SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 1

Sicut a principio huius epistolae dictum fuit, intentio apostoli est ostendere christum excellentiorem esse omnibus his ex quibus lex habet auctoritatem, scilicet Angelis, quorum ministerio data fuit, Gal. III, 19: ordinata per Angelos, et Moyse, qui fuit legislator, Io. I, 17: lex per Moysen data est, et sacerdotio et pontificatu Aaron, per quem lex administratur. Expeditis ergo duobus primis, hic prosequitur de tertio, scilicet de eminentia sacerdotii christi ad sacerdotium Aaron.

Et circa hoc duo facit.

Primo enim ostendit christum esse pontificem; secundo ostendit ipsum esse excellentiorem pontifice veteris legis, in VII cap., ibi hic enim melchisedech.

Item in prima parte duo facit.

Primo ostendit christum esse pontificem; secundo praeparat aures auditorum ad consequentia, ibi de quo nobis grandis.

Adhuc circa primum duo facit.

Primo ostendit, quae requirantur ad pontificem; secundo ostendit illa convenire christo, et sic concludit ipsum esse pontificem, ibi sic et christus non semetipsum, etc..

Item in prima parte tria facit.

Primo describit pontificale officium; secundo ostendit pietatem quae pontifici necessaria est, ibi qui condolere; tertio ostendit modum perveniendi ad pontificatum, ibi nec quisquam sumit.

Circa officium quatuor ponit. Primo gradus altitudinem, ibi ex hominibus assumptus; secundo pontificatus utilitatem, ibi pro hominibus; tertio materiam, ibi in his quae ad deum; quarto ad actum, ibi ut offerat dona.

Istud autem officium convenit homini, non Angelo. Et ideo dicit, quod ita dictum est, quod habemus pontificem magnum, et talis est christus. Namque, pro quia, omnis pontifex ex hominibus assumptus, et sic debet etiam esse de numero hominum.

Voluit autem deus, ut homo habeat similem sui, ad quem currat. Unde et ecclesia ordinavit, quod quando utilis invenitur aliquis de collegio, non eligatur extraneus.

Os. II, 15: dabo eis vinitores ex eodem loco.

Deut. XVII, 15: eum constitues quem dominus deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus.

Dicit autem assumptus, quia debet alios excellere, sicut patet de Saule, I Reg. X, 23.

Et ideo christus, Io. Ult., interrogat Petrum quem volebat praeficere, si diligeret ipsum plus aliis.

Finis et utilitas est quia pro hominibus constituitur, id est, pro ipsorum utilitate.

Non enim constituitur propter gloriam, non propter cumulandas divitias, nec propter consanguineos ditandos. II Cor. IV, 5: nos autem servos vestros per iesum; et ult.: secundum potestatem, quam deus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem.

Si vero aliquis quaerit quod suum est, non est pastor, sed mercenarius.

Materia dignitatis est quia pontifex principatur. Nam sicut principatur dux vel rector in civitate, ita iste pontifex in his quae ad deum, supple: ordinantur. Ex. IV, 16: tu eris ei in his, quae ad deum pertinent, etc.. II Cor. X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia, etc..

Sicut ergo illa quae pertinent ad dei cultum excedunt temporalia, ita dignitas pontificalis excedit omnes alias dignitates. Non ergo pontifices debent se implicari negotiis saecularibus, praetermissis his, quae sunt ad deum. II Tim. II, 4: nemo militans deo, etc..

Actus pontificis est, ut offerat dona, id est, voluntarie oblata, non extorta.

Ex. XXV, 2: ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis. Et sacrificia pro peccatis, id est, quae sibi offeruntur pro satisfactione peccatorum. Lev. IV, 26: pro eis rogabit sacerdos, et pro peccatis eius, et dimittentur ei. In quo designatur, quod omne quod offertur, sive voluntarium et votivum, sive pro satisfactione, debet offerri secundum dispositionem praelati.

Consequenter cum dicit qui condolere, ostendit quid requiratur ad usum, scilicet pietas.

Et circa hoc tria facit.

Primo ostendit, quod ad usum pontificis requiritur misericordia et pietas; secundo ostendit, quod requiritur misericordiae motivum, ibi quoniam et ipse; tertio ostendit misericordiae signum, ibi et propterea.

Dicit ergo: dico, quod debet esse in his, quae sunt ad deum, tamen debet esse medius inter hominem et deum. Deut. V, 5: ego medius et sequester fui dominum et vos. Sicut ergo per devotionem orationis debet tangere deum tamquam unum extremum, sic per misericordiam et compassionem debet tangere alterum extremum, scilicet hominem.

Et ideo dicit qui condolere possit.

II Cor. XI, 29: quis infirmatur et ego non infirmor? e contrario, am. VI, 6: nihil patiebantur super contritione ioseph.

Duplex est autem defectus. Quidam enim deficiunt ex ignorantia. Et ideo dicit his qui ignorant. Est autem proprie ignorare, carere scientia eorum quae quis debet scire. Quidam vero ex certa scientia. Et quantum ad hoc dicit et errant.

Motivum pietatis ponit, cum dicit quoniam et ipse, etc.. Istud motivum est infirmitas.

Et illi qui praesunt aliquando infirmantur.

II Cor. IV, 7: habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Et ratio huius est, ut ex se aliorum infirmitatibus compatiantur: et ideo dominus permisit cadere Petrum.

Eccli. XXXI, 18: intellige quae sunt proximi tui ex teipso. Et ideo dicit quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, scilicet quantum ad poenalitates et culpam. Ps. VI, 2: miserere mei, deus, quoniam infirmus sum. Sap.

C. IX, 5: homo infirmus, et exigui temporis, etc..

Et nota quod dicit circumdatus. Carnales enim habent infirmitatem peccati in interioribus.

Ratio enim et voluntas in ipsis subditae sunt peccato. Sancti vero habent in exterioribus, quia non sunt subiecti peccato, tamen sunt circumdati fragilitate carnis. Rom. VII, V. 25: mente servio legi dei, carne autem legi peccati.

Signum autem huius est, quia et in veteri lege, sicut patet Lev. IX, 7 et XVI, V. 6, et etiam modo, sicut patet in canone Missae, cum dicitur nobis quoque peccatoribus, statutum est, quod sacerdos offerat etiam pro se, quod non fieret nisi esset infirmitas peccatorum, quibus est circumdatus, non oppressus.

Si enim sit in mortali peccato, non debet celebrare. Et ideo dicit propterea debet, quemadmodum pro populo, etiam pro semetipso offerre pro peccatis.

Consequenter ponit modum perveniendi ad pontificatum, cum dicit nec quisquam.

Hoc est enim contra naturam, quod aliquid perducat se ad statum altiorem sua natura, sicut aer non facit seipsum ignem, sed fit a superiore. Unde disciplina dei non habet, quod quisquam sibi sumat honorem favore, pecunia, potentia. Am. VI, 14: in fortitudine enim nostra assumpsimus nobis cornua.

Os. VIII, 4: ipsi regnaverunt, et non ex me. Sed debet vocari a deo sicut Aaron.

Ex. XXVIII, 1: applica ad te Aaron. Et ideo dominus confirmavit sacerdotium eius, sicut patet Num. XVII, 5 ss., per virgam quae floruit.

Tales ergo debent assumi, qui non se ingerunt.

Unde antiquitus signo visibili ostendebantur, sicut patet de beato Nicolao, et multis aliis.

Consequenter cum dicit sic et christus, etc., ostendit quomodo christus sit pontifex.

Et circa hoc duo facit.

Primo enim ostendit, quomodo dicta conveniunt christo; secundo ex hoc concludit intentum, ibi appellatus est a deo, etc..

Circa primum tria facit.

Primo enim ostendit, quod christus factus est pontifex non a se, sed a deo; secundo agit de ipsius officio, ibi qui in diebus carnis; tertio de ipsius misericordia, ibi et quidem cum esset.

Circa primum duo facit, quia primo ostendit, quod christus non promovit seipsum; secundo ostendit a quo sit promotus, ibi sed qui locutus.

Dicit ergo christus non semetipsum clarificavit. Circa quod sciendum est, quod non dicit: non fecit seipsum pontificem, sed dicit non clarificavit, etc.. Sunt enim quidam qui se clarificant, ut fiant, sicut hypocritae, qui demonstrant in se aliqua, ut eligantur, vel praebendas consequantur; nullus tamen facit se pontificem: christus vero non solum non fecit se pontificem, sed nec se clarificavit ut pontifex fieret. Io. VIII, 50: ego gloriam meam non quaero, et Paulo post sequitur: est pater meus qui glorificat me. Et hoc est verum, inquantum homo, quia inquantum deus habet eamdem gloriam cum patre.

Deinde cum dicit sed qui locutus, ostendit, a quo est promotus. Et primo ostendit, a quo est clarificatus; secundo quomodo est pontifex designatus, ibi et in alio loco.

Clarificatus autem est divino iudicio, quia, scilicet dominus, locutus est ad ipsum, in Ps. II, 7, filius meus es tu, etc.. Et hoc est expositum supra. Item Matth. IX, 17: hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui, etc.. Cum ergo ostendit eum ab aeterno genitum.

Ostendit gloriam eius. Supra I, 3: qui cum sit splendor gloriae, etc..

Pontificatus etiam accipitur a deo inquantum homo, quemadmodum in alio loco dicit, scilicet in Ps. Cix, 5: tu es sacerdos, etc..

Utitur autem apostolus auctoritate Psalmorum tamquam magis famosa et maioris auctoritatis, utpote magis frequentata.

Dicit autem sacerdos, quia se obtulit deo patri. Eph. V, 2: dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo.

Et ne credatur tale esse sacerdotium christi, sicut fuit in veteri lege, distinguit ipsum quantum ad duo. Primo quantum ad dignitatem, quia in aeternum. Illud enim fuit temporale, erat enim figurale, et ideo non est perpetuum, sed transit veniente figurato. Sed sacerdotium christi est aeternum, quia est de veritate, quae est aeterna. Item hostia eius habet virtutem introducendi in vitam aeternam.

Item durat in aeternum. Secundo quantum ad ritum, quia offerebantur animalia; hic autem panis et vinum. Et ideo dicit secundum ordinem melchisedech. Istud autem infra exponetur.

Deinde cum dicit qui in diebus, etc., ostendit quod illud quod pertinet ad officium pontificale, convenit christo. Et primo ostendit eius conditionem; secundo actum eius, ibi preces; tertio efficaciam, ibi cum clamore valido.

Conditio eius est, quod fuit unus ex hominibus, quia, ut dictum est, pontifex ex hominibus assumitur. Et ideo dicit qui in diebus carnis suae. Ponitur autem hic caro pro tota natura humana, sicut illud Io. I, 14: verbum caro factum est.

Sed numquid modo non sunt dies carnis eius? et videtur quod sic, per illud Lc. Ult.: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Quare ergo magis dicitur tempus ante passionem et resurrectionem suam, tempus vel dies carnis, quam nunc? dicendum est, quod caro quandoque sumitur pro fragilitate carnis, sicut I Cor. XV, 50: caro et sanguis regnum dei possidere non possunt. Christus autem tunc habuit carnem fragilem et corruptibilem. Et ideo dicit in diebus carnis suae, id est, in quibus gerebat carnem similem peccatrici, non peccatricem.

Actus autem eius fuit, quia obtulit preces et supplicationes. Hoc est spirituale sacrificium, quod christus obtulit. Dicuntur autem preces, id est, petitiones. Iac.

Ult.: multum enim valet deprecatio iusti assidua. Supplicationes vero dicuntur quantum ad humilitatem orantis, sicut genuflexiones.

Matth. XXVI, 39: procidit in faciem suam orans.

Ad quem? ad deum, scilicet deum patrem, qui salvum illum facere posset a morte. Hoc autem poterat facere dupliciter. Uno modo ne moreretur. Unde dicitur Matth. XXVI, 39: pater, si fieri potest, etc.. Item ut mortuum resuscitaret.

Ps. XV, 10: non derelinques in inferno animam meam. Item XL, 10: tu autem, domine, miserere mei, et resuscita me.

Ad istud sacrificium spirituale ordinatur sacerdotium christi. Unde respondet ei quod dictum est supra ut offerat dona, etc.. Ps.

XLIX, 23: sacrificium laudis honorificabit me.

Os. XIV, 3: reddemus vitulos labiorum nostrorum.

Efficacia ostenditur ex modo orandi.

Duo autem sunt necessaria oranti, scilicet fervens affectio; item dolor et gemitus. De his duobus Ps. XXXVII, 9: domine, ante te omne desiderium meum, quantum ad primum: et gemitus meus a te non est absconditus, quantum ad secundum.

Christus autem ista duo habuit; ideo propter primum dicit cum clamore valido, id est, cum intentione efficacissima. Lc. XXII, 43: factus in agonia prolixius orabat, etc.. Et c. XXIII, 46 clamans ait: pater, etc..

Secundum, cum dicit et lacrymis. Per lacrymas enim exprimit apostolus interiorem gemitum orantis. Hoc autem non legitur in evangelio; sed probabile est, quod sicut ipse lacrymatus est in resuscitatione Lazari, ita et in passione sua. Nam ipse multa fecit, quae non sunt scripta.

Non tamen flevit pro se, sed pro nobis, quibus passio sua profuit. Sibi autem profuit, inquantum per ipsam meruit exaltari.

Phil. II, 9: propter quod et deus exaltavit illum, etc.. Et ideo exauditus est pro sua reverentia, quam scilicet super omnes habebat ad deum. Is. XI, 3: et replebit eum spiritus timoris domini.

Sed contra, videtur quod non fuit exauditus, primo pro se, quia non transivit calix ab ipso, quod tamen petebat. Item nec pro aliis, quia non fuit indultum Iudaeis, quibus petebat indulgeri. Lc. XXIII, 34: pater, dimitte illis, etc..

Dicendum est, quod christus in omnibus, quae voluit fieri, fuit exauditus. Ipse autem secundum appetitum sensualitatis et secundum voluntatem, inquantum est quidam appetitus naturalis, refugiebat mortem. Et quantum ad hoc orabat, ut ostenderet se verum hominem.

Sed voluntate consequente rationem deliberatam, volebat mori. Unde dicit, Lc. XXII, 42: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.

Item nolebat, quod ignosceretur omnibus, sed illis tantum, qui crediderunt. Et multi postea conversi sunt.