SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 4

Supra apostolus monuit ad inhaerendum christo per fidem, spem, et charitatem.

Ad quod induxit per rationes terrentes, hic ponit rationes demulcentes, sicut bonus medicus postquam secuit, ponit unctiones lenientes. Inter omnia enim commendatio de bene gestis est unum quod maxime provocat ad bonum inceptum continuandum. Virtus enim laudata crescit in immensum. Pondus et immensum gloriae calcar habet.

Et circa hoc facit duo: primo enim commemorat eis bona quae fecerant; secundo hortatur ad implendum quod restat, ibi nolite itaque amittere.

Circa primum facit tria primo enim in generali commemorat tribulationes, quas pro fide passi sunt; secundo describit tribulationum modos, ibi et in altero; tertio exponit eas in speciali, ibi nam et vinctis.

Quia ergo ex bene gestis homo exercitatur ad melius, sicut aliquando ex malis e contrario desperat de seipso, ideo recitat bona eorum, dicens rememoramini. Ier. II, V. 2: recordatus sum tui, id est, bonorum, quae egisti. Dies pristinos, id est primordia conversionis vestrae, in quibus illuminati per fidem, quae illuminat animam et purgat. Act. XV, 9: fide purificans corda eorum. Is. LX, 1: surge, illuminare, ierusalem.

Hoc autem est per fidem christi. Eph.

C. III, 17: habitare christum per fidem, etc..

Lc. I, 79: illuminare his qui in tenebris, et in umbra mortis sedent. Primum enim lumen animae est fides.

Sustinuistis magnum certamen passionum, id est, magnas passiones contra vos certantes, vobis illatas ab his qui christum persequebantur in vobis. Act. IX, 4: Saule, Saule, quid me persequeris? me, inquam, in membris meis, quia, ut dicit Augustinus, in sermone super verbo isto, membris in terra positis caput de caelo clamat. Sap. X, 12: certamen forte dedit illi, ut vinceret. II Tim. IV, V. 7: certavi bonum certamen. Sicut enim dicitur Act. VIII, 1, facta est persecutio magna in ecclesia post mortem stephani. I thess.

C. II, 14: vos enim imitatores facti estis ecclesiarum dei, quae sunt in Iudaea, quoniam eadem passi estis vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudaeis. Si ergo a principio incepistis sustinere, vituperabile esset modo deficere.

Consequenter cum dicit et in altero, ostendit quae fuerint illae tribulationes.

Dupliciter enim patitur aliquis, scilicet in se tribulationem sustinendo, et in alio alienae tribulationi compatiendo. Utroque autem modo illi passi sunt.

Quantum ad primum dicit in altero, scilicet quantum ad vos, facti estis spectaculum opprobriis, quod gravissimum est sapienti.

Quod enim unus fatuus irridetur, non est grave, etiam si multa ei irrisio ab aliis inferatur: sapienti vero grave est; sed si tribuletur et irrideatur a tribulante, hoc gravissimum est. In hoc ergo ostendit magnitudinem afflictionis ipsorum, quia facti erant spectaculum, id est, quia nullus eis compatiebatur, immo magis irrisori congaudebant in afflictionibus ipsorum, scilicet in opprobriis. Ps.

Lxviii, 10: opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Et tribulationibus. Ps.

XXXIII, 20: multae tribulationes iustorum.

I Cor. IV, 9: spectaculum facti sumus mundo, scilicet ad irrisionem, et Angelis, ad congratulationem, et hominibus, scilicet ratione utentibus, ad imitationem.

Quantum ad secundum dicit, quod in altero effecti sunt socii taliter conversantium, id est eorum, qui talia patiebantur; et hoc per compassionem, et per subministrationem.

Rom. XII, 13: necessitatibus sanctorum, etc..

Deinde cum dicit nam et vinctis compassi estis, ponit quod dixerat, et primo quantum ad secundum, scilicet quomodo sunt compassi. Inter Iudaeos enim multi erant vincti, sicut de Paulo dicitur Act. VIII, 3, quod devastabat ecclesiam tradens in custodiam viros et mulieres. Istis compassi sunt ministrando necessaria. Matth. XXV, 36: in carcere eram, et venistis ad me.

Quantum ad primum dicit et rapinam bonorum vestrorum, scilicet pro hac causa factam, quia scilicet vinctis ministrabant, cum gaudio suscepistis. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres, etc.. Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes, etc..

Sed quare cum gaudio? numquid amandae sunt tribulationes? certe videtur quod non, quia dicit Augustinus: tolerari iubes eas, non amari.

Respondeo. Dicendum est, quod non amantur propter se, sed propter aliud, et sic isti amabant eas.

Unde subdit cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam, scilicet alias divitias principaliores, quae augentur ex subtractione istarum, quibus dicuntur meliores.

Temporales enim vanae sunt, quia sunt in his quae sunt infra hominem; spirituales autem in ipso deo, scilicet in fruitione dei.

Is. XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia et scientia, timor domini ipse est thesaurus eius.

Item sunt manentes, quia istae deficiunt in se et auferri possunt, illae vero non. Matth.

C. VI, 19: nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt, etc..

Deinde cum dicit nolite itaque, ostendit quid eis restat faciendum, scilicet confidentiam acceptam ex bonis operibus conservare.

Et circa hoc facit tria: primo enim ponit monitionem; secundo docet modum monitionem servandi, ibi patientia enim; tertio probat per auctoritatem, ibi adhuc enim modicum.

Dicit ergo: ex quo tot bona in primordiis conversationis vestrae operati estis, ex quibus multam confidentiam debetis habere apud deum, nolite itaque amittere confidentiam vestram, quod profecto sequeretur si a bonis desisteretis, quae magnam habet remunerationem.

Matth. V, 12: gaudete in illa die et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Gen. XV, 1: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

Modus servandi est patientia.

Unde dicit patientia enim vobis necessaria est. Sicut autem mansuetudo est moderativa irae, ita patientia ponit modum in tristitiis, ut scilicet non excedant modum rationis. Contingit autem aliquando tristitia ex malis illatis, aliquando vero ex bonis dilatis. Prov.

C. XIII, 12: spes quae differtur affligit animam.

Quantum autem ad primum dicitur patientia, sed quantum ad secundum dicitur longanimitas. Hic accipitur patientia pro utroque, et quantum ad sufferentiam malorum, et quantum ad longanimitatem bonorum dilatorum.

Dicit ergo, quod quantum ad utrumque patientia nobis necessaria est. Prov. XVI, 32: melior est patiens forti viro. Lc. XXI, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras.

Iac. I, 4: patientia opus perfectum habet.

Et ad quid est necessaria? ut voluntatem dei facientes reportetis repromissionem, id est, implentes voluntatem dei, quae fit per impletionem mandatorum dei, quia mandata sunt signa voluntatis dei, unde facientes voluntatem dei, scilicet voluntatem signi. Sic enim aliquando accipitur voluntas dei in Scriptura. Ps. Cii, 21: ministri eius, qui facitis voluntatem eius. Et sic reportabitis promissionem, id est, rem promissam, quae operantibus datur. Matth. XX, 8: voca operarios, et redde illis mercedem. Lc. XXI, V. 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Matth. XXIV, 13: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ier. XVIII, 7: repente loquar adversus gentem, et adversus regnum, ut eradicem et disperdam illud, etc..

Deinde cum dicit adhuc autem modicum, probat quod dixit, per auctoritatem.

Et circa hoc facit duo: primo enim ponit eam; secundo applicat ad propositum, ibi nos autem.

Prima in tres.

Primo enim proponit proximum adventum remunerationis; secundo ostendit conditionem remunerationis, ibi iustus autem meus; tertio declarat periculum, ne perdatur remuneratio, ibi quod si subtraxerit.

Circa primum sciendum est, quod auctoritas ista sumpta videtur de Hab. II, 4.

Tamen principium sumptum est de Aggaeo, II cap.. Quod ideo forte fecit, quia utrumque intellexit de eodem adventu. Habacuc enim sic dixit adhuc visus procul. Aggaeus autem adhuc modicum. Et ideo utitur verbis unius quasi verbis alterius.

Vel melius, quia apostolus loquitur de tempore suo, scilicet post incarnationem et resurrectionem, a quo minus restat usque ad iudicium quam a tempore prophetae. Et ideo magis utitur verbo Aggaei quantum ad principium, tamen in fine auctoritates concordant.

Vel etiam potest dici, quod loquitur quasi ex seipso, cui non minus credendum est, quam prophetae.

Est autem duplex adventus domini secundum duplex iudicium. Unus generalis, scilicet in fine in universali iudicio; alius specialis in morte uniuscuiusque. Quantum ergo ad utrumque dicit adhuc modicum, quantum ad brevitatem temporis. Et quidem quantum ad primum, et si multum sit quantum ad tractum temporis et quo ad nos, breve tamen est quantum ad aeternitatem.

Ps. Lxxxix, 4: mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit. Apoc.

Ult.: ecce venio cito.

Sed quantum ad specialem, qui est in morte, de quo Io. XIV, 3: iterum veniam et accipiam vos ad meipsum, non multum refert utrum sit parum, vel multum, quia talis erit unusquisque in iudicio qualis exibit. Et ideo studendum est, ut in morte appareamus boni, quia ubi te invenero, ibi te iudicabo. Et ideo dicit modicum et aliquantulum, quia tribulationes non sunt multum magnae duratione, quia si multum premunt, interimunt: si vero parum premunt, non cito finiuntur.

II Cor. IV, 17: id enim quod in praesenti est tribulationis momentaneum et leve, supra modum operatur in nobis aeternum gloriae pondus.

Veniet ergo cito, et non tardabit, sive in morte sive in iudicio. Iac. V, 9: ecce iudex ante ianuam assistit.

Qui sunt etiam remunerandi, ostendit cum subdit iustus autem meus ex fide vivit. Haec eadem auctoritas habetur rom.

C. I, 17 et Gal. III, 11.

Solis autem iustis debetur remuneratio. Ps.

XXXVI, 39: salus autem iustorum a domino.

Est autem duplex iustitia. Una quo ad humanum iudicium. Rom. X, 3: ignorantes dei iustitiam, et suam quaerentes statuere. Alia quo ad divinum. Lc. I, 6: erant autem iusti ante deum. Istam autem iustitiam requirit deus. Et ideo dicit iustus meus, scilicet iustitia, quae ad me ordinatur, id est, qui est mihi iustus et propter me.

Illud autem per quod homo iustificatur, est fides. Rom. III, 22: iustitia dei est per fidem iesu christi. Cuius ratio est, quia per hoc est homo iustus quod ordinatur in deum: illud autem per quod primo homo ordinatur in deum, est fides. Et ideo dicit iustus meus ex fide. Infra XI, 6: accedentem ad deum oportet credere.

Nec solum per fidem iustitia, sed etiam per fidem iustificatus vivit. Sicut enim per animam vivit corpus, ita anima per deum. Unde sicut per illud per quod primo unitur anima corpori, vivit corpus, ita per id per quod primo unitur deus animae, vivit anima, hoc autem est fides, quia fides est primum in vita spirituali. Is. VII, 9: si non credideritis, non permanebitis, sicut domus non permanet, destructo fundamento. Gal. II, 20: quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii dei. Fides autem si non est formata charitate, mortua est, et ideo non vivificat animam sine charitate. Gal. V, 6: fides quae per charitatem operatur. I Io. III, 14: nos scimus, quia translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus.

Vel: iustus meus ex fide vivit, id est, apud me reputatur et habet vitam gloriae, sine actuali passione, si non datur opportunitas patiendi.

Deinde cum dicit quod si subtraxerit se, ostendit periculum imminens non permanenti in iustitia fidei. Quia enim in potestate habentis fidem est ipsam perdere vel servare, ideo dicit si subtraxerit se, scilicet a fide et a iustitia, non placebit animae meae. Littera nostra habet non erit recta anima eius. Et est idem sensus. Dicit Hieronymus quod ubicumque aliter scriptum est in Hebraeo, quam in septuaginta, apostolus utitur sicut didicit a Gamaliele, ad cuius pedes didicit legem.

Non placebit ergo animae meae, id est, voluntati meae. Voluntas enim dei debet esse regula actionum nostrarum. Qui ergo non concordat voluntati dei, non est recta anima eius.

Deinde cum dicit nos autem non sumus adaptat ad propositum, quasi dicat: sic erit his, qui se fidei subtrahunt. Sed nos non sumus filii subtractionis in perditionem.

Ille dicitur filius alicuius quod in ipso dominatur.

Et sic dicitur aliquis filius mortis, scilicet in quo dominatur illud per quod a deo reprobatur. Canonica Iudae: hi sunt qui segregant semetipsos, animales spiritum non habentes. In perditionem, scilicet animae. Ps. Lxxii, 26: perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Ps. I, 6: et iter impiorum peribit. Sed filii dei, id est, renati in christo per fidem, in acquisitionem, id est in salutem, animae. Qui enim mandata dei custodit, salvat animam suam.

Matth. XIX, 17: si vis ad vitam ingredi, serva mandata. I Thess. V, 5: non sumus filii noctis, neque tenebrarum. Ergo non deficiamus a fide.