SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 5

Supra praemiserat apostolus quatuor, in quibus christus excellit Angelos, et probavit duo illorum, scilicet et quod excedit eos, quia est filius, et quia est haeres, nunc probat tertium, scilicet quod excedit eos in virtute operationis, quia per eum pater fecit et saecula.

Hoc autem probat apostolus ex auctoritate eiusdem prophetiae, et circa hoc duo facit.

Primo ostendit virtutem operationis inquantum creator; secundo quantum ad differentiam creatoris ad creaturam, ibi ipsi peribunt.

Circa primum duo facit, quia primo ponit creationem terrae; secundo caelorum, ibi et opera manuum.

Sciendum est autem circa primum, quod hoc potest dupliciter legi: uno modo, ut sit sermo prophetae directus ad patrem, ut sit sensus tu, domine, scilicet deus pater, fundasti terram in principio, id est in filio tuo, qui est principium. Io. VIII, 25: ego principium, qui et loquor vobis. Et hoc tantum valet ac si dixisset: tu fundasti terram per filium: Ps. Ciii, 24: omnia in sapientia fecisti. Filius autem est sapientia genita, unde supra dixit eum splendorem gloriae. Et hoc quod dicit hic, respondet huic quod supra dixit per quem fecit et saecula.

Alio modo, quod sit sermo directus ad filium, sic: et tu, domine, scilicet fili, fundasti terram in principio, scilicet temporis, ut excludat opinionem ponentium aeternitatem mundi; vel in principio, scilicet productionis rerum, ut excludat opinionem dicentium, corporalia non fuisse creata cum spiritualibus, sed post. Gen. I, 1: in principio creavit deus caelum et terram. Eccli. XVIII, 1: qui vivit in aeternum, creavit omnia simul.

Sciendum est autem, quod tripliciter potest distingui terra a caelo.

Uno modo et ad litteram quod per terram intelligatur elementum terrae, per caelum autem superiora corpora; ut sicut Moyses non facit mentionem de aere, quia est cum aqua, ita hic intelligit per caelum, ipsum caelum et alia duo elementa, scilicet aerem et ignem, quae magis accedunt ad naturam caeli, quod patet ex loco ipsorum. Sic etiam accipit Moyses.

Et dicit fundasti, ut ostendat tria ad terram pertinere, primo quidem terrae quietem; omnia enim alia participant motum, sola autem terra secundum totalitatem suam immobilis perseverat, ut sit sensus fundasti, id est, firmasti. Ps.

Ciii, 5: qui fundavit terram super stabilitatem suam. Secundo, ut ostendat terrae perpetuitatem, nam fundamentum aedificii inter alias eius partes stabilius est. Terra autem in aeternum stat, Eccle. I, 4. Et secundum hoc dicit fundasti terram, id est, perpetuo solidasti.

Tertio, ut ostendat terrae ordinem, quia sicut fundamentum, quod est prima pars aedificii, est in imo, ita terra inter omnia elementa tenet locum imum. Is. XLVIII, V. 13: manus mea fundavit terram. Ps.: aridam fundaverunt manus eius.

Non autem dicit fecisti caelos, sed opera manuum tuarum sunt caeli, quia illud quod aliquis facit manibus, magis diligenter videtur facere. Et ideo sic loquitur ad designandum nobilitatem et pulchritudinem ipsorum.

Is. XLVIII, 13: dextera mea mensa est caelos.

Aliter vero quod per terram intelligat totam naturam corporalem. Et sic terram fundasti, quia materia est locus et fundamentum formarum; per caelos autem, spirituales substantias. Ps. Cxlviii, 4: laudate eum, caeli caelorum. Et hi sunt opera manuum eius, quia fecit eos ad imaginem et similitudinem suam.

Vel per terram imperfecti in ecclesia, quia sunt fundamentum aliorum; quia nisi esset activa in ecclesia, contemplativa non subsisteret.

Per caelos contemplativi. Et haec facta in ecclesia in principio, id est per filium.

Is. LI, 16: posui verba mea in ore tuo, ut fundes terram, id est, imperfectos, et plantes caelos, id est, perfectos.

Quantum autem ad caelos dicit opera manuum tuarum sunt caeli.

Dicit autem opera manuum tuarum, et non simpliciter, caelos fecisti, propter quatuor rationes. Primo, ut excludat errorem dicentium deum esse animam caeli, et per consequens totum mundum et partes eius debere coli ut deus, quod et idololatrae faciebant; et hoc excludit, cum dicit opera manuum tuarum sunt caeli, quasi dicat: non sunt proportionati tibi, ut corpus animae, sed subiecti et proportionati virtuti, et voluntati tuae. Deut. IV, 19: ne forte oculis ad caelum elevatis, videas solem et lunam et omnia astra caeli, et errore deceptus, adores ea.

Secundo ut designet caelorum dignitatem et pulchritudinem, quia illud dicimus manibus facere, quod diligenter facimus; ut ergo ostendat caelos excellentiori modo quam alias creaturas corporales divina sapientia conditos esse, dicit opera manuum tuarum sunt caeli.

Et hoc patet; quia diversitas in istis inferioribus potest reduci ad dispositionem materiae, sed diversitas corporum caelestium nullo modo potest reduci nisi ad sapientiam divinam.

Et inde est, quod quandocumque fit mentio de creatione caeli, additur ibi, prudenter, vel intellectus vel aliquid huiusmodi, secundum illud Ier. IV: stabilivit caelos prudenter, et secundum illud ps.

Cxxxv, 5: qui fecit caelos intellectu.

Tertio ut ostendat, quod in caelis magis refulget virtus divina creatoris, secundum Glossam; nihil enim est in creaturis, in cuius conditione appareat tantum virtutis dei, et hoc propter magnitudinem ipsorum et ordinem.

Sap. XIII, 5: a magnitudine enim speciei et creaturae, cognoscibiliter poterit horum creator videri.

Quarto ad ostendendum, quod inter omnia corpora, corpus caeleste immediatius recipit influentiam a deo, et per ista derivatur in ista inferiora. Iob XXXVIII, 33: numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem eius in terra? quasi dicat: si bene consideras dispositionem caeli, non potes attribuere causam dispositionis eius alicui rei terrenae, sed deo.

Alio modo potest exponi, ut per terram accipiatur tota materia corporalis, per caelos vero spirituales substantiae. Et sic est sensus: in principio temporis terram, id est, materiam corporalem, fundasti, id est, quasi fundamentum formarum stabilisti; et sic intelligitur illud Ps. Cxlviii, 7: laudate dominum de terra, etc.. Sed caeli, id est substantiae spirituales, Ps. Cxlviii, 4: laudent illum caeli, etc., sunt opera manuum tuarum, quia scilicet fecisti eos ad imaginem et similitudinem tuam.

Tertio modo potest exponi, ut per terram intelligantur infimi in ecclesia, per caelos vero supremi, et sic est sensus in principio, id est per filium, terram fundasti, id est activos et infimos in ecclesia; et dicuntur fundati, quia sunt quasi fundamentum aliorum, nam nisi essent activi in ecclesia, viri contemplativi non sustentarentur. Sed caeli, id est contemplativi et perfectiores, sunt opera manuum tuarum, id est, excellentiori praeeminentia praediti. Ps. XVIII, 2: caeli enarrant gloriam dei; et Is. I, 2: audite, caeli, id est, maiores; auribus percipe, terra, id est, minores.

Consequenter cum dicit ipsi peribunt, ostendit differentiam inter creatorem et creaturam, et hoc quantum ad duo, quae sunt propria creatori; primum est aeternitas; secundum est immutabilitas, de qua ibi et omnes ut vestimentum veterascent, etc..

Circa primum duo facit, quia primo ponit terminationem creaturae; secundo interminationem dei, ibi tu autem permanebis.

Dicit ergo primo: ipsi, scilicet caeli, peribunt.

Sed contra Eccle. I, 4: terra in aeternum stat; ergo videtur, quod multo plus caeli.

Respondeo. Dicendum est, quod secundum Augustinum et philosophum, in qualibet mutatione est generatio et corruptio. Unde quicquid mutatur, perit a statu in quo erat.

Ergo quod dicit quod caeli peribunt, non intelligitur quantum ad substantiam, de qua iob XXXVII, 18: qui solidissimi quasi aere fusi sunt, sed quantum ad statum quem nunc habent. Apoc. XXI, 1: vidi caelum novum et terram novam. I Cor. VII, 31: praeterit figura mundi huius.

Sed quomodo mutabunt statum? diversimode, quia caeli superiores moventur quidem secundum locum, sed non alterantur. Inferiores vero, scilicet ignis et aer, et moventur et alterantur, et corruptioni sunt subiecti. Sic ergo status omnium caelorum est mutabilis; sed tunc motus cessabit in superioribus, et corruptio in inferioribus, quia aer igne conflagrationis purgabitur. II Pet. III, 7: caeli qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem iudicii, etc.. Omnes peribunt a statu in quo nunc sunt, et sic quodammodo peribunt, sed tu, domine, permanebis. Ps. Ci, 13: tu autem, domine, in aeternum permanebis.

Hic ostendit permanentiam creatoris, quasi dicat: in te nulla est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio, ut Iac. I, 17 dicitur, et Thren. V, 19: tu autem, domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generatione et generationem, quod potest etiam intelligi de christo homine. Infra ult.: iesus christus heri et hodie ipse et in saecula.

Deinde cum dicit et omnes, etc., ostendit differentiam dei ad creaturam quantum ad immutabilitatem.

Et circa hoc duo facit.

Primo enim ponit mutabilitatem creaturae; secundo immutabilitatem dei, ibi tu autem idem.

Et adhuc circa primum duo facit, quia primo describit rationem mutabilitatis creaturae; secundo subdit illam mutabilitatem, ibi et velut amictum.

Circa primum autem sciendum est, quod vetus et novum consequuntur tempus.

Unde veterascere non potest, nisi quod aliqualiter mensuratur tempore. Motus autem caelorum mensuratur tempore, sed ipsum mobile mensuratur ipso nunc temporis; ergo in caelo possunt inveniri novitas et vetustas.

Unde non veterascent caeli, quasi substantia eorum minuatur, vel corrumpatur in aliquo, sed tantum quantum ad diuturnitatem temporis, quo amplius non mensurabuntur. Et ideo dicit sicut vestimentum, etc., quia causa mutationis caelorum non erit propter defectum virtutis ipsorum, quae in aliquo minuatur.

Quia si motus ipsorum cessaret propter defectum virtutis, iam cessatio haberet causam naturalem, et posset deprehendi ratione naturali, cuius contrarium dicitur matth.

C. XXIV, 36: de die autem et hora illa nemo scit, neque Angeli in caelo, etc.. Ergo erit propter necessitatem finis: quia omnes creaturae corporales ordinantur ad spirituales, et totus motus deserviens generationi et corruptioni ordinatur ad generationem hominis.

Cessante ergo generatione hominis, quod erit quando completus erit numerus electorum et praedestinatorum, cessabit motus ille.

Et ideo dicitur vestimentum, quod sumitur ad usum, et cessante usu deponitur, sicut homo calidum vestimentum deponit, veniente aestate, et frigidum, veniente hieme. Sic ergo status mundi, qui nunc est commodatus isti fini, cum completus fuerit numerus ille electorum, iam amplius non erit accommodatus nec necessarius, et ideo sicut vestimentum deponetur. Lc. XXI, 33: caelum et terra transibunt.

Consequenter ponit ipsam mutabilitatem, cum dicit et velut amictum mutabis eos, scilicet caelos. Et bene dicit, mutabis tu, deus, quia non propria virtute, nec per se, sed virtute dei mutabuntur a motu, sicut amictum, qui ad usum sumitur, et post usum deponitur secundum congruentiam temporis et finis.

Et dicit amictum, quia per amictum gloria hominis et manifestatur et tegitur. Ita etiam deus per creaturas et occultatur nobis et manifestatur. Rom. I, 20: invisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.

Sap. XIII, 5: a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator videri, etc..

Et dicit mutabuntur, quia in perpetuum mutati permanebunt. Item quantum ad caelos spirituales, qui pereunt a vita praesenti per mortem corporis. Rom. XIV: omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertentur. Is. LVII, 1: iustus perit, et nemo est, etc..

Item veterascent, quia, ut dicitur infra VIII, V. 13, quod antiquatur et senescit, prope interitum est. Et mutabis, scilicet secundum corpora, quando corporale hoc induet incorruptionem.

I Cor. XV, 54. Et mutabuntur secundum mentem, quando a visione aenigmatica assumentur ad speciei visionem. Iob c. XIV, 14: cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.

Deinde subiungit immutabilitatem dei, cum dicit tu autem idem ipse es. Ubi duo facit. Primo enim ponit intentum; secundo ostendit hoc per signum, ibi et anni tui.

Dicit ergo ipsi peribunt, tu autem, scilicet dei filius, et hoc contra Arrianos, idem ipse es, id est, idem perseveras, et numquam mutaris.

Mal. III, 6: ego deus, et non mutor.

Iac. I, 17: apud quem non est transmutatio, etc..

Et signum huius immutabilitatis ponit, cum dicit anni tui non deficient. Ubi sciendum est, quod anni dei dicuntur duratio eius, sicut anni hominis duratio hominis: duratio autem hominis deficit dupliciter, scilicet secundum partes, et secundum totum; secundum partes quidem, quia cum sit temporalis, una pars succedit alteri, et una adveniente, deficit altera.

Deficit etiam secundum totum, quia ex toto desinit esse. In duratione vero dei neutrum horum est, quia non deficit secundum totum, quia est semper. Ps. Xci, 9: tu autem altissimus in aeternum, domine. Item nec secundum partes, quia aeternitas est tota simul, et quid stans. Iob XXXVI, 26: numerus annorum eius inaestimabilis, etc..

Sed cum sit una et immutabilis, quare anni vocantur in plurali, et non annus in singulari? ratio huius est, quia intellectus noster accipit cognitionem intelligibilium per sensibilia, quia omnis nostra cognitio incipit a sensu.

Unde et deus, qui est omnino simplex, describitur sub similitudine corporalium, Is. VI, V. 1: vidi dominum sedentem, etc.. Ita etiam duratio eius a nobis describitur per aliqua nobis nota, cum tamen sit uniformis et simplex.

Unde aliquando dicitur annus, aliquando dies et mensis, quia omnes differentias temporis includit.