi motu extenso per modum suscipientis recepto, et per mutationem prioris loci, ut per se constat ; ergo nequit fieri terminus ad
quem transubstantiationis sub potestate creaturae.
Idem probatur de termino a quo, quia creatura nequit agere ad corruptionem alicujus, nisi inducendo formam incomparabilem in eodem subjecto, et corrumpendo dispositiones, quibus conservatur forma corrupti ; in proposito substantia panis et vini desinunt totaliter, quantum ad esse substantiale, quae desitio aequivalet annihilationi. Et si dicas per separationem accidentium sequi hanc definitionem ex natura rei, parum refert ; nam praeterquam quod hoc falsum esse infra suo loco probabitur, nihil juvat, quia separare accidens a subjecto, et conservare separatum in esse, ab ea causa solum fieri potest, quae eminenter includit in sua potestate genus causae materialis, et alias posset sine subjecto producere accidens, sed hoc est Dei ; nam ad hanc rationem ultimate reducitur fundamentum, ex quo negatur creaturam posse aut principaliter aut instrumentaliter attingere immediate effectum creationis.
Ex his ergo patet creaturam non posse attingere transubstantiationem immediate actione physica: ad quod probandum sufficit altera harum rationum, quia si nequit attingere terminum ad quem, nequit attingere terminum a quo, et si nequit terminum a quo attingere, aut dare esse separatum accidentibus, nequit attingere terminum ad quem ; ergo ratio Doctoris optime concludit, ac proinde, ut praefati auctores salvent efficientiam Sacramenti in genere, juxta sua principia, debent recurrere in hoc Sacramento ad aliquam dispositionem praeviam et necessitantem ad esse effectus sacramentalis ; qua autem apparentia adstrui posset talis dispositio, viderint ipsi, et quod ejus subjectum. In corpore Christi esse nequit sive secundum modum naturalem essendi, sive modum essendi sacramentalem, quia primum est distans (non datur autem secundum ipsos actio in distans ), neque cum ulla apparentia id affirmari potest, ideo non indiget impugnatione, donec videatur ad quae principia talis modus philosophandi reduci posset.
Non secundum, quia sic non esset dispositio praevia necessitans ad talem modum essendi qui est terminus ad quem disponit ; non in speciebus, quia sic esset . aliqua qualitas materialis inhaerens ipsis ut subjecto, ac proinde non necessitaret ad separationem specierum a subjecto, qui est modus connaturalis essendi ipsarum ; accidens autem inclinatur ad suum subjectum hoc modo, a quo dependet, non est substantia panis ex eadem ratione, quia non necessitaret ad non esse panis ; dispositio enim necessitans videtur semper conjungi et perseverare cum termino ad quem necessitat, ac proinde, si est accidens, exigere permanentiam subjecti a quo dependet, non essent verba consecrationis, quia illa sunt causa effectiva in ordine ad aliud in quo producunt dispositionem illam, ut patet in aliis Sacramentis, juxta hanc sententiam. Deinde non sunt verba, ut probatum est argumento praecedenti, quia non sunt quando dispositio illa causatur.
Accedit ulterius servando proportionem cum aliis Sacramentis, dispositionem causari in subjecto, in quo recipitur terminus, quod in hoc Sacramento nullum est, quia terminus est subsistens ; ergo repugnat in hoc Sacramento salvari efficientiam illam physicam respectu termini,aut alicujus praevii ; sed aeque proprie Sacramentum hoc causat suum effectum sicut reliqua sacramenta, ergo efficientia sacramentorum non est reducenda ad physicam, hoc modo.
(d) Quarto arguitur quod ista opinio
ponit pluralitatem sine necessitate, etc. Hic ponit quartam rationem contra praedictum ornatum et dispositionem, quia superflue ponitur contra doctrinam Philosophorum 1. Physic. textu 50. et 3. de Anima textu 60. et 8. Physic. textu 48. et 1. de Caelo, text. com. 32. Videtur,inquit,pura fictio talem in Eucharistia assererc. Item in Sacramentis quae imprimunt characterem, sufficit ex communi opinione Theologorum ipse character, ut recedente fictione detur effectus, et ideo Sacramentum est initerabile ; in Paenitentia autem recedente fictione nihil est, quod det effectum principalem, alias non esset necessarium sic fictum de iisdem peccatis iterum confiteri, etc. Circa hanc ultimam instantiam erit controversia infra in materia de Paenitentia utrum scilicet, Paenitentia sit valida informis ? Casus autem praesens formari potest cum circumstantia, quod non adsit bona fides. Et supponendo, ex Tridentino et Floret Uno, Sacramentum Paenitentiae primario consistere in absolutione, quae est actus iudicialis, de quo infra q. 14. q. 4. eo in casu videtur, quod absolutio causaret in ficto hanc dispositionem, etiam accedente mala fide, quia bona fides nihil supplet per se requisitum ad Sacramentum essentialiter, sed excusat a peccato accedentem cum defectu ; quod ergo absolutio nata esset facere stante bona fide, cum defectu videtur posse facere alias ; forte casum non admittent adversarii. Loquitur ergo Doctor ex propria sententia, quem alii etiam sequuntur, alias tamen facile haec ratio confirmari potest ex significatione expressa et formali formae, qua absolvit a peccato, quia est materia circa quam versatur, qui sensus non refertur ad illum ornatum tantum, quia sic forma non caderet directe, tanquam actus judicialis super peccatum ; significatio autem practica formae colligitur ex significatione speculativa ipsius, quam habet ex proprietate verborum: ergo refertur ad peccatum immediate, non ad aliquid prius.