SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 1

Praemisit supra apostolus auctoritatem David et exposuit, nunc autem arguit ex ipsa.

Et circa hoc facit duo.

Primo enim inducit sollicitudinem introeundi; secundo monet quod properemus ingredi; ibi festinemus ergo.

Circa primum duo facit.

Primo enim incutit sollicitudinem timoris; secundo ostendit quod de hoc debet sollicitudo imminere, ibi etenim et nobis.

Dicit ergo: dictum est quod infensus est illis, qui non crediderunt, ita quod iuravit quod non introibunt in requiem eius, ergo et nos timeamus, scilicet timore casto et sollicitudinis. Prov. XXVIII, 14: beatus homo qui semper est pavidus.

I Cor. X, 12: qui se existimat stare, videat ne cadat. Timor enim huiusmodi est utilis admonitio ad bonum, et est comes trium spiritualium virtutum, scilicet spei, fidei, et charitatis.

Eccli. XXIV, 24: ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis et sanctae spei.

Sed quid timere debemus? ne forte relicta pollicitatione, etc.. Beatitudo enim, sive felicitas, in hoc consistit, ut homo ingrediatur illam. Tob. XIII, 20: beatus ero, si fuerint reliquiae seminis mei ad videndum claritatem ierusalem. Infra XII, 15: contemplantes ne forte quis desit gratiae dei. Quia, ut dicit chrysostomus, maior est poena damnatis de hoc quod sunt exclusi a visione dei, quam aliae poenae quas habent.

Et dicit existimetur, scilicet divino iudicio.

Matth. XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum.

Vel existimetur secundum humanam opinionem. Eph. V, 5: hoc scitote intelligentes quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno christi et dei. Timendum est ergo ne aliquis ex vobis existimetur deesse, quia vobis facta est promissio intrandi.

Is. XXXII, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta. Apoc. XIV, 13: amodo iam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis.

Timendum est ergo ne propter culpam nostram non ingrediamur relicta pollicitatione, id est, promissione, quam relinquimus deserendo spem, fidem et charitatem, per quam possumus introire. Et hoc fit per peccatum mortale.

Consequenter cum dicit etenim nobis, ostendit quod nobis imminet ista sollicitudo.

Et circa hoc facit duo.

Primo enim proponit intentionem suam; secundo probat eam, ibi ingrediemur.

Circa primum duo facit, quia primo ostendit quod nobis facta est ista promissio; secundo quod ista promissio non sufficit, ibi sed non profuit.

Dicit ergo etenim nobis nuntiatum, id est, nobis promissum est.

Unde sciendum est quod illa quae in veteri testamento promissa sunt temporaliter, intelligenda sunt spiritualiter. Omnia enim in figura contingebant illis, I Cor. X, 11, et Rom. XV, 4: quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.

Deinde cum dicit sed non profuit, etc., ostendit quod non sufficit promissio, quin nihilominus debeamus esse solliciti. Unde dicit quod sermo auditus et non creditus in nullo eis profuit. Non enim auditores legis iustificabuntur, sed factores, Rom. II, 13. Et dicit non admixtus fidei, quia sicut ex intellectu et intellecto fit unum, ita ex corde credentis et ipsa fide formata fit unum. I cor.

C. VI, 17: qui adhaeret deo unus spiritus est.

Illud autem quod dicit ex his quae audierunt, potest esse ratio quare sermo non est admixtus fidei. Hoc enim fuit ex his, quae audierunt ab exploratoribus, quibus fuerunt increduli. Vel potest esse determinatio fidei, quae debet esse ex his quae audierunt. Fides enim ex auditu, Rom. X, 17. Verba enim dei sic sunt efficacia, quod statim audita debent esse credita. Ps. Xcii, 7: testimonia tua credibilia facta sunt nimis.

Deinde cum dicit ingrediemur enim, etc., probat propositum, et circa hoc facit tria.

Primo enim ostendit, quod nobis est necessarium credere sicut illis; secundo adducit duas auctoritates ad probandum intentum suum, ibi et quidem operibus; tertio ex illis arguit, ibi quoniam ergo superest.

Dicit ergo: nobis factus est sermo sicut et illis, quia ingrediemur in requiem.

Ps. IV, 8: in pace in idipsum dormiam et requiescam.

Iob XI, 19: requiescet, et non erit qui te excitabit.

Est autem duplex requies. Una in bonis exterioribus, et ad istam egreditur homo a requie mentis; alia est in bonis spiritualibus, quae est intima, et ad istam ingreditur.

Matth. XXV, 21: intra in gaudium domini tui. Cant. I, 3: introduxit me rex in cellaria sua.

Deinde ponit auctoritatem sicut iuravi, etc., et hoc expositum est.

Deinde cum dicit et quidem operibus, etc., ponit duas auctoritates. Unam legis, quae habetur Gen. II, 2; aliam quae frequenter posita est, quae habetur in ps.

Xciv, 8.

Dicit ergo quantum ad primum et quidem operibus ab institutione mundi perfectis; dixit, etc.. Hoc potest legi dupliciter: uno modo quod non sit ibi, enim, sed dixit, in quodam loco, etc.. Et est planior littera, ut sit sensus: dico quod ingrediemur in requiem, quae praefigurata est ab institutione mundi, de qua requie praefigurata per diem septimam dixit, scilicet spiritus sanctus qui loquitur in Scriptura quia spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines, II Pet. I, 21 in quodam loco, famoso, scilicet Gen. II, 2, de die septima: et sic requievit deus ab operibus suis. Operibus, inquam, ab institutione mundi perfectis. Vel dixit spiritus sanctus in quodam loco de die septima: et hoc dixit postquam narraverat opera sex dierum ipsis perfectis ab institutione mundi.

Si vero sit ibi dicit enim, sic est defectiva constructio, et est sensus: nuntiatum est nobis quod ingrediemur, et hoc operibus ab institutione mundi perfectis, sed quando et quomodo nuntiatum est, quia dixit, in quodam loco, etc..

Dicit autem operibus perfectis, ad denotandum opera sex dierum, quae fuerunt perfecta.

Dicit vero ab institutione mundi, quia primo constitutus est mundus, et post sex dies distincte perfectus est in singulis partibus suis.

De distinctione autem istorum dierum diversimode loquuntur sancti. Aliter enim accepit Augustinus ab aliis sanctis, sicut patet prima parte summae, quaest. Lxxiv, art. 2 et 3. Tamen quomodocumque dicatur, manifestum est quod opera illa perfecta fuerunt.

Est enim in ipsis duplex perfectio. Una secundum partes mundi, quae sunt caelum, et quatuor elementa. Et haec attenditur penes earum essentias, sicut habetur in prima parte summae, quasi ubi supra. Et hoc fuit per opus creationis, quod fuit prima die; et per opus distinctionis, quod fuit secunda et tertia die. Et in hoc concordat Augustinus cum aliis.

Alia perfectio est secundum singulas partes.

Et haec perfectio pertinet ad opus ornatus.

Et iste ornatus quantum ad superiora fuit quarta die; quantum ad mediam, scilicet aerem et aquam, quinta die; quantum vero ad terram, quae est infimum elementum, fuit sexta die.

Ista vero perfectio convenit numero senario, qui consurgit ex suis partibus aliquotis simul sumptis, quae sunt unum, duo, et tria; quia sexies unum sunt sex, similiter ter bis, et bis ter, et unum, duo, tria, sunt sex; quia ergo senarius est primus numerus perfectus, quia licet ternarius conveniat aliqualiter his quae dicta sunt, quia ter unum, tria sunt, et unum et duo, tria sunt; tamen bis unum non faciunt tria, similiter semel duo non faciunt tria, sed tantum duo. Ideo per ipsum senarium designatur perfectio rerum.

Post perfectionem vero promittitur quies, quae nulli datur nisi operanti. Et sic in septima die qua mutatus est status mundi, sicut in qualibet alia erat quaedam variatio. Unde in ipsa incepit status propagationis, propter quod et connumeratur aliis, ideo in septima mundi aetate est status quiescentium.

Secundum Augustinum tamen ista septima dies nihil aliud est quam cognitio angelica relata ad quietem dei ab operibus.

Sed contra: si quievit die septima, quis ergo fecit eam, si non est opus dei? praeterea Io. V, 17: pater meus usque modo operatur, et ego operor.

Respondeo. Dicendum est quod accipitur ibi quies non secundum quod opponitur labori, sed secundum quod opponitur motui.

Deus enim etsi producendo non moveatur, tamen quia de ipso non loquimur nisi per sensibilia, in quibus non est operatio sine motu, ideo omnis operatio, large loquendo, dicitur motus, et sic dicitur quievisse, quia cessavit novas species producere: quia illa, quae postea facta sunt, fuerunt in illis rebus tunc productis: vel secundum virtutem activam, sicut in animalibus perfectis, vel secundum rationes seminales, vel secundum materiam, sicut mineralia. Ideo tunc non fuit mortuus suscitatus, sed fuit factum corpus, quod posset suscitari. Quaedam autem fuerunt tunc secundum similitudinem, ut animae rationales, quae tantum fiunt a deo.

Sic ergo requievit deus ab operibus producendis, quia omnia aliquo modo praecesserunt, ut dictum est, tamen usque modo operatur, conservando et gubernando quae condidit. Et sic septimam diem deus fecit sicut quamlibet aliam, quia tunc fuit aliquid additum, quia tunc incepit status propagationis.

Quaelibet autem additio variabat statum mundi, ut dictum est, et faciebat unum diem.

Vel secundum Augustinum non dicit simpliciter requievit, sed requievit ab operibus suis. Ab aeterno enim requievit in seipso, sed tunc etiam requievit non in operibus, sed ab operibus. Aliter enim operatur deus, et quilibet alius artifex. Artifex enim agit propter indigentiam suam, sicut domificator facit domum, ut in ipsa quiescat. Similiter faber facit cultellum propter lucrum. Unde desiderium cuiuslibet artificis quietatur in opere suo. Sed non sic est de deo, quia non agit propter indigentiam suam, sed propter bonitatem communicandam. Unde non quiescit in opere, sed ab opere producendo, et quiescit tantum in sua bonitate.

Consequenter autem ponit auctoritatem David, quae iam exposita est.

Consequenter cum dicit quoniam ergo superest, etc., arguit ex praemissis.

Et circa hoc facit duo.

Primo enim accipit sensum secundae auctoritatis illius si vocem eius audieritis, etc.; secundo arguit ex primo, ibi itaque relinquitur, etc..

Circa primum duo facit, quia primo trahit duo a secunda auctoritate; secundo ostendit quod haec duo intelliguntur in ipsa, ibi nam si eis iesus.

Accipit ergo duo quae intelliguntur in ipsa, ibi nam iustum est, scilicet quod antiqui patres non introierunt. Aliud est, quod tempore David adhuc restabat alia quies praestanda.

Licet enim ipsi fuisset promissa requies praestanda in terra promissionis, tamen per hoc quod post longum tempus dicit: hodie si vocem, etc., ostendit quod alia requies restat.

Aliter enim non faceret mentionem de requie, dicens hodie, etc.. Est ergo quaedam requies in quam nobis intrandum est, in quam illi non intraverunt propter incredulitatem.

Et ideo, quoniam illi non intraverunt, restat ergo quosdam intrare, quibus promissio facta est, quia hi quibus prius nuntiatum est non introierunt, id est, Iudaei quibus promissio facta est.

Restat ergo quosdam intrare, cuius ratio est, quia si deus creavit hominem ad aeternam beatitudinem, quia ad imaginem et similitudinem suam creavit illum, ideo praeparavit ei requiem. Licet ergo aliquis ex merito culpae suae excludatur, non tamen vult deus quod illa praeparatio sit frustra. Et ideo superest ut quidam intrent, ut patet de vocatis ad nuptias. Matth. XXII, 8: nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati fuerant, non fuerunt digni, etc..

Et ideo terminat, id est, determinat nobis, diem septimam, id est, diem gratiae, dicendo in David: hodie si vocem, etc.. Et repetit auctoritatem, quae exposita est.

Sciendum est autem, quod deus homini praeparavit beatitudinem pro requie, nec vult istam praeparationem esse frustra; sed si unus non intrabit, alius intrabit, sicut ostenditur in illa parabola de nuptiis. Matth. XXII, V. 2 ss.: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam; quasi dicat: si tu non accipias, alius habebit. Iob XXXIV, 24: conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.

Deinde cum dicit nam si eis iesus, etc., probat quod supersit alios intrare, quia si iesus Nave, id est iosue, filiis Israel, finalem requiem praestitisset, numquam de alia, etc., id est, non immineret nobis alia requies, nec de alia aliqua propheta David loqueretur post illam diem. Unde manifestum est, quod illa requies fuit signum requiei spiritualis.