SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 5

Supra posuit apostolus exemplum de fide Abrahae, hic ponit exemplum de fide Isaac, Iacob et ioseph.

Et primo de fide Isaac. Dicit ergo, quod Isaac fide de futuris, id est quae se extendebat ad futura, benedixit Iacob et esau.

Vel benedixit de futuris, id est, pro futuris, vel benedictione, quae se extendebat ad futura.

Verba enim sua non habebant efficaciam nisi ex virtute dei, per quam quidem benedictionem minor praelatus fuit maiori.

Quod non fuit quantum ad personas eorum, sed quantum ad duos populos, qui ex ipsi exierunt. Ps. Cvii, 10: in idumaeam extendam calceamentum meum. Fuerunt enim idumaei, qui egressi sunt de esau subiecti filiis Israel.

In quo significabatur, quod minor populus, scilicet gentium, per fidem debebat praevenire populum maiorem, scilicet Iudaeorum.

Matth. VIII, 11 s.: multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno caelorum, filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores.

Ista vero benedictio, quae erat de fide gentium futura, per fidem facta fuit, qua respicit aliquid futurum.

Deinde cum dicit fide Iacob moriens singulos filiorum benedixit, prosequitur de fide Iacob, et ponit illud quod ipse fecit in benedicendo duobus filiis ioseph, sicut habetur Gen. XLVIII, 16-20, ubi dicitur, quod cum nuntiatum fuisset ioseph, quod pater eius aegrotaret, adduxit duos filios suos, quibus Iacob benedixit cancellatis manibus, in hoc praeferens ephraim Manasse quantum ad dignitatem, quia de ephraim fuit dignitas regalis, scilicet ieroboam. Haec autem benedictio fuit per fidem, quia revelatum ei fuit, quod ita futurum erat. Quae quidem benedictio referebatur ad populum, qui egressus est ab ipsis, non ad personas ipsorum.

Item, per fidem adoravit fastigium virgae eius; hoc habetur Gen. XLVII, 31, ubi dicitur, quod fecit ioseph iurare, quod sepeliret eum in sepulchro patrum suorum, et post iuramentum, tamquam securus de promisso, adoravit ad caput lectuli, ut dicit littera nostra; vel fastigium virgae eius, ut dicunt septuaginta; vel super fastigium, ut habetur in Graeco.

Et totum hoc potest stare, quia ipse erat senex, et ideo portabat virgam, vel recepit sceptrum ioseph donec iurasset, et antequam redderet ei adoravit, non ipsam virgam, nec ioseph, ut quidam male putaverunt, sed ipsum deum innixum ad cacumen, vel super fastigium virgae eius. Ad quod motus fuit ex consideratione potestatis christi, quam potestas ioseph praefigurabat. Ipse enim tamquam praefectus Aegypto portabat sceptrum, in signum potestatis christi. Ps. II, 9: reges eos in virga ferrea.

Vel si adoravit fastigium, idem est sensus, quia adoravit christum significatum per virgam illam, sicut et nos adoramus crucifixum et crucem, ratione christi passi in ipsa. Unde proprie non adoramus crucem, sed christum crucifixum in ipsa.

Deinde cum dicit fide ioseph, prosequitur exemplum de fide ioseph, ubi ponit duo, quae habentur Gen. Ult.

Ubi dixit fratribus suis: visitabit vos dominus, et mandavit ossa sua inde portari. Unde fides eius fuit quantum ad duo, primo quia credidit promissionem factam debere impleri per reditum filiorum Israel in terram promissionis; secundo, quia in ipsa credebat christum esse nasciturum et resurrecturum et multos cum ipso, unde desiderabat habere partem in illa resurrectione. Et hoc est quod dicit, quod ioseph moriens fide, id est, per fidem, memoratus est de profectione filiorum Israel, et hoc quantum ad primum; et de ossibus suis mandavit, quantum ad secundum.

Sed quare non fecit se statim portari sicut pater suus? respondeo. Dicendum est, quod hoc non potuit, quia non habebat tunc tantam potestatem sicut habebat in morte patris. Et ideo tunc poterat hoc facere, quod tamen circa mortem suam non potuit.

Secundo, quia sciebat, quod multas afflictiones debebant sustinere filii Israel post mortem eius. Ut ergo haberent certam spem de liberatione sua, et reditu ad terram promissionis, voluit ad solatium corpus suum remanere cum ipsis. Unde et Moyses tulit illud secum, sicut et quaelibet tribus corpus patris sui, ut dicit Hieronymus.

Deinde cum dicit fide Moyses, prosequitur de patribus, qui fuerunt sub lege.

Hoc enim tempus incepit a Moyse. Eccli. XXIV, 33: legem mandavit Moyses in praeceptis iustitiarum. Io. I, 17: lex per Moysen data est. Istud autem tempus distinguitur in tria, scilicet ante exitum de Aegypto, in exitu, et post exitum.

Unde tria facit.

Primo enim ostendit quid factum sit ante exitum; secundo quid in exitu, ibi fide reliquit Aegyptum; tertio quid in terra promissionis, ibi quid adhuc dicam.

Circa primum duo facit.

Primo enim ostendit quid sit factum in nativitate Moysi; secundo quod ipse fecit, ibi fide Moyses.

Ubi tangitur historia, quae ponitur Ex. I, quod Pharao mandavit occidi masculos ne multiplicarentur. Secundo habetur quod parentes Moysi videntes ipsum elegantem, absconderunt eum mensibus tribus, quod attribuit apostolus fidei ipsorum. Credebant enim aliquem nasciturum, qui liberaret eos ab illa servitute. Unde ex elegantia pueri aestimabant aliquam virtutem dei esse in illo. Ipsi enim erant rudes et rustici, sudantes in operibus luti et lateris. Eccli. XIX, V. 26: ex visu cognoscitur vir.

Ex quo habetur, quod licet fides sit de invisibilibus, tamen per aliqua signa visibilia possumus niti ad ipsam. Mc. Ult.: sermonem confirmante sequentibus signis.

Quod autem ipsi hoc fecerunt ex fide, non ex affectu carnali, patet, quia non timuerunt regis edictum. Unde exponebant se periculo personarum, quod non fecissent nisi credidissent aliquid magnum futurum de puero.

Matth. X, 28: nolite timere eos qui occidunt corpus, etc..

Sed contra, quia ipsi postea exposuerunt ipsum; ergo non propter fidem servabant ipsum.

Respondeo. Dicendum est, quod exposuerunt ipsum non ad necandum, sed ne surriperetur eis, unde posuerunt eum in fiscella, committentes eum divinae providentiae. Credebant enim probabiliter, quod fuisset interfectus si fuisset apud eos inventus.

Deinde cum dicit fide grandis effectus, ostendit quid ipse Moyses per fidem fecerit, et primo quid fecit; secundo ostendit, quod illud factum pertinebat ad fidem, ibi aspiciebat enim.

Tangit enim historiam, quae habetur Ex. II, 9 s., ubi dicitur, quod filia Pharaonis fecit ipsum a matre pueri nutriri, et quod adoptavit eum in filium. Ipse autem negavit se esse filium eius, non quidem verbo, sed facto, quia contra voluntatem Pharaonis interfecit Aegyptium, qui laeserat Hebraeum.

Et hoc est, quod dicit grandis effectus per fidem, negavit se esse filium filiae Pharaonis.

Quo autem affectu hoc fecerit, ostendit cum subdit magis eligens. In quo ostenditur mirabilis virtus eius. Duo enim sunt quae maxime homines appetunt, scilicet iucunditatem et delectationem circa bona exteriora, et his contraria maxime fugiunt, scilicet dolorem et afflictionem, quae opponitur primo, paupertatem et abiectionem quae opponitur secundo. Ista autem duo elegit Moyses, scilicet quia praeposuit dolorem et afflictionem iucunditati peccati temporalis, quae scilicet semper est cum peccato. Item paupertatem praeposuit divitiis propter christum. Prov.

C. XVI, 19: melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis. Psalmo LXXXIII, 11: elegi abiectus esse in domo dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.

Quantum ergo ad primum dicit magis eligens affligi cum populo dei, scilicet quem Pharao affligebat, quam habere iucunditatem peccati temporalis, id est, transitorii. Quod fuisset si cum Aegyptiis afflixisset filios Israel.

Quantum autem ad secundum, scilicet quod praeelegit paupertatem, dicit maiores divitias aestimans improperium christi, id est, pro fide christi; eadem enim est fides antiquorum et nostra. Vel improperium christi, quod scilicet sustinuit a fratribus suis, sicut dictum est: numquid interficere tu me vis, sicut occidisti heri Aegyptium? quod improperium fuit figura, quod christus suscipere deberet improperium a Iudaeis. Ps. Lxviii, 21: improperium expectavit cor meum et miseriam.

Maiores autem divitias, credidit esse duo praedicta, thesauris Aegyptiorum. Is. XXXIII, V. 6: divitiae salutis sapientia et scientia.

Deinde cum dicit aspiciebat enim, ostendit quod praedicta facta Moysi pertinebant ad fidem christi.

Sciendum est autem, quod quaedam sunt secundum se bona et delectabilia, quaedam autem secundum se tristia et mala. Mala autem nullus propter se praeelegit, sed propter finem; sicut infirmus praeelegit potionem amaram et tristia delectabilibus ratione alicuius maioris boni, quod per hoc potest consequi.

Et sic sancti, propter spem finis ultimi aeternae felicitatis, praeeligunt afflictiones et paupertatem divitiis et voluptatibus, quia per ista impediuntur a consecutione finis sperati.

Matth. V, 11: beati eritis cum male dixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, etc..

Et sequitur: gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Gen. XV, V. 1: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

Et ideo dicit, quod hoc faciebat, quia aspiciebat, oculis scilicet fidei, in remunerationem, quam scilicet ex hoc sperabat. Unde fides est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium, ut supra dictum est, etc..