SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 1

Sicut supra dictum fuit, lex vetus ex tribus habuit auctoritatem, scilicet ex Angelo, ex Moyse, et ex Aaron pontifice. Apostolus autem supra praetulit christum auctorem novi testamenti Angelis, per quos lex data fuit, hic intendit ipsum praeferre Moysi, qui fuit promulgator, et quasi legislator veteris testamenti.

Et circa hoc facit duo.

Primo enim praefert christum Moysi; secundo concludit ex hoc, quod sit efficacissime obediendum christo, ibi quapropter sicut.

Circa primum duo facit.

Primo praemittit dignitatem christi; secundo ostendit quid sit commune christo et Moysi, ibi amplioris.

Circa primum duo facit, quia primo ponit conditionem eorum ad quos loquitur; secundo ponit conditionem eius de quo loquitur, ibi considerate.

Illos autem ad quos loquitur describit tripliciter.

Primo ex charitate. Unde dicit fratres, quasi diceret: quia ex semine Abrahae fratres estis et christi, et inter vos ad invicem.

Matth. XXIII, 8: omnes vos fratres estis, etc..

Item fratres christi. Supra II, 11: non confunditur eos vocare fratres. Hanc autem fraternitatem facit charitas. Ps. Cxxxii, 1: ecce quam bonum et quam iucundum, etc..

Secundo etiam describit eos ex sanctitate, cum dicit sancti. Et hoc propter sacramentorum perceptionem, qua sanctificamur a christo.

I Cor. VI, 11: sed abluti estis, sed sanctificati estis, etc..

Tertio describit eos ex vocatione, cum dicit vocationis caelestis participes. Ista autem vocatio dupliciter potest intelligi caelestis esse.

Vel ratione finis, vel ratione principii. Ratione quidem finis, quia vocati sunt non ad terrena, sicut in veteri testamento, sed vocati sunt ad caelestia regna. I Thess. II, V. 12: vocavit nos ad suum regnum et gloriam.

I Petr. II, 9: qui de tenebris vocavit in admirabile lumen suum. Ratione vero principii, quia non est ex meritis nostris, nec ex humana adinventione, sed sola caelesti gratia.

Gal. I, 6: vocavit per gratiam suam.

Rom. VIII, 30: quos autem praedestinavit, hos et vocavit. Is. XLI, 2: qui suscitavit ab oriente iustum, vocavit eum, ut sequeretur se.

Dicit autem participes, quia non solum Iudaei vocati sunt ad gratiam fidei et novi testamenti, sed etiam gentes. Col. I, 12: dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine. Quia ergo estis in charitate, et sancti, et vocati ad caelestia, debetis libenter audire loqui de eo, per quem ista vobis proveniunt.

Consequenter describit illum de quo loquitur, cum dicit considerate. Infra c. XII, 2: aspicientes in auctorem fidei et consummatorem iesum, etc.. Sed quem? apostolum, inquit, et pontificem confessionis nostrae iesum.

Apostolus enim in sequentibus praefert christum Moysi et Aaron, et ideo adscribit ei utriusque dignitatem; Moysi, scilicet quia missus fuit a deo. Ps.: misit Moysen servum suum. Aaron vero, qui pontifex fuit. Ex. XXVIII, 1: applica quoque ad te Aaron, etc.. Christus autem excellentius missus fuit apostolus, quam Moyses. Ex. IV, 13: obsecro, domine, mitte quem missurus es, quasi dicat: alium digniorem missurus es.

Item ipse est pontifex et sacerdos. Ps. Cix, 5: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech.

Quasi ergo praemittit hic conditionem suam principalem, dicens unde, id est, ergo, fratres, considerate apostolum, quasi dicat: praetermittatis considerare illum apostolum, id est, missum Moysen et pontificem Aaron, et considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae, id est, illum quem nos confitemur. Hoc est enim necessarium ad salutem, ut confiteamur eum. Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Vel confessionis, id est, sacrificii spiritualis.

Omnis enim sacerdos ordinatur ad sacrificia offerenda. Duplex autem est sacrificium, scilicet corporale vel temporale. Et ad hoc institutus fuit Aaron. Aliud autem est sacrificium spirituale, quod est in fidei confessione.

Ps. XLIX, 23: sacrificium laudis honorificabit me. Et ad istud sacrificium institutus est christus, non ad tauros. Is. I, 11: holocausta arietum et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. Et Paulo post, sequitur: ne offeratis ultra sacrificium frustra.

Deinde cum dicit qui fidelis, etc., comparat christum Moysi. De Aaron infra facit mentionem specialem.

Et ponit primo hic, ut dictum est, illud in quo conveniunt; secundo, in quo christus superat Moysen, ibi amplioris enim gloriae.

Commune christo et Moysi est fidelitas ad deum; et ideo dicit qui fidelis est. Ubi sciendum est, quod totum hoc, quod hic dicitur de Moyse, fundatur super illud quod habetur Num. XII, 7, ubi dominus ostendit excellentiam Moysi, postquam iurgati sunt contra ipsum Aaron et maria, ubi ponuntur haec verba, quae apostolus hic allegat.

Ibi enim dicitur sic: at non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est.

Ubi, si bene attendimus, magis commendatur Moyses, quam in aliquo loco bibliae. Et ideo apostolus tamquam excellentissimum ad commendationem Moysi hoc accipit.

Hoc autem potest convenire et christo et Moysi. De Moyse enim patet ex ipsa historia allegata. De christo etiam intelligitur, quia ipse secundum quod homo, fidelis est ei qui fecit eum, scilicet deo patri, qui fecit eum, scilicet apostolum et pontificem, non secundum divinam naturam, quia sic non est factus, nec creatus, sed genitus, sed secundum humanam. Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem.

Fidelis autem fuit deo patri, primo non attribuens sibi quod habebat, sed patri. Io.

C. VII, 16: mea doctrina non est mea. Secundo quia gloriam eius quaerebat, non suam.

Io. VIII, 50: ego gloriam meam non quaero.

Et VII, 18 dicitur: qui quaerit gloriam eius, qui eum misit, hic verax est, et iniustitia in illo non est. Tertio, quia perfecte obedivit patri. Phil. II, 8: factus obediens usque ad mortem.

Fidelis ergo est christus ei qui fecit eum.

Sicut et Moyses, et hoc in omni domo eius, quae domus est universitas fidelium, de qua Ps. Xcii, 7: domum tuam decet sanctitudo, domine.

Vel in omni domo eius, id est, in toto mundo non tantum in Iudaea, sicut Moyses.

Is.: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.

Deinde cum dicit amplioris enim gloriae, praefert christum Moysi, et hoc quantum ad duo.

Primo quantum ad potestatem; secundo quantum ad conditionem, ibi et Moyses.

Commendando autem christum, commendat ipsum habuisse honorem in omni domo, sicut Moyses; sed quod christus ipsum excellat ostendit. Ubi primo ponit rationem; secundo manifestat, ibi omnis namque.

Ratio autem apostoli est, quod maior gloria debetur illi qui fecit domum, quam illi qui eam inhabitat; christus autem fabricavit domum. Ps. Lxxiii, 16: tu fabricatus es auroram et solem. Prov. IX, 1: sapientia aedificavit sibi domum, id est, ecclesiam. Ipse enim christus, per quem gratia et veritas facta est, tamquam legislator aedificavit ecclesiam. Moyses autem tamquam legis pronuntiator; et ideo solum ut pronuntiatori debetur gloria Moysi. Unde et resplenduit facies eius, de qua Ex. XXXIV, 29 et II Cor. III, 7: ita ut non possent filii Israel intendere in faciem Moysi propter gloriam vultus eius.

Continuatur ergo sic littera: tu dicis quod christus est fidelis sicut Moyses, quare ergo dimittemus ne consideremus? certe quia amplioris gloriae dignus est habitus prae Moyse, quanto ampliorem gloriam habet dominus domus qui fabricavit illam. Quasi dicat: etsi Moyses multum sit honorabilis, tamen christus honorabilior est, sicut fabricator domus, et sicut legislator principalis. Iob XXXVI, 22: ecce deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. Si ergo debetur gloria Moysi, ampliori dignus est christus.

II Cor. III, 9: si ministratio damnationis in gloria est, multo magis ministerium iustitiae erit in gloria.

Consequenter probat minorem suae rationis, cum dicit omnis namque domus fabricatur ab aliquo. Minor autem est, quod christus fabricavit domum istam; et hoc probat primo, quia omnis domus indiget fabricatore; secundo, quia ista domus de qua loquitur, a christo fabricata est, ibi qui autem omnia.

Primo ergo probat quod ista domus sicut et quaelibet alia indiget fabricatore, quia diversa non coniunguntur nisi ab aliquo uno, sicut patet de domo artificiali, in qua ligna et lapides, ex quibus composita est, uniuntur ab aliquo. Aggregatio autem fidelium, quae est ecclesia et domus dei, ex diversis collecta est, scilicet Iudaeis et gentibus, servis et liberis. Et ideo ecclesia sicut et omnis domus ab aliquo uniente fabricatur.

Huius rationis ponit tantum conclusionem, supponens veritatem praemissarum ex facti evidentia. I Pet. II, 5: ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domos spirituales, etc.. Eph. II, 20: superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum, etc..

Deinde cum dicit qui autem creavit omnia, deus, probat quod christus sit istius domus aedificator, ipse enim est deus qui fecit omnia. Et si hoc intelligitur de toto mundo, planum est. Ps. XXXII, 9: ipse dixit, et facta sunt, etc.. Est autem alia creatio spiritualis, quae fit per spiritum. Ps. Ciii, V. 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem, etc.. Et haec fit a deo per christum. Iac. I, 18: voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius. Eph. II, 10: ipsius factura sumus, creati in christo iesu in operibus bonis.

Deus ergo istam domum, scilicet ecclesiam, ex nihilo, scilicet de statu peccati, in statum gratiae creavit. Ergo christus per quem fecit omnia supra I, 2: per quem fecit et saecula.

Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso, etc., est excellentior, utpote quia habet potestatem factoris, quam Moyses, qui solum fuit pronuntiator.

Deinde cum dicit et Moyses quidem, praefert christum Moysi quantum ad conditionem, et circa hoc duo facit.

Primo enim ponit rationem suam; secundo manifestat eam, ibi quae domus.

Ratio autem sua talis est: constat quod amplioris gratiae est dominus et in domo propria, quam famulus et in domo domini.

Sed Moyses est fidelis sicut servus et in domo domini, christus vero sicut dominus et in domo sua, ergo, etc..

Circa quod sciendum est quod apostolus valde diligenter notat verba illa, scripta de Moyse, in quibus duo dicuntur de ipso: vocatur enim servus, vocatur etiam fidelis non in domo propria, sed in domo dei nostri. Et quantum ad ista duo, praefert christum Moysi. Primo enim ostendit quid conveniat Moysi; secundo quid conveniat christo, ibi christus vero tamquam filius.

Dicit ergo quod Moyses fidelis erat tamquam servus, id est, sicut fidelis dispensator.

Matth. XXV, 21: euge, serve bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam. Christus autem quodammodo servus est, scilicet secundum carnem, Phil. II, V. 7: formam servi accipiens, sed Moyses fuit famulus dei in verbis dei proponendis filiis Israel.

Ex quo patet, quod quia erat fidelis famulus, illa quae dicebat ordinabantur ad alium, scilicet ad christum. Et hoc erat in testimonium eorum, quae dicenda erant. Io. V, 46: si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit. Act. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent.

Quia ergo erat famulus, ideo erat non in domo propria, sed in aliena; et quia ea quae dicebat erant in testimonium eorum quae dicenda erant de christo, ideo Moyses omniquaque minor fuit christo.

Deinde cum dicit christus vero, ostendit quid conveniat christo, quia scilicet christus non est sicut servus, sed tamquam filius in domo patris, et per consequens sua, quia haeres naturalis. Supra I, 2: quem constituit haeredem universorum, etc. Ecclesia enim est domus christi. Prov. XIV, 1: sapiens mulier aedificat domum. Ps. II, 7: dominus dixit ad me: filius meus es tu, etc.. Matth. III, V. 17: filius meus dilectus, etc..

Est ergo non servus, sed filius, et in domo sua: sed Moyses est servus, et in domo aliena. Io. VIII, 35: filius manet in aeternum.

Deinde cum dicit quae domus sumus nos, ostendit quae sit ista domus.

Ista domus sunt fideles, et sunt domus christi, qui credunt in christum. I Tim. III, V. 15: in domo dei, quae est ecclesia. Et etiam quia christus habitat in ipsis. Eph. III, V. 17: habitare christum per fidem in cordibus vestris. Haec ergo domus nos fideles sumus.

Ad hoc autem, quod simus domus dei, quatuor oportet, quae requiruntur circa domum, quae non sunt in tabernaculo. Et ista tangit apostolus. Primo, quod spes nostra et fides sit certa et permanens: tabernaculum autem etsi sit firmum, tamen cito moveri potest. Et significat illos qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt; sed illi sunt domus, qui verbum dei retinent. Et ideo dicit si retineamus fiduciam. Dictum est supra, quod fiducia est spes cum expectatione firma et sine timore. II Cor. III, 4: fiduciam talem habemus per christum ad deum.

Secundo quod sit ordinate disposita. Et ideo dicit spei gloriam, id est, ad gloriam dei ordinatam, ita quod, contemptis aliis, gloriemur in spe gloriae. Ier. IX, 24: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me.

Tertio quod perseverans. Unde dicit usque in finem. Matth. X, 22: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Quarto quod sit firma, ut scilicet nulla adversitate moveatur. Unde dicit firmam. Infra c. VI, 18 s.: confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam et firmam.