SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 1

Supra ostendit apostolus dignitatem novi testamenti respectu veteris in generali, hic ostendit idem in speciali, descendendo ad singula, quae erant in utroque testamento.

Et circa hoc facit duo.

Primo enim comparat ea, quae sunt veteris testamenti ad ea quae sunt novi, ut super hoc ostendat dignitatem novi; secundo manifestat quaedam, quae supposuerat, X cap., ibi umbram enim habens.

Circa primum tria facit, quia primo exponit illud, quod fuit in veteri testamento; secundo ostendit significatum suum, ibi hoc significante spiritu; tertio ex his arguit ad propositum, ibi et ideo novi testamenti.

Iterum prima in duas.

Primo enim describit conditionem veteris testamenti; secundo prosequitur, ibi tabernaculum enim factum.

Circa primum sciendum est quod tam vetus quam novum testamentum ad hoc instituta sunt, ut per ipsa anima accedat ad deum. Ad hoc autem duo sunt necessaria, scilicet recessus a peccato, et unio ad deum. Primum fit per iustificationem; secundum per sanctificationem, et in utroque testamento fit iustificatio et sanctificatio.

Unde dicit: sic dictum est, quod prius veteravit.

Sed quale fuit illud vetus? tale quod habuit quidem et prius iustificationes culturae, scilicet latriae, secundum Graecum. In veteri enim fuerunt quaedam ablutiones per quas mundabantur, non quidem a macula peccati, sed a quibusdam irregularitatibus quibus impediebantur a cultu dei, sicut ex tactu mortui vel alicuius immundi, non poterant intrare tabernaculum, nisi expiati per aliquas ablutiones. Et ideo dicebantur iustificationes culturae, quia scilicet per ea fiebat idoneus ad cultum divinum. Et de hoc habetur lev.

C. XXII. Hieronymus: iustificationes, id est, ablutiones, quibus purificatis licebat accedere.

Sed sanctificatio eorum erat.

Et sanctum saeculare. Saeculum quandoque sumitur pro quacumque duratione.

Ps. Cx, 3: in saeculum saeculi. Quandoque significat mundum istum. II Tim. IV, 9: demas me dereliquit diligens hoc saeculum.

Illa ergo sanctificatio potest dici saecularis, quia temporalis erat, et non perpetua.

Sed littera Graeca non sic accipit, quia dicit sanctum mundanum. Unde est differentia inter novum testamentum et vetus, quia licet utrumque sit corporale, tamen novum continet gratiam, et sacrum est, in quo sub tegumento rerum visibilium divina virtus salutem secretius operatur, quod non erat in veteri testamento, quoniam in se nullam continebat gratiam. Gal. IV, 9: quomodo iterum convertimini ad infirma et egena elementa? deinde cum dicit tabernaculum, etc., exponit illud quod dixit.

Et primo quantum ad dispositionem tabernaculi; secundo quantum ad ministerium sacerdotum, ibi his vero ita, etc..

Circa primum propter intellectum litterae, sciendum est quod dominus in deserto praecepit fieri tabernaculum, quod haberet triginta cubitos vel passus in longitudine, et decem in latitudine, ita quod Ostium erat ad orientem, ante quod dependebat velum super quatuor columnas, et quoddam tentorium, in quo erat altare holocaustorum.

Sed de hoc nihil ad propositum, quia apostolus de hoc non facit aliquam mentionem, sed in tabernaculo versus occidentem spatio decem cubitorum longitudinis, et decem latitudinis appendebatur velum super quatuor columnas; et istud dividebat partem unam decem cubitorum ab alia viginti cubitorum.

Pars autem viginti cubitorum dicitur sancta, et tabernaculum primum; sed illa decem dicitur sancta sanctorum et tabernaculum secundum.

Ista distinctio dupliciter potest exponi.

Uno modo, quia ea quae fuerunt in veteri testamento, fuerunt figura novi testamenti.

Novum etiam est figura caelestis patriae.

Sic ergo per primum tabernaculum, vetus testamentum; et per secundum, novum.

Alio modo per primum tabernaculum, praesens ecclesia; per secundum, caelestis gloria.

Inquantum ergo significat vetus testamentum, est figura figurae; sed inquantum significat praesentem ecclesiam, quae adhuc significat futuram gloriam, est figura veritatis, quantum ad utrumque.

Circa hoc ergo duo facit, quia primo describit illud quod erat in primo; secundo illud, quod erat in secundo, ibi post velamentum.

In primo autem tria erant, scilicet candelabrum aureum ad meridiem, quod ita erat factum. Ex uno enim longo hastili procedebant sex calami, quasi sex brachia, scilicet tres a dextris et tres a sinistris. Et sic in summitate erant septem rami et in quolibet erat una lucerna, quae ardebat. Item in quolibet calamo erant quatuor, scilicet calamus, qui erat ex tribus partibus quasi tribus petiis, scilicet cyphi, spherulae, et lilia: quia ibi duae partes iungebantur. In fine cuiuslibet partis erat quasi quidam cyphus, in quo duo cyphi iunguntur in nucis modum, et duae spherulae volubiles, et duo quasi folia lilii hinc et inde.

Item in parte aquilonari erat mensa aurea in modum altaris, super quam ponebantur in sabbato duodecim panes calidi, et super quemlibet thus lucidum in patena aurea. Et stabant illi panes, qui dicebantur propositionis, usque ad diem sabbati, ubi oportebat illos amoveri, et reponebantur alii loco illorum.

Item in medio erat altare aureum ad adolendum thymiama boni odoris, et hoc ad litteram, ne domus foeteret propter multitudinem immolatitii sanguinis.

Per candelabrum autem quod illuminat, et per mensam designatur ad litteram, quod qui altari servit de altari vivat.

Dicit ergo tabernaculum prius, id est, anterior pars tabernaculi, factum est in quo erant candelabra, quae unum erant quantum ad substantiam, sed plura quantum ad ramos, et hoc ad meridiem, et mensa ad Aquilonem, et propositio panum, id est, panes propositionis per hypallagen, sicut perflavit fistula buccas, et ista pars dicitur sancta. De hoc habetur diffuse Ex. XXV, XXVI et XXVII.

Deinde cum dicit post velamentum, etc., describit ea, quae erant in secundo tabernaculo, scilicet arca testamenti, de lignis sethin imputribilibus, circumtecta ex omni parte, id est, tam intus quam extra, auro. In arca autem erant tria, scilicet urna aurea habens manna, et hoc in memoriam illius beneficii eis praestiti, Ex. XVI, 32 ss., et virga Aaron quae fronduerat, Num. XVII, V. 8, in memoriam sacerdotii Aaron ne alius extraneus praesumeret accedere; et tabulae testamenti, Ex. XXV, 21, in memoriam legis.

Item super arcam duo cherubim qui tangebant se duabus alis, et tangebant alis duabus latera tabernaculi. Inter duas autem alas quibus tangebant se, erat tabula aurea eiusdem longitudinis et latitudinis, et arca, scilicet duorum cubitorum in longitudine, cubiti et semis in latitudine, et erat supereminens, quae dicebatur propitiatorium. Unde erat quasi sedes, de qua deus exaudiret ad repropitiandum populo. Ps. Lxxix, 2: qui sedes super cherubim, etc.. Arca vero erat quasi scabellum pedum. Illi duo cherubim versis vultibus ad seipsos respiciebant in propitiatorium.

Hic autem addit apostolus quartum, scilicet thuribulum aureum, de quo dicunt aliqui, quod erat altare inter sancta, ut dictum est.

In sancta quod erat exterius introibant sacerdotes omni die ad expletionem mysteriorum; sed in sancta sanctorum sacerdos summus semel in anno cum sanguine, et tunc implebat thuribulum illud thymiamate, ita quod ex fumo ascenderet nebula, quae operiret sancta sanctorum, ne posset videri ab his qui extra erant.

Ista ergo sunt illa, quae erant post velamentum, quod erat secundum, quod dicitur sancta sanctorum pro dignitate, sicut dicitur virgo virginum antonomastice, aureum habens thuribulum, et arca in qua erat urna, etc. Super quam, scilicet arcam, non quod haberent super eam pedes, sed alas tantum, cherubim gloriae, id est, gloriose facta, obumbrantia propitiatorium, scilicet alis suis, de quibus non est modo dicendum, id est, prosequendum, per singula.

Sed contra, quia III Reg. VIII, 9 dicitur, quod in arca non est aliud nisi duae tabulae.

Respondeo. Dicendum est, quod verum est ex principali intentione, quia ad hoc fuit arca principaliter facta, sicut patet Ex. XXV.

Quid autem ista significent, sciendum est, quod omnes caeremoniae legis ordinabantur ad usum, secundum statum illum; ad aliud vero secundum quod erant figurativa, prout scilicet repraesentabant christum.

Quo ad primum omnia instituta fuerunt ad repraesentandum magnificentiam dei. Illa autem non repraesentabantur, nisi in effectibus.

Isti autem effectus habent quasi duplex saeculum: unum superius, scilicet substantiarum incorporearum, et istud repraesentatur per sancta sanctorum. Aliud est istius mundi inferioris sensibilis, et istud repraesentatur per sancta.

In mundo autem superiori sunt tria, scilicet deus, rationes rerum, et Angeli. Deus autem omnino est incomprehensibilis, et ideo erat sedes sine sedente, quia non potest comprehendi a creatura nisi ex effectibus. Illa autem sedes erat propitiatorium, ut dictum est.

Angeli autem significantur per cherubim propter sapientiam. Unde et philosophi Angelos dicunt substantias intellectuales. Erant duo ad designandum quod non erant ibi positi ad colendum, quia dictum erat eis, deut.

C. IV: audi, Israel, dominus deus tuus unus est. Quod respiciunt in propitiatorium designat, quod non recedunt a contemplatione dei. Matth. XVIII, 10: Angeli eorum in caelis semper vident faciem patris, etc..

Rationes rerum signantur per arcam. Illa vero, quae sunt in hoc mundo, vel pertinent ad sapientiam, quae per tabulas significatur, vel ad potentiam, quae per virgam, vel ad bonitatem, quae per manna, quod erat dulce, quia quicquid est dulcedinis in creatura, totum est ex bonitate dei. Quia vero ratione rerum, quae sunt intelligibiliter in deo, sunt sensibiliter in creaturis corporalibus, ideo sicut in tabulis erat lumen intellectuale, ita in sanctis erat lumen corporale. Ibi manna, hic panes; ibi virga, hic altare, quod pertinet ad officium sacerdotis.

Sed inquantum per ista figurabatur christus, omnia ista inveniuntur in ipso.

Et primo quantum ad sancta. Ipse enim est candelabrum luminis. Io. VIII, 12: ego sum lux mundi. In isto sunt sex ordines, tres a sinistris, scilicet perfecti veteris testamenti, et tres a dextris, scilicet novi testamenti. Isti designantur Ez. XIV, 14: per Noe, praelati; per Daniel, contemplativi; per iob, activi.

Isti calami lumen accipiunt, et infunduntur, quia, sicut dicitur I Petr. IV, 10: unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. Cyphi sunt propinantes potum sapientiae. Sphaerulae propter promptitudinem obedientiae. Lilia propter finem vitae aeternae. Septem lucernae sunt septem dona spiritus sancti.

Item christus est mensa refectionis. Duodecim panes sunt doctrina duodecim apostolorum et successorum suorum, qui ponuntur in sabbato spei usque ad sabbatum spei, etsi interim unus removetur per mortem, alter substituitur. Sed in magno sabbato removebuntur omnes.

In inferiori erat propitiatorium, et christus est propitiatio pro peccatis nostris, I Io. II, V. 2. Duo Angeli sunt duo testamenta concorditer christum respicientia. Vel omnes Angeli christo servientes concorditer et unanimiter.

Matth. IV, 11: accesserunt Angeli et ministrabant ei. Dan. VII, 10: millia millium ministrabant ei. Supra I, 14: omnes sunt administratorii spiritus. Ipsi desiderant in christum prospicere, I Pet. I, 12. Item obumbrant propitiatorium, id est, christi ecclesiam custodiunt. Vel quia ipsorum ministerio fiebant visiones et apparitiones in quibus obumbratorie figurabatur christus.

Arca aurata de lignis sethin est caro christi pura et pretiosissima, quae et dicitur urna aurea propter sapientiam, plena dulcedine divinitatis.

Tabulae sunt eius sapientia; virga est sacerdotium eius aeternum; vel virga est potestas christi; manna dulcedo gratiae, quae datur per sacerdotium christi, vel per obedientiam mandatorum, sicut homo obedit potestati.

Sed quia nullus habet sic gratiam quin peccet, excepto christo et matre eius, ideo necesse est habere propitiatorium.

Sciendum est autem quod Glossa super locum istum multum diffuse ista exponit.