SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 2

Supra induxit apostolus ad mala patienter sustinenda exemplo antiquorum patrum et christi, hic monet ad idem ex auctoritate Scripturae, unde circa hoc tria facit.

Primo enim ponit auctoritatem; secundo ostendit sensus eius, ibi in disciplina perseverate; tertio arguit ad propositum ex praemissis, ibi quod si extra disciplinam.

Ponit auctoritatem, quae habetur Prov. III, 11; sed sub aliis verbis, quam littera nostra habeat. Ibi enim habemus sic: disciplinam domini, fili mi, ne abiicias, nec deficias cum ab eo corriperis. Quem enim diligit dominus, corripit et quasi pater in filio complacet sibi. Quia vero apostolus inducit auctoritatem istam causa consolationis, ideo utitur aliis verbis. Unde dicit et obliti estis consolationis, quasi dicat: mirum est si obliti estis. Ps. Xciii, 19: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Idem: in aeternum non obliviscar iustificationes tuas.

Dicit autem, consolationis, id est dei consolantis, et est emphatica locutio. II Cor. I, V. 3 s.: benedictus deus et pater domini nostri iesu christi, pater misericordiarum, et deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.

Sequitur quae vobis, id est deus consolationis, loquitur tamquam filiis. Ergo si punit, non odit: sed eius punitio ordinatur ad bonum, quia loquitur vobis tamquam filiis.

Verba autem auctoris ponit, dicens fili mi, etc.. Et subdit rationem, ibi quem enim diligit, etc.. In auctoritate vero prohibet duo; quia prohibet odium disciplinae, et impatientiam ad ipsam.

Propter primum dicit fili mi, noli negligere, sicut quidam qui odiunt disciplinam, de quibus dicitur, Prov. IX, 8: noli arguere derisorem, ne oderit te. Amos V, 10: odio habuerunt loquentem in porta, et corripientem perfecte abominati sunt. Dicit ergo apostolus noli negligere disciplinam domini, quasi dicat: cum deus te flagellat causa disciplinae, noli negligere, id est, negligenter habere fastidiendo. Sap. III, 11: sapientiam et disciplinam qui abiicit infelix est.

Propter secundum dicit et ne fatigeris dum ab eo argueris. Quidam enim etsi correctionem duram non odiant, tamen impatienter portant, et ideo dicit neque fatigeris, etc..

Tunc enim homo spiritualiter fatigatur, quando contristatur intantum, quod deficit. Supra eodem: ut non fatigemini animis vestris deficientes. Eccli. VI, 26: ne acidieris in vinculis illius.

Deinde cum dicit quem enim diligit dominus, castigat, assignat causam. Sicut autem dicit philosophus, verbum castigationis communiter accipitur in pueris et in concupiscentia.

Dicimus enim castum, cuius concupiscentia castigata est. Similiter puer dicitur castigatus, qui est bene disciplinatus. Quod enim de se habet pronitatem ad malum, indiget refraenante. Talis autem est concupiscentia, et pueri, qui de se sequuntur impetus suos, ideo indigent castigante.

Ille ergo, qui castigat, ideo hoc facit ne tendant in malum. Et quia sensus nostri, et cogitatio nostra prona sunt ad malum, ut dicitur Gen. VIII, 21, ideo dominus castigat nos, ut retrahat nos a malo. Ps. Cxvii, 18: castigans castigavit me dominus, et morti non tradidit me. Ier. XXXI, 18: castigasti me, et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus.

In hoc autem castigat, quia flagellat, non quidem ad condemnationem, sed ad salutem.

Unde dicit, quod flagellat omnem filium quem recipit. Et ideo, qui non flagellantur non sunt de numero filiorum. Ps. Lxxii, 5: in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur, unde est signum quasi aeternae reprobationis. Ez. XVI, 42: auferetur zelus meus a te. Nec mirum si flagellat omnem filium quem recipit per adoptionem: quia proprio filio suo non pepercit.

Lc. Ult. V. 26: oportuit christum pati.

Consequenter cum dicit in disciplina perseverate, ostendit sensum auctoritatis praeallegatae: et primo ostendit sensum monitionis; secundo sensum rationis assignat, ibi tamquam filiis; tertio ostendit rationem istam esse convenientem, ibi quis enim filius.

Monitio autem apostoli fuerat, quod non debebant negligere disciplinam domini, nec etiam fatigari. Utrumque autem comprehendit in his verbis. Non negligere enim, nec etiam fatigari sub disciplina, non est aliud quam in disciplina perseverare. Unde iob VI, 10: haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat. Ps. II, 12: apprehendite disciplinam, etc..

Quare autem non debemus negligere, dixerat quia quem diligit dominus, etc., unde hic dicit tamquam filiis vobis se offert deus.

Quasi dicat: ideo perseverate, quia offert se tamquam filiis. Ier. III, 19: patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.

Consequenter ostendit istam rationem esse convenientem, dicens quis enim filius quem non corripit pater? ad patrem enim pertinet corrigere filium suum. Prov. XIII, 24: qui parcit virgae, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit. Eccli. XXX, 8: equus indomitus evadet durus, et filius remissus evadet praeceps. Et ideo necessaria est correctio: sicut Paulo datus stimulus carnis, ne per superbiam corrueret, II Cor. XII, 7.

Deinde cum dicit quod si extra disciplinam, etc., arguit ex praemissis, et primo deducendo ad inconveniens; secundo ex quodam exemplo, ibi deinde patres, etc.; tertio ex utilitate consequente, ibi omnis autem disciplina, etc..

Circa primum facit talem rationem: omnes sancti, qui deo placuerunt per multas tribulationes transierunt, per quas filii dei facti sunt. Ergo qui in disciplina non perseverat, non est filius, sed magis adulter, id est, adulterio natus.

Istius rationis ponit tantum conclusionem, dicens: si estis extra disciplinam, non estis filii, sed adulteri: quia disciplinae facti sunt participes omnes, scilicet sancti. II Tim. III, V. 12: omnes qui pie vivere volunt in christo, persecutionem patientur. Iudith VIII, 23: omnes qui deo placuerunt, per multas tribulationes transierunt fideles.

Nec oportet quod semper sancti habeant exteriores tribulationes, cum interius affliguntur ex mala conversatione perversorum. II petr.

C. II, 8: habitans Lot apud eos, qui de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabant.

Filius autem proprie dicitur, qui est ex legitimo patre. Mater nostra est ecclesia, cuius sponsus est ipse deus. Os. II, 20: sponsabo te mihi in fide. Adulter autem est diabolus et mundus. Qui ergo nati sunt ex spiritu diaboli, vel mundi, sunt filii adulterini.

Is. LVII, 3: accedite huc, filii auguratricis, et adulteri, et fornicariae. Patet ergo, quod proprie non sunt filii, nisi de legitimo patre nati.

Consequenter cum dicit deinde patres, etc., ponit secundam rationem sumptam ex eo quod experti sumus, scilicet ex correctione paterna. Quae quidem ratio procedit ex duplici differentia, quae est inter deum patrem, et patrem carnalem.

Est autem haec prima differentia dei patris ad patrem carnalem. Homo enim generat hominem quantum ad corpus, non quantum ad animam, quae est per creationem, et non traducitur. II Mach. VII, 22: neque enim ego spiritum et animam donavi vobis. Unde dicit quod nos habuimus patres carnis nostrae eruditores. Eccli. VII, 25: filii tibi sunt? erudi illos. Et reverebamur eos. Ex. XX, V. 12: honora patrem tuum, et matrem, etc..

Deus autem excellentius est pater noster, scilicet quantum ad animam, quam immediate creat. Eccle. Ult.: spiritus redeat ad deum, qui dedit illum. Item iustificat animam, adoptando nos in filios. Rom. VIII, 16: spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii dei. Ideo dicit num multo magis obtemperabimus patri spirituum, id est, animarum nostrarum, quae dicuntur spiritus, quia non sunt ex materia, et vivemus? finis enim obedientiae est vita aeterna. Io.

C. VIII, 52: si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum. Supra V, 9: factum est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae.

Secunda vero differentia est correctionis humanae ad divinam, quae in duobus differunt, et, primo quantum ad finem, quia finis humanae correctionis est aliquid transitorium: est enim ad bene conversandum in hac vita, quae est paucorum dierum. Secundo quantum ad rationem, quia homo corrigit secundum voluntatem, quae falli et errare potest, et tamen obedimus ei.

In correctione autem divina, non sic: quia erudit nos ad aliquid utile in sempiternum, scilicet ad recipiendum sanctificationem, quae scilicet est ipsemet deus. Is. VIII, 13 s.: dominus exercituum, ipsum sanctificate. Ipse pavor vester, ipse terror vester, et erit vobis in sanctificationem. Et ideo dicit et illi quidem erudiebant nos in tempore paucorum dierum, et hoc quantum ad primum; et secundum voluntatem suam, et hoc quantum ad secundum; hic autem ad id quod utile est. Is. XLVIII, 17: ego dominus docens te utilia. Et hoc in recipiendo sanctificationem, id est, in sanctificationem ab ipso recipiendam; et ideo debemus magis recipere disciplinam eius.

Sequitur omnis autem disciplina, etc.. Haec est tertia ratio, quae sumitur ex utilitate correctionis. Cum autem poenae sint quaedam medicinae, idem iudicium videtur esse de correctione et de medicina. Sicut autem medicina in sumptione amara est quidem et abominabilis, tamen eius finis est valde dulcis et desiderabilis, ita et disciplina, quia gravis est ad sustinendum sed adducit fructum optimum.

Sciendum est autem, quod disciplina dicitur a discendo. Pueri autem, qui addiscunt, flagellis erudiuntur. Et ideo disciplina aliquando sumitur pro scientia, ut in principio primi posteriorum: omnis doctrina, et omnis disciplina, etc., quae Graece dicitur epistemon.

Aliquando autem sumitur pro correctione, et Graece dicitur paedia, sed in Latino non habet nomina ita distincta.

Dicit ergo, quod omnis disciplina, scilicet quae est eruditio per flagella et molestias, in praesenti videtur esse non gaudii, sed maeroris, quia exterius habet tristitiam in sustinendo, sed interius habet dulcedinem ex intentione finis. Et ideo dicit videtur, et non dicit est. II Cor. VI, 10: quasi tristes, semper autem gaudentes. Io. XVI, 21: mulier cum parit, tristitiam habet, etc.. II Cor. IV, V. 17: id enim quod in praesenti est momentaneum, et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis.

Et ideo dicit postea reddit fructum.

Fructus enim importat dulcedinem; unde frui est delectari in fine adepto.

Pacatissimum. Fructus enim habetur hic cum perturbatione exteriorum incommodorum, et tentationum interiorum, et ideo non est pacatissimus, sicut ibi. In gloria siquidem nihil erit interius remordens conscientiam, nec impellens ad culpam, nec exterius contristans. Ibi enim, ut dicit Augustinus, erit quidquid voles: ergo ille fructus est pacatissimus.

Pacatus quidem in tranquillitate conscientiae, pacatior in susceptione primae stolae, sed pacatissimus in susceptione secundae.

Is. XXXII, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta. Prov. III, 14: primi et purissimi fructus eius.

Reddet ergo fructum iustitiae, id est, quem meretur iustitia. Seminanti enim iustitiam merces fidelis, Prov. XI, 18; ibid.: fructus iusti, lignum vitae. Vel iustitiae, ad iustitiam apprehendendam. Os. X, 12: seminate vobis in veritate iustitiam, et metite in ore misericordiae. Ps. Cxxv, 7: euntes ibant et flebant, etc..

Sed non redditur fructus, nisi exercitatis per eam, id est, per disciplinam. Supra V, 14: perfectorum est cibus solidus eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus.