SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 3

Quia apostolus multa, quae dura videbantur, de statu istorum dixerat, modo, ne ex illis desperarent, ostendit qua intentione hoc dixerit, scilicet ut ipsos a periculis retraheret.

Unde circa hoc duo facit.

Primo enim ostendit fiduciam, quam de ipsis habebat; secundo subdit rationem confidentiae, ibi non enim iniustus est deus.

Dicit ergo: ita dixi, quod terra quae profert spinas et tribulos, etc.. Et ne credatis, quod ego tales vos reputem, confidimus de vobis, dilectissimi, et hoc propter fidem et charitatem, meliora et viciniora saluti.

Ubi commendat statum ipsorum ex duobus, scilicet ex eo quod iam erant: quia ex eo quod dicit meliora, supponit quod erant in bono statu, et ex eo quod expectabant in futurum, unde dicit viciniora saluti. Rom. XIII, V. 11: nunc autem propior est nostra salus quam cum credidimus. Quanto enim quis proficit in bonis, tanto magis appropinquat saluti. Sequitur tametsi ita loquimur, id est, quia etsi sic loquimur, hoc est ut reddamus vos cautos, et hoc procedit ex charitate. Ps.

Cxl, 6: corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me, etc..

Deinde cum dicit non est enim iniustus deus, ut obliviscatur, etc., ostendit rationem confidentiae, quae duplex est.

Una ex bonis ipsorum praeteritis; alia ex promissione dei, ibi Abrahae namque, etc..

Quia vero apostolus duo dixerat: unum scilicet quod de ipsis confidebat; aliud quod aspere ipsis loquebatur, ideo duo facit: primo enim assignat rationem primi; secundo rationem secundi, ibi cupimus, etc..

Ratio autem quare ipse de his confidat, haec est, quia recordatur multorum bonorum quae ipsi fecerunt. Unde dicit confidimus autem, etc.. Et quare? quia non est iniustus deus, ut obliviscatur operis vestri.

Contra Ez. XVIII, 24: si averterit se iustus a iustitia sua, etc.. Et Paulo post ibidem sequitur: omnes iustitiae eius non recordabuntur.

Et ibi subditur: non est aequa via domini.

Respondeo. Dicendum est, quod homo, qui cadit post gratiam, dupliciter se potest habere.

Uno modo, quod in malo perseveret, et tunc deus omnes iustitias eius obliviscitur; alio modo, quod poeniteat, et tunc bonorum praecedentium recordatur, quia reputantur sibi ad meritum. Unde dicit Glossa, quod mortificata reviviscunt.

Sed tunc videtur dubium, quia constat quod iustitia respicit meritum: si ergo iustitia domini exigit quod deus non obliviscatur si poeniteat, sicut dicit Glossa, ergo cadit sub merito quod resurgat a peccato, et sic meretur gratiam, quod est impossibile.

Respondeo. Dicendum est quod duplex est meritum. Unum quod innititur iustitiae, et istud est meritum condigni; aliud quod soli misericordiae innititur, quod dicitur meritum congrui. Et de isto dicit quod iustum est, id est congruum, quod homo, qui multa bona facit, mereatur. Ista enim misericordia est adiuncta quodammodo iustitiae, plusquam in illo, qui numquam aliud fecit. Et isto modo non obliviscitur deus operis et dilectionis.

Soli enim charitati debetur vita aeterna. Io.

C. XIV, 23: si quis diligit me, sermonem meum servabit. Quicquid enim non est ex charitate, non est meritorium. I Cor. XIII, 3: si charitatem non habeam, nihil prodest.

Et ideo, hic non dicit tantum operis vestri, sed addit dilectionis, quia etiam, sicut dicit Gregorius, non est amor dei otiosus; operatur enim magna, si est, si operari renuit amor non est. I Io. III, 18: non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Ideo subdit quam ostendistis in nomine ipsius. Col.

C. III, 17: omne quodcumque facitis in verbo, aut in opere, omnia in nomine domini nostri iesu christi, etc..

Quid autem ostenderint et in quo, ostendit, quia ministrastis sanctis, scilicet subveniendo necessitatibus sanctorum. Matth.

C. XX, 26: quicumque voluerit inter vos fieri maior, sit vester minister. Rom. XII, 13: necessitatibus sanctorum communicantes.

Et quia in omnibus est necessaria continuatio, ideo subdit et ministratis. Et ideo si peccastis, ex divina misericordia adiuncta iustitiae dabit veniam.

Consequenter cum dicit cupimus autem, assignat rationem quare ita dure locutus fuerat, scilicet ex desiderio salutis ipsorum.

Unde circa hoc tria facit quia primo ostendit suum desiderium; secundo subdit imminens periculum, ibi ut non segnes efficiamini; tertio declarat per exemplum, ibi verum imitatores.

Dicit ergo: diximus ista non quasi desperantes de vobis, sed magis quia cupimus unumquemque, id est, de unoquoque, vestrum. Phil. I, 8: testis est mihi deus quomodo cupiam vos omnes in visceribus iesu christi.

Sed quid cupimus? ostendere eamdem sollicitudinem, id est, ut sitis solliciti ostendere per exhibitionem operis, hanc sollicitudinem ad bona, quam semper habuistis. Unde patet, quod ad opera pietatis requiritur sollicitudo.

Lc. X, 41: martha, martha, sollicita es, etc..

Item ad propriam salutem. II Tim. II, 15: sollicite cura teipsum probabilem exhibere deo.

Et quare? ad expletionem spei, scilicet adimplendo quod coepistis, consequamini quod speratis. Rom. V, 5: spes non confundit.

Et hoc totum usque in finem. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Deinde cum dicit ut non segnes efficiamini, ostendit periculum, quod est pigritia.

Et est segnities timor futurae bonae operationis propter timorem, scilicet vel ne deficiat, vel ne poeniteat. Prov. XXII, 13: piger dicit: leo est in via. Unde pigri semper allegant impedimenta.

Deinde cum dicit verum imitatores, etc., ponit exemplum, quasi dicat: non sitis pigri, sed magis imitamini, accipiendo exemplum in prophetis. Iac. V, 10: accipite exemplum patientiae, etc., et sequitur: prophetas.

Et in aliis sanctis, scilicet apostolis.

I Cor. II: imitatores mei estote, sicut et ego christi. Sitis ergo imitatores eorum qui fide, sine qua impossibile est placere deo, infra XI, 6; et patientia contra adversa, haereditabunt promissiones. Per fidem enim formatam et patientiam acquiritur haereditas promissa. Infra XI, 33: sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt, etc..