SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 7

Supra posuit apostolus ea, quae facta sunt a patribus per fidem ante introitum, et in ipso introitu terrae promissionis, hic accedit ad narrandum exempla illorum, qui fuerunt in ipsa terra promissionis; quae, quia multa sunt, ideo breviter, praemissis nominibus patrum, ponit in generali praecipua facta ipsorum, ponens causam illius brevitatis.

Et circa hoc facit tria.

Primo ponit nomina patrum et causam quare breviter vult eorum facta pertransire; secundo ostendit quid fecerunt per fidem, ibi qui per fidem vicerunt; tertio, quid per fidem receperunt, ibi adepti sunt.

Dicit ergo quid adhuc dicam? quasi dicat: perveni usque ad tempus introitus terrae promissionis, in quo pauca respectu dicendorum dicta erant. Remanent enim tot dicenda, quot non possent explicari. Deficiet enim tempus me enarrantem, id est, si velim enarrare, non sufficiet mihi tempus epistolaris enarrationis, quae debet esse succincta.

Unde Hieronymus ad Paulinum, VI cap.: neque enim epistolaris angustia longius cap.: neque enim epistolaris angustia longius evagari patiebatur. Vel tempus, intellige, vitae. Isto modo loquitur Io. Ult.: sunt quidem et alia multa, quae fecit iesus, etc., ubi dicit Glossa quod loquitur hyperbolice, nec tamen est falsum, sed est figurativa locutio. Ps. XXXIX, 5, ubi nos habemus, annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum, dicit littera Hieronymi: si annuntiare voluero, plura sunt, quam narrari queant.

Sciendum tamen, quod aliqui istorum aliqua mala fecerunt, et aliqua bona, unde non numerantur hic nisi quantum ad bona quae fecerunt, vel receperunt. Tamen probabile est quod fuerint finaliter sancti ex quo apostolus nominat eos in catalogo sanctorum.

Primo ergo ponit Gedeonem, de quo iud.

C. VI, 11 ss.; quem praemittit, et quia nihil mali fecit, et quia fecit factum multum insigne, et forte etiam quia accepit maximum signum incarnationis christi in vellere et rore, de quo dicitur in Ps. Lxxi, 6: descendet sicut pluvia in vellus.

Secundo ponit barach, de quo Iud. IV, qui non fuit ita insignis sicut Gedeon, cui etiam illa victoria non fuit reputata, sed magis mulieri, et ideo forte postponit ipsum.

Tertio ponit Samson, de quo Iud. XIII. De quo specialiter videtur, quod non deberet hic numerari, quia in morte peccavit interficiendo se. Augustinus autem, I de CIV. Dei, dicit, quod excusatur, quia creditur hoc fecisse mandato dei, cuius signum est, quia non potuisset domum tantam propria virtute subvertere, sed virtute dei, quae non adiuvat ad malum.

Quarto ponit iephte, de quo Iud. XI. Istum postponit Samsoni, quia non fecit tot facta insignia sicut ille.

Dubitatur autem de iephte, si immolando filiam suam ex voto peccaverit, videtur quod non, quia dicitur ibi irruit spiritus domini in iephte, et post hoc sequitur: votum suum et victoria.

Contra. Dicit Hieronymus quod fuit in vovendo indiscretus, et in reddendo impius.

Respondeo. Dicendum est, quod fuit ibi aliquid a spiritu sancto, scilicet motus ad vovendum in generali, quod scilicet immolaret quidquid occurreret sibi immolabile, aliquid autem ex proprio suo spiritu, scilicet quod immolavit quod non debuit, et in hoc peccavit, sed post poenituit. Similiter Gedeon peccavit faciendo ephod et in tentando deum in petitione signi in vellere, et postea poenituit, sicut et David, de quo subdit dicens et David et Samuel, de quibus scilicet in libris regum agitur.

Et aliis prophetis, de quibus si vellem dicere, tempus deficiet.

Sed tunc quaestio est utrum omnes isti, qui dicti sunt, fuerunt prophetae.

Respondeo. Dicendum est quod spiritus sanctus movet mentem prophetae, sicut agens principale movet instrumentum suum. Potest autem spiritus sanctus movere ad tria, scilicet ad cognoscendum, ad loquendum et ad faciendum. Et quodlibet istorum dupliciter.

Ad cognoscendum, scilicet quandoque cum intellectu eius quod videtur, sicut fuit Isaias et alii prophetae, unde dicti sunt et videntes.

I Reg. IX, 9: qui hodie dicitur propheta, olim dicebatur videns. Aliquando autem sine cognitione eius quod videtur, sicut patet in somnio Pharaonis, et in visione Balthassar.

Ad loquendum etiam movet dupliciter, quandoque ad sciendum id de quo loquitur, sicut patet de David: quandoque autem nescit, sicut caiphas, et forte Balaam.

Similiter etiam quandoque movet ad faciendum, et scit quid facit, sicut ieremias, qui abscondit lumbare suum super euphratem.

Quandoque autem nescit, sicut dicit Augustinus super ioannem, de militibus, qui diviserunt sibi vestimenta christi, non tamen cognoscebant mysterium, ad quod illa divisio ordinabatur.

Hoc est ergo de ratione prophetae, quod cognoscat illud quod videt, vel dicit, vel facit.

Quando autem non cognoscit, non est vere propheta, sed participative tantum. Et sic dicit ioannes caipham prophetasse, quia habuit aliquid prophetiae. Iste autem motus spiritus sancti dicitur instinctus secundum Augustinum.

Deinde cum dicit qui per fidem vicerunt regna, ostendit quid sancti, de quibus locutus est, fecerunt, et primo ostendit hoc in generali; secundo descendit ad quaedam specialia, ibi obturaverunt ora leonum.

Primo autem ponit facti ipsorum meritum; secundo praemium, ibi adepti sunt.

Circa primum sciendum est, quod inter omnes actus exteriores virtutum Moralium actus fortitudinis et iustitiae videntur esse praecipui, quia maxime pertinent ad bonum commune. Per fortitudinem enim respublica defenditur ab hoste, per iustitiam vero conservatur. Unde apostolus ex utroque actu commendat sanctos patres.

Ab actu quidem fortitudinis, cum dicit, quod isti per fidem vicerunt regna, id est, reges, vel etiam regna ipsorum, sicut David et iosue. Nihilominus tamen sancti spiritualiter per fidem vicerunt regna, scilicet regnum diaboli, de quo iob XLI, 25: ipse est rex super universos filios superbiae. Item carnis.

Rom. VI, 12: non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore. Item regnum mundi.

Io. XVIII, 36: regnum meum non est de hoc mundo. Isti autem vincunt per fidem. I io.

C. V, 4: haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Nullus enim potest praesentia contemnere, nisi propter spem futurorum bonorum. Per contemptum enim principaliter vincitur mundus. Et ideo quia fides ostendit nobis invisibilia, propter quae contemnitur mundus, ideo vincit mundum fides nostra.

Ab actu autem iustitiae commendat eos, cum dicit operati sunt iustitiam.

Aliquando autem iustitia est virtus generalis, quando scilicet obedit legi divinae. Ps. X, 7: iustus dominus, et iustitias dilexit. Et II Mach. IX, 12: iustum est subditum esse deo.

I Io. III, 7: qui iustitiam facit, iustus est.

Aliquando autem est virtus specialis, et ista consistit in actionibus et communicationibus humanis, quando scilicet reddit quis unicuique quod suum est. Utramque autem iustitiam habuerunt sancti. Is. LIV, 17: haec est haereditas servorum dei, et iustitia apud me, dicit dominus. Eccli. I, 33: concupiscens sapientiam, serva iustitiam, scilicet obediendo mandatis. Item ipsam exercendo in populo.

Ps. Cxviii, 121: feci iudicium, et iustitiam, etc..

Deinde cum dicit adepti sunt, ostendit quid receperunt, quia adepti sunt repromissiones. Promissio enim dei efficax est, quia numquam deficit deus in promissis.

Rom. IV, 21: quaecumque promisit deus potens est et facere. Ps. Cxliv, 13: fidelis deus in omnibus verbis suis.

Sed contra. Supra eodem: iuxta fidem defuncti sunt, non acceptis repromissionibus.

Respondeo. Dicendum est, quod illud quod hic dicitur, tripliciter potest intelligi. Uno modo quod promissio dei sit illa specialis qua promittit sanctis vitam aeternam. Et istam nullus accepit ante adventum christi.

Rom. XV, 8: ad confirmandas promissiones patrum. Secundo pro promissione de terra promissionis habenda. Et istam non acceperunt priores patres tres, scilicet Abraham, Isaac et Iacob, sed tantum patres posteriores, sicut iosue et alii sancti. Tertio pro promissione particulari, scilicet eius quod unicuique promissum fuit, sicut David regnum, et ezechiae sanitas. Et istas promissiones consecuti sunt.

Deinde cum dicit obturaverunt ora leonum, ponit quaedam particularia beneficia aliquibus collata. Et primo quae pertinent ad remotionem mali; secundo illa quae pertinent ad executionem boni, ibi fortes facti sunt in bello.

Malum autem nocivum hominis est duplex.

Unum exterius, aliud interius. Secundum ponit, ibi convaluerunt.

Exterius autem malum est duplex, quia aut illatum est a creatura irrationali, aut rationali.

Secundum ponit, ibi effugaverunt.

Ab irrationali duplex, scilicet vel ab inanimata vel ab animata. Nocumentum illatum ab inanimata tangit, ibi extinxerunt impetum.

Quantum ergo ad animata dicit obturaverunt ora leonum. Loquitur autem in plurali, licet non fuerit nisi unus, scilicet Daniel; sicut etiam dicitur Matth. II, 20: defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri: nullus autem tunc quaerebat christum occidere nisi solus Herodes. Cuius ratio est, quia loquitur de omnibus sanctis communiter, quasi de uno collegio sanctorum, et quod unus facit, imputatur aliis, et etiam omnibus, quod fit per virtutem spiritus sancti, quae est communis omnibus. Unde etiam in isto contextu loquitur tamquam de pluribus.

Potest etiam dici quod hoc completum est in David, qui, sicut ipse dicit I Reg. XVII, V. 36, leonem et ursum interfecit. Et etiam Samson. Iud. XIV, 6. Per leonem autem spiritualiter intelligitur diabolus. I Pet. V, 8: adversarius vester diabolus etc.. Qui ergo insultus eius reprimit, os leonum obturat. Iob c. XXIX, 17: conterebam molas iniqui, et de dentibus eius auferebam praedam.

Nocumentum a re inanimata removet cum dicit extinxerunt impetum ignis, sicut habetur de tribus pueris in Dan. III, V. 24 ss.. Item ad preces Moysi et Aaron extinctus est ignis qui missus a domino devorabat populum murmurantem, sicut patet Num. XI, XVI.

Ignis iste est interior motus concupiscentiae vel irae. Qui ergo refraenat illum motum, extinguit impetum ignis. Ps. LVII, 8: supercecidit ignis, et non viderunt solem.

Remotionem nocumenti per rationalem creaturam illatam tangit cum dicit effugaverunt aciem gladii, id est, aciem hostis cum gladiis acutis. Hoc autem frequentissime factum fuit per ipsos, sicut patet de iosue, Gedeone, et David. Per gladium autem mala suasio intelligitur. Ps. LVI, 4: lingua eorum gladius acutus. Istos gladios fugat, qui malam linguam tacere facit. Eccli. XXVIII, 28: sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam. Prov. XXV, 23: ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.

Nocumentum interius est infirmitas, de cuius remotione dicit convaluerunt de infirmitate, sicut specialiter apparet de ezechiele, IV Reg. XX, 5 ss. Et Is. XXXVIII, V. 1 ss.. Ista autem infirmitas est peccatum.

Ps. VI, 2: miserere mei, domine, quoniam infirmus sum. Convalescit ergo, qui resurgit.

Deinde cum dicit fortes facti sunt, ponit beneficia quantum ad assecutionem boni, et ponit tria. Primum pertinet ad hoc, quod fortiter egerunt. Unde dicit fortes facti sunt in bello, sicut patet de iosue. Eccli.

XLVI, 1: fortis in bello iesus Nave, successor Moysi in prophetis, etc.. Sic patet etiam de multis aliis.

Secundum pertinet ad effectum illius fortitudinis.

Unde dicit castra verterunt exterorum, sicut patet de Machabaeis, et de David.

Ps. XXVI, 3: si consistant adversum me castra, non timebit cor meum.

Sed tertium pertinet ad effectum fortitudinis divinae. Unde dicit acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos, id est, per resurrectionem, quod aliqui, male intelligentes, exposuerunt mortuos suos id est, viros suos resuscitatos; per hoc asserentes, quod per mortem non solvitur matrimonium, quod falsum est, etiamsi resurgeret. Et est contra apostoli, Rom. VII, 3: si dormierit vir eius, liberata est a lege viri.

Unde sciendum est, quod etiam in effectibus sacramentorum est quaedam differentia.

Quaedam enim sacramenta imprimunt characterem, sicut baptismus, confirmatio, et ordo.

Et quia character in anima perpetuo manet, ideo baptizatus, vel confirmatus, vel ordinatus, si resuscitaretur, non debet iterari aliquod illorum sacramentorum. Alia vero sacramenta non imprimunt characterem, sicut poenitentia, extrema unctio, et sic de aliis, quia sunt contra aliquid iterabile, et ideo iterari possunt. Inter illa autem est matrimonium, et ideo non dicit vivos, sed mortuos, quia matres filios suos mortuos receperunt per resurrectionem, quorum resurrectio fuit quoddam praesagium futurae resurrectionis inchoatae per christum.

De istorum resurrectione, vel magis resuscitatione, habetur III Reg. XVII, et IV Reg. IV. Tamen isti sic resuscitati sunt iterum mortui, christus autem resurgens ex mortuis iam non moritur, Rom. VI, 9. Unde resurrectio eius fuit initium futurae resurrectionis.

I Cor. XV, 20: christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium.

Sicut autem ista temporalia beneficia illis data sunt tamquam infirmis, ad sustentationem per meritum fidei ipsorum, ita fuerunt figura futurorum bonorum, quae nobis ex merito fidei dabuntur. Mc.: signa autem eos qui crediderint, haec sequentur, etc.. Quae Gregorius exponit de bonis spiritualibus.