SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 4

Supra probavit apostolus per auctoritatem Angelos esse ministros, hic probat hoc per rationem sumptam ex parte ipsius christi. Unde intendit hic probare regiam dignitatem christi; ubi duo facit.

Primo enim commendat regiam dignitatem ipsius christi; secundo eius ad illam dignitatem ostendit idoneitatem, ibi propterea unxit te deus.

Circa primum tria facit; primo commendat christi regiam auctoritatem; secundo eius regiminis aequitatem, ibi virga aequitatis; tertio regiminis bonitatem, ibi dilexisti iustitiam.

Dicit ergo: ad filium autem dicit thronus tuus, etc.. Et sunt verba dei patris loquentis per linguam prophetae, sicut per calamum Scribae. Dicit ergo: o deus fili, thronus tuus, etc.. In quo denotatur regia maiestas.

Est enim thronus regis sedes, sed cathedra magistri, tribunal autem sedes iudicis.

Quae omnia conveniunt christo, quia ipse est rex noster: Lc. I, 32: regnabit in domo Iacob et ideo convenit ei thronus. Ps. Lxxxviii, V. 30: thronus eius sicut sol. Ipse est magister, Io. III, 2: scimus, quia a deo venisti magister, ideo competit ei cathedra. Ipse iudex noster, Is. XXXIII, 22: dominus iudex noster, dominus legifer noster, et ideo congruit sibi tribunal. II Cor. V, 10: omnes nos oportet manifestari ante tribunal christi etc..

Competit autem thronus christo secundum naturam divinam, inquantum est deus, ps.

XLVI, 8: rex omnis terrae deus, sed secundum quod homo, convenit sibi ex merito passionis, victoriae, et resurrectionis. Apoc.

C. III, 21: qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut ego vici et sedi in throno patris mei cum eo. Hic thronus est perpetuus. Lc. I, 33: et regni eius non erit finis. Dan. VII, 14: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur.

Patet autem quod regnum illud est aeternum, et inquantum sibi convenit ex natura, quia est deus. Ps. Cxliv, 13: regnum tuum, regnum omnium saeculorum.

Item, inquantum sibi convenit ut homo, et hoc duplici ratione. Una, quia regnum illud non ordinatur ad temporalia, sed ad aeterna.

Io. XVIII, 36: regnum meum non est de hoc mundo. Ad hoc enim regnat, ut homines dirigat ad vitam aeternam. Non autem sic est de regno hominum; unde regnum illorum finitur cum vita praesenti. Alia ratio est, quia ecclesia, quae est regnum eius, durat usque ad finem mundi, et tunc tradet christus regnum deo et patri consummandum et perficiendum.

Consequenter commendat regnum eius ab aequitate, cum dicit virga aequitatis, etc..

Convenienter autem describitur regnum per virgam. Differt enim regimen tyrannicum a regimine regis, quia regimen tyrannicum est ad utilitatem suam cum gravamine subditorum; regimen autem regis principaliter ordinatur ad utilitatem subditorum. Et ideo rex est pater et pastor. Pastor enim non corrigit cum gladio, sed cum virga. Ps. Lxxxviii, 33: visitabo in virga iniquitates eorum. Item pastor utitur virga in directione gregis. Mich.

C. VII, 14: pasce populum tuum in virga tua.

Virga etiam sustentat infirmos. Ps. XXII, 4: virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Item virga conturbat hostes. Num. XXIV, V. 17: consurget virga de Israel, et percutiet duces Moab.

Sed est haec virga aequitatis. Is. XI, 4: arguet in aequitate pro mansuetis terrae. Sed sciendum est, quod aliquando aliquis regit in rigore iuris, sicut quando servat ea quae iusta sunt secundum se. Contingit autem, quod aliquid de se iustum est, quod tamen comparatum ad aliquid inducit detrimentum si servetur; et ideo oportet, quod ius commune ad hoc applicetur, et si hoc fiat, tunc est regimen aequitatis. Regnum veteris testamenti erat secundum rigorem iustitiae. Act. XV, 10: onus quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus. Sed regnum christi est regnum aequitatis et iustitiae, quia in ipso non imponitur nisi suavis observantia. Matth. XI, V. 30: iugum enim meum suave est et onus meum leve. Et Ps. Xcv, 13: iudicabit orbem terrae in aequitate.

Consequenter cum dicit dilexisti, etc., bonitatem regentis commendat.

Quidam enim servant aequitatem, non tamen propter amorem iustitiae, sed magis propter timorem, vel gloriam, vel metum, et tale regimen non durat. Sed iste servat aequitatem propter amorem iustitiae. Dicit ergo dilexisti iustitiam, quasi dicat: hoc quod virga est aequa et directa, hoc est quia dilexisti iustitiam. Sap. I, 1: diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Non autem est iustus, qui non amat iustitiam. Matth. V, 6: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam.

Sed aliqui quidem diligunt iustitiam, sed sunt remissi in correctione iniquitatis; sed christus odit, id est, reprobat iniquitatem.

Ps. Cxviii, 113: iniquos odio habui. Sap. XIV, V. 9: similiter odio sunt deo impius et impietas eius. Eccli. XII, 3: altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus.

Et ideo dicit et odisti iniquitatem.

Deinde cum dicit propterea unxit te deus, ostendit christi idoneitatem ad exequendum et gubernandum, ubi dubitatio est de hoc, quod dicit propterea, etc..

In verbis istis agitur de spirituali unctione, quia christus est repletus spiritu sancto.

Numquid enim ideo repletus est, quia dilexit iustitiam? ergo meruit gratiam, quod est contra illud Rom. XI, 6: si ex operibus, iam non ex gratia; et haec est ratio communis.

Sed specialiter ad propositum, quia christus in ipsa conceptione fuit plenus spiritu sancto, Io. I, 14: plenum gratia et veritate, non ergo meruit.

Respondeo. Hic est cavendus error Origenis.

Voluit enim, quod omnes spirituales creaturae, etiam anima christi, a principio creatae fuerunt, et secundum quod plus vel minus adhaeserunt deo, vel diverterunt ab ipso per libertatem arbitrii sui, facta est distinctio inter Angelos et etiam animas. Unde in periarchon dicit, quod anima christi quia vehementius adhaesit deo, diligendo iustitiam, et odiendo iniquitatem, quod meruit maiorem plenitudinem gratiae prae cunctis substantiis spiritualibus.

Sed hoc est haereticum dicere, quod scilicet quaecumque anima, vel etiam anima christi, creata fuerit ante corpus, quod etiam specialem rationem in christo habet, quia in primo instanti simul creata fuit anima, et formatum corpus, et totum est assumptum a filio dei.

Quid ergo dicit propterea? una Glossa videtur sentire cum Origene.

Sed si volumus eam salvare, dicemus quod in Scriptura dicitur aliquid fieri quando innotescit; sicut cum dicitur Phil. II, 8 s.: factus est obediens, etc., propter quod et deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, etc.. Numquid christus merito passionis meruit esse deus? absit: hic enim est error Photini.

Dicendum est ergo, quod christum esse deum, excedit omne meritum, sed per passionem meruit, quod manifestetur ubique esse deum, et quod deus dederat illi tale nomen, etc.. Ita hoc quod dicit hic propterea unxit te deus, etc.. Ut sit sensus: ex hoc quod tu dilexisti iustitiam, meruisti quod hoc innotescat.

Vel aliter et melius ita quod ly propterea, non dicat causam meritoriam, sed finalem; quasi dicat: ad hoc quod illa haberes, scilicet thronum perpetuum, virgam aequitatis, etc., quae dicta sunt, propterea unxit te deus oleo, scilicet sanctificationis, quod dominus mandavit fieri, Ex. XXX, 24 ss.: quo ungebantur vasa et sacerdotes, Lev. VIII, 2 et IX, V. 1 s., et reges, ut patet de David, I reg.

C. XVI, 13, et Salomone, III Reg. I, 39; item prophetae, ut patet de eliseo, III Reg. XIX, V. 16.

Sed quare fiebat ista sanctificatio per unctionem? ratio est litteralis. Homines enim Orientales pro celebritate ungebantur, ne consumerentur, eo quod sunt in regione multum calida. Pauperes etiam ungebantur ad festivitatem.

IV Reg. IV, 2: non habeo ancilla tua nisi parum olei quo ungar. In Scriptura autem divina traduntur nobis per modum quo homines solent uti. Quia ergo tunc ungebantur homines, vel propter celebritatem festi, vel propter celebritatem personae, ideo ad ostendendum excellentiam christi, dicit eum unctum oleo exultationis.

Ipse enim est rex. Is. XXXII, 1: ecce in iustitia regnabit rex. Et XXXV: dominus enim iudex noster, dominus legifer noster, dominus rex noster, ipse veniet et salvabit nos. Est etiam sacerdos. Ps. Cix, 4: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech. Fuit etiam propheta. Deut.

C. XVIII, 15: prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi dominus.

Et convenit sibi ungi oleo sanctificationis et exultationis. Ab ipso autem sunt sacramenta, quae sunt vasa gratiae. Is. XXII, 24: suspendam super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera, etc..

Convenit etiam ista unctio christianis. Sunt enim reges et sacerdotes. I Petr. II, 9: vos estis genus electum, regale sacerdotium. Apoc.

C. V, 10: fecisti nos deo nostro regnum et sacerdotes. Item habet spiritum sanctum, qui est prophetiae spiritus. Ioel II, 28: effundam de spiritu meo super omnem carnem, etc.. Et ideo omnes uncti sunt, invisibili unctione.

II Cor. I, 21: qui autem confirmat nos vobiscum in christo, et qui unxit nos deus, et qui signavit nos, et dedit, etc.. I Io. II, 20: vos unctionem habetis a sancto, et nostis omnia.

Sed quae comparatio est inter christum unctum, et christianos unctos? ista, scilicet quia ipse habet eam principaliter et primo, nos autem et alii ab ipso effusam. Ps.

Cxxvii: sicut unguentum in capite, etc.. Et dicit prae participibus tuis. Io.

C. I, 16: de plenitudine eius omnes accepimus.

Unde alii dicuntur sancti, ipse vero sanctus sanctorum. Ipse enim est radix omnis sanctitatis.

Dicit autem oleo laetitiae, vel exultationis, quia ex ista unctione procedit spiritualis laetitia.

Rom. XIV, 17: non est regnum dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. Gal. V, 22: fructus autem spiritus est charitas, pax, gaudium. Ps. Ciii, V. 15: ut exhilaret faciem in oleo. Is. Lxi, V. 3: oleum gaudii pro luctu, etc..

Illud autem, quod bis dicit deus, deus, dupliciter exponitur. Uno modo, quod repetatur nominativus casus, ut sit sensus: unxit te deus per seipsum deum, nos autem per te, mediatorem dei et hominum, hominem christum. II Pet. I, 4: per quem magna et pretiosa nobis promissa donavit. Alio modo, quia, secundum Augustinum in Glossa, alterum est nominativi casus, alterum vocativi, ut sit sensus: o christe, qui es deus filius, deus pater unxit te, etc.. Et quod debeat sic exponi magis patet in Graeco.

Sed cum christus non sit unctus secundum quod deus, quia sic non convenit sibi recipere spiritum sanctum, sed magis aliis dare, secunda expositio non videtur esse vera.

Respondeo. Dicendum est, quod idem est in persona et deus et homo, tamen unctus est inquantum homo. Et cum dicitur: o deus, etc., et ungens est deus et homo, et unctus similiter est deus et homo, et unum cum ipso in persona.