SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 2

Supra descripsit apostolus ea, quae pertinent ad vetus testamentum quantum ad dispositionem tabernaculi, hic prosequitur de officio ministrorum.

Et primo de his, quae spectant ad sancta; secundo autem de his, quae spectant ad sancta sanctorum, ibi in secundo autem.

Ad intellectum autem litterae huius, sciendum est quod, sicut supra dictum est, in parte anteriori ipsius tabernaculi circa medium erat altare thymiamatis vel incensi, quod idem est, et candelabrum. Ex parte vero meridionali, et ex opposito mensa propositionis.

Sacerdos ergo quolibet die, mane et vespere, intrabat sancta propter duo, scilicet ad parandum lucernas, et adolendum thymiama, ut lumen et bonus odor iugiter esset in sanctis.

Dicit ergo: his vero, scilicet quae pertinent ad speciem tabernaculi, ita compositis, id est, ordinatis, semper, id est, quotidie, mane scilicet et sero, intrabant sacerdotes consummantes officia sacrificiorum, non quod in sancta sacrificarent, quia sacrificabant super altare holocaustorum, quod erat ante fores tabernaculi sub divo, sed adoletionem thymiamatis et devotionem offerentium, vocat sacrificium.

Deinde cum dicit in secundo autem, ponit officium ministrorum quantum ad sancta sanctorum.

Circa quod sciendum est quod, sicut dicitur Lev. XVI, 2 ss., summus sacerdos in die expiationis (quae fiebat decima die septimi mensis, scilicet septembris, qui septimus est a martio nostro, qui apud Hebraeos concurrit pro parte cum Aprili, in quo incipiunt anni, Ex. XII, 2: mensis iste principium vobis mensium, primus erit in mensibus anni: ipsi enim incipiunt mensem in lunatione, quae semper incipit in martio, nisi impediat embolismus) offerebat pro se et tota domo sua vitulum, et hircum pro peccato populi, et, istis immolatis, accipiebat de sanguine ipsorum, et implebat thuribulum prunis altaris holocaustorum, quod erat in atrio ante fores tabernaculi, et cum omnibus his intrabat in sancta sanctorum, et cum sanguine expiabat tabernaculum, aspergendo sanguinem contra velum, et post egrediebatur. Et cum eodem sanguine liniebat cornua altaris thymiamatis: hoc autem semel in anno faciebat.

Unde dicit in secundo autem, scilicet tabernaculo, quod dicitur sancta sanctorum, semel in anno intrabat solus pontifex.

Glossa dicit quod pluries poterat sine sanguine, sed non cum sanguine, nisi semel. De hoc autem non habetur nisi tantum quando movenda sunt castra, quia tunc intrabant Aaron et filii eius, et involvebant, et dispensabant onera Levitarum, sicut patet Num. IV, V. 5 ss.: semel tamen in anno intrabat summus sacerdos solus cum sanguine, quando offerebat pro sua et populi ignorantia, id est pro peccatis nostris. Prov. XIV, 22: errant qui operantur malum. Omnis enim malus ignorat, ut habetur III ethic.. De hoc habetur Lev. C. XVI, ubi traditur ritus iste.

Mystice vero per primum tabernaculum designatur praesens ecclesia, in qua fideles debent seipsos sacrificare. Rom. XII, 1: exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, deo placentem. Ps. L, 18: sacrificium deo spiritus contribulatus. Item debent sacrificare sua in eleemosynis. Infra XIII, 16: talibus enim hostiis promeretur deus. Sed in sancta sanctorum, id est, in patriam caelestem intrat solus pontifex, scilicet christus, in anima et corpore.

Tamen secundum litteram intentio apostoli est, quod per sancta intelligatur vetus lex; per sancta sanctorum status novi testamenti et caelum, quia per novam legem intratur in caelum.

Et ideo subdit hoc significante spiritu sancto, ubi exponit quid significatur per hoc, et primo quantum ad vetus testamentum; secundo quantum ad novum, ibi christus assistens.

Item in prima parte primo ponit officium ministrorum quantum ad primum; secundo subdit positionis rationem iuxta quam munera.

Sciendum autem quod in primo intrabant sacerdotes quotidie, sed in secundo quod erat ultra velum, non nisi pontifex solus semel in anno. Unde quantum ad ministros illos erant ibi duo: unum quod in primo quotidie intrabant, aliud quod ante secundum erat eis velum. Unde interpositio veli significat quod caelestia erant eis velata.

Item quod non intrabant, significat quod vetus testamentum non est via intrandi caelum ante adventum christi.

Dicit ergo: dico quod hoc sic perfectum est, hoc significante spiritu sancto. II pet.

C. I, 21: non humana voluntate allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti dei homines. Et hoc est contra haereticos, qui dicunt vetus testamentum non esse a spiritu sancto, sed a deo malo.

Quid significante? nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo, id est, veteri testamento significato per primum tabernaculum, habente statum. Durante enim veteri testamento, via sanctorum, scilicet christus, qui dicit, Io. XIV, 6: ego sum via, nondum venerat; ipse enim est Ostium per quod patet introitus in sancta sanctorum.

Io. X, 7: ego sum Ostium. Sed non erat propalatus, quia adhuc latebat sub figuris litterae obumbratus. Infra X, 1: umbram habens lex futurorum, etc.. Quae parabola est instantis, id est, praesentis, temporis; vel instantis, id est, ducens nos ad ea, quae contingunt in praesenti tempore.

Deinde cum dicit iuxta quam, ponit rationem quare durante statu veteris legis non patebat introitus in sancta sanctorum.

In illa enim sancta nullus intrat nisi perfectus. Is. XXXV, 8: via sancta vocabitur, non transibit per eam pollutus. Et ideo ibi non erat mundatio et perfectio, nec erat introitus in illam. Sed vetus testamentum non poterat perfectum facere servientem, quia nondum erat oblatum sacrificium satisfaciens pro peccato totius humani generis.

Et ideo dicit iuxta quam, scilicet vel parabolam vel figuram, offeruntur munera et hostiae.

Quod refertur ad illud quod dicit, sacrificiorum officia consummantes, quia oblationes et munera, quae sunt de omnibus; hostiae autem, quae tantum sunt de animalibus, non offerebantur in sancta sanctorum, sed in sancta vel ad fores tabernaculi.

Ista autem non poterant mundare, quia non possunt facere perfectum servientem, servitute latriae, quae pertinet ad cultum divinum.

Perfectum, dico, iuxta conscientiam.

Est enim duplex mundatio. Una a macula, et reatu peccati. Et quantum ad conscientiam, hoc non potest lex. Infra X, 4: impossibile est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Is. I, 13: ne offeratis ultra sacrificium frustra. Mich. VI, 7: numquid placari potest deus in millibus arietum aut in millibus hircorum pinguium? alia mundatio erat quantum ad culturam, ut scilicet liceret eis ministrare in illis sacrificiis: et sic mundabat.

Sed numquid in veteri lege fuerunt multi perfecti? et videtur quod sic. Dictum est enim Abrahae Gen. XVII, 1: ambula coram me, et esto perfectus. Moyses etiam et multi alii valde sancti et perfecti fuerunt.

Respondeo. Dicendum est, quod licet tunc multi perfecti et sancti fuerint, hoc tamen non fuit ex operibus legis. Supra VII, 19: nihil ad perfectum adduxit lex. Sed hoc fuit per fidem christi. Gen. XV, 6: credidit Abraham deo, et reputatum est illi ad iustitiam.

Hoc ergo non erat virtute caeremoniarum aut legalium. Unde frequenter ibi dicitur orabit pro eo sacerdos et dimittetur illi, Lev. V, 10, et in multis aliis locis. Quod ergo mundaret, hoc erat ex fide. Sed in novo testamento dicitur Marc. Ult.: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Sine sacramentis enim novae legis non est salus.

Io. III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, etc..

Sed quare non mundabant conscientiam? quia consistebant in cibis et potibus, peccatum vero est in conscientia. Illud autem, quod est pure corporale non mundat animam, quia non agit in animam. In sacrificiis autem illis erant cibi et potus, etc., quae pertinent ad corpus, et ideo non poterant mundare conscientiam.

Dicit ergo in cibis et potibus, id est, in discretione ciborum et potuum interdictorum in veteri lege, quia abstinere ab his non mundat conscientiam. Vel ut hoc referatur ad usum sacrificiorum, quia comedebantur a sacerdotibus illa, quae offerebantur pro peccatis, et ab aliis, quae pro aliis. Ista enim non mundabant conscientiam. Ier. XI, 15: numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas? et variis baptismatibus, id est, lotionibus, quia sicut dicitur Mc. VII, 3 s.: Iudaei servabant baptismata calicum et urceorum, et a foro redeuntes non comedunt nisi baptizentur. Contra quos dicit dominus Matth. XXIII, 25: vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem estis pleni rapina et immunditia.

Verumtamen apostolus non loquitur hic de superstitionibus Pharisaeorum, et ideo oportet currere ad alias lotiones praeceptas in lege, sicut est de aqua in qua lavabantur sacerdotes, et de aqua purificationis in mundatione leprosi vel polluti. Unde frequenter dicitur lavabunt vestimenta sua, etc.. Et haec dicuntur hic baptismata.

Et iustitiis carnis: ad hoc addit universaliter de omnibus. Vocat ista caeremonialia iustitias carnis, id est, carnales, quia pertinebant tantum ad corporalem munditiam, nec erat in eis aliqua virtus spiritualis.

Et ne aliquis dicat: quare ergo instituta sunt, si non poterant perficere? quia iam videretur quod deus ea inutiliter instituerit.

Hoc removet cum dicit usque ad tempus correctionis impositis, quasi dicat: hoc verum est quod fuissent inutiliter instituta si semper deberent durare. Sed sicut puero primo oportet dare paedagogum, quando autem iam pervenit ad aetatem perfectam, tunc datur ei modus se habendi secundum iudicium rectoris reipublicae: ita in veteri lege ea, quae spectant ad imperfectionem instituta fuerunt, sed quando venit tempus perfectum, tunc debuerunt institui illa quae ducunt ad perfectionem. Et ideo dicit usque ad tempus correctionis, id est, in quo corrigeretur, non quidem sicut mala, sed sicut imperfecta. Lex enim bona est, Rom. VII, 12.

Ps. Lxxxix, 10: supervenit mansuetudo, et corripiemur.