SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 3

Supra apostolus monuit ad festinandum ingredi in requiem dei, et ad hoc inducendum posuit magnitudinem christi quantum ad divinam naturam, hic ostendit idem quantum ad humanam naturam, et circa hoc tria facit.

Primo enim ponit eius dignitatem; secundo ostendit eius pietatem, ibi non enim habemus; tertio inducit ad habendum de eo fiduciam, ibi adeamus.

Dicit ergo: ita dictum est, quod nobis est sermo ad eum, qui est vivus sermo, verus iudex et pontifex, ergo habentes pontificem magnum. Ps. Cix, 5: tu es sacerdos in aeternum, etc.. Nec tantum pontifex, sed etiam magnus. Zach. III, 1: et ostendit mihi dominus iesum sacerdotem magnum, stantem coram Angelo, etc.. Hic autem dicitur magnus, quia non est pontifex tantum bonorum temporalium, sed et futurorum. Infra IX, 11: christus assistens pontifex futurorum bonorum, etc..

Duo autem pertinebant ad magnum pontificem: unum quo ad officium, scilicet semel in anno cum sanguine intrare in sancta sanctorum, sicut habetur infra IX, 7, et Lev. XVI, V. 2 s.. Hoc autem praecipue convenit christo.

Ille enim intrat cum sanguine in sancta figuralia; sed christus per proprium sanguinem intravit in sancta, id est, sacra caelestia.

Et ideo dicit qui penetravit caelos, id est, propria virtute penitus intravit. Secundum est quod debebat esse ex certa tribu, scilicet de stirpe Aaron, sicut dicitur Ex. XXIX, et Num. XVI et XVII. Hoc autem competit christo, qui est nobilioris originis: unde dicitur filius dei. Matth. III, 17: hic est filius meus dilectus. Ps. II, 7: filius meus es tu, etc..

Quia ergo habemus hunc pontificem, teneamus confessionem, id est, inhaereamus corde, quia, ut dicitur Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Hanc autem confessionem requirit a nobis christus pontifex maximus. Matth. X, 32: qui me confessus fuerit coram hominibus, etc..

Sed dicit spei nostrae, quod dupliciter potest intelligi: uno modo, quod confessio prout hic sumitur, sit confessio fidei. Fides autem est principium spei, sicut habetur ex Glossa.

Matth. I, 2: Abraham autem genuit Isaac, id est, fides genuit spem, non quidem quantum ad habitum, sed quantum ad ordinem actus. Nullus enim potest sperare, nec debet, nisi quod potest consequi. Quod autem possimus consequi aeterna, habemus per fidem.

Vel confessionem spei, id est, eius de quo speramus, scilicet videre primam veritatem.

Deinde cum dicit non enim habemus pontificem, ne forte credatur, quod non possit aliquid agere praeter id quod exigit eius iustitia, ostendit in ipso etiam esse misericordiam et pietatem, et ista respiciunt miseriam, et hoc praecipue convenit christo.

Unde dicit qui non possit compati infirmitatibus nostris. Sciendum est autem, quod ly posse aliquando importat non nudam potentiam, sed promptitudinem et aptitudinem christi ad subveniendum, et hoc quia scit, per experientiam, miseriam nostram, quam, ut deus, ab aeterno scivit per simplicem notitiam.

Ps. Cii, 14: misericors est deus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.

Unde subdit pro similitudine, scilicet nostri, tentatum.

Est autem triplex tentatio. Una quae est a carne, quando scilicet caro concupiscit adversus spiritum, ut dicitur Gal. V, 17. Et ista non est sine peccato, quia, ut dicit Augustinus, nonnullum peccatum est, cum caro concupiscit adversus spiritum, quia hoc est carnem concupiscere. Sed hoc non fuit in christo. Et ideo dicit absque peccato, id est, absque minimo motu peccati. I Pet. II, 22: qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Et ideo dicitur agnus dei, Io. I, 29.

Alia est tentatio ab hoste et a mundo, et hoc dupliciter: vel alliciendo per prospera, vel terrendo per adversa. Et his duobus modis fuit tentatus christus.

Prosperis. Quicquid enim pertinet ad prosperitatem huius vitae, vel pertinet ad concupiscentiam carnis, vel ad concupiscentiam oculorum, vel ad superbiam vitae. De primo enim tentavit eum diabolus, quando tentavit eum de gula, quae est mater luxuriae. Matth.

C. IV, 3: si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Item de inani gloria, cum dicit: mitte te deorsum. Item de concupiscentia oculorum, dicens: haec omnia tibi dabo, etc..

Lc. IV, 13: consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.

Item fuit tentatus per adversa et insidias a Pharisaeis, quia volebant eum capere in sermone, Matth. XXII, 15, item per contumelias, Matth. XXVII, 40: vah, qui destruis templum dei, etc., item per flagella et tormenta. Excepta ergo tentatione, quae est cum peccato, per omnia similis nobis tentatus est.

Dicit autem secundum similitudinem, quod potest dupliciter exponi. Uno modo, quod ly secundum denotet causam finalem, quasi dicat: ideo tentatus est, ut daret nobis exemplum, ut secundum similitudinem eius, tentationem sustineremus et omnia conaremur vincere. I Pet. II, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, etc..

Vel potest denotare consequentiam, quasi dicat: ideo tentatus est, ut per omnia tam in temporalibus quam in omnibus aliis, nisi in solo peccato, similis esset nobis. Si enim fuisset sine tentationibus, non fuisset eas expertus, et sic non compateretur. Si vero habuisset peccatum, non potuisset nos iuvare, sed magis indiguisset adiutorio.

Deinde cum dicit adeamus ergo cum fiducia, etc., inducit ad habendam fiduciam de ipso, quasi dicat: ex quo sic potest compati, adeamus cum fiducia. Is. XII, V. 2: ecce deus salvator meus, fiducialiter agam, etc..

Adeamus dico ad thronum. Thronus dicitur sedes regis: christus autem rex est. Ier.

C. XXIII, 5: regnabit rex et sapiens erit, etc..

Hic autem thronus duplicem habet statum.

Unum iustitiae in futuro. Ps. IX, 4: sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam. Hoc erit in futuro. Ps. Lxxiv, 2: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Est alius thronus gratiae, de quo hic. Ideo additur gratiae eius, scilicet in praesenti, quando est tempus miserendi. Zach. IV, 7: exaequabit gratiam gratiae. Per gratiam autem christi liberamur ab omni miseria, quia liberamur a peccato, quod facit miseros populos, Prov. XIV, 34, et ideo dicit ut misericordiam consequamur.

Item per gratiam christi iuvamur ad bona operanda. Et ideo dicit et gratiam inveniamus.

Lc. I, 30: invenisti gratiam apud dominum.

Et hoc in auxilio opportuno, quo adiuvemur ad bene operandum. Ps. Cxx, 2: auxilium meum a domino, istud autem auxilium est per gratiam. I Cor. XV, 10: abundantius illis laboravi, non autem ego, sed gratia dei mecum. Hoc autem oportet esse congruo tempore, ideo dicit auxilio opportuno. Omni enim negotio tempus et opportunitas. Eccle.

C. VIII, 6. Hoc est tempus praesens, quod est tempus miserendi.