SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 2

Supra ostendit apostolus quomodo melchisedech assimilatus est filio dei, hic ostendit praeeminentiam sacerdotii melchisedech ad sacerdotium leviticum.

Et circa hoc facit duo.

Primo enim excitat attentionem; secundo ostendit propositum, ibi et quidem de filiis.

Excitat autem ipsos, quia grandia et maxima dicturus erat. Prov. VIII, 6: audite me, quia de rebus magnis locutura sum.

Et ideo dicit intuemini, id est diligenter considerate, quantus, id est, quam magnae dignitatis sit hic cui Abraham patriarcha decimas solvit, et hoc de praecipuis. Mal. I, 14: maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum: et votum faciens, immolat domino debile.

Dicitur autem Abraham patriarcha, id est, princeps patrum, non quia non habuerit patrem, sed quia sibi facta est promissio de paternitate gentium. Gen. XVII, 4: eris pater multarum gentium. Eccli. XLIV, 20: Abraham magnus pater multitudinis gentium. Rom.

C. IV, 17: patrem multarum gentium posui te ante deum cui credidisti.

Deinde cum dicit et quidem de filiis, ostendit praeeminentiam sacerdotii melchisedech ad leviticum.

Et circa hoc facit duo.

Primo enim ostendit propositum; secundo ex hoc concludit intentum, scilicet quod sacerdotium christi praefertur sacerdotio levitico, ibi si ergo consummatio.

Iterum prima in duas quia primo ostendit propositum; secundo removet quamdam responsionem, ibi et ut ita dictum.

Prima iterum in duas.

Primo ostendit praeeminentiam quantum ad id, in quo ipse usus est sacerdotio suo; secundo quantum ad conditionem sacerdotii, ibi et hic quidem decimas.

Ad sacerdotem vero duo pertinent, ut dictum est supra, scilicet accipere, et benedicere.

Duo ergo facit quia primo ostendit excellentiam quantum ad acceptionem decimarum; secundo quantum ad benedictionem, ibi et hunc qui habebat.

Circa primum adhuc duo facit quia primo ostendit de quibus competit accipere decimas; secundo quomodo hoc excellentius faciebat melchisedech, ibi cuius autem generatio.

Dicit ergo et quidem accipientes sacerdotium de filiis levi. In hoc ostendit quibus competit accipere decimas, quia sacerdotibus.

Sciendum est autem, quod illi de tribu levi erant deputati divino cultui. Inter ipsos autem soli illi de stirpe Aaron erant sacerdotes. Ex. XXVIII, 1: applica Aaron, etc..

Et isti quia per Aaron erant de tribu levi, sumebant decimas.

Sed contra. Ergo secundum hoc soli sacerdotes accipiebant decimas, quod est contra illud Num. XVIII, 21: filiis levi dedi omnes decimas Israelis, etc..

Respondeo. Dicendum est, quod Levitae non accipiebant eas, nisi quia ministrabant sacerdotibus. Et ita non propter se, sed propter sacerdotes dabantur eis. Item, Levitae accipiebant decimas decimatas, sic Num. XVIII, V. 26. Et ita soli sacerdotes accipiebant, et non solvebant.

Secundo ostendit quo iure accipiebant, quia ex mandato legis. Unde dicit mandatum habent decimas sumere.

Contra. Si hoc est mandatum legis, cum servare mandata legis modo sit peccatum, videtur illicitum modo dare, vel accipere decimas.

Respondeo. Dicendum est, quod in lege fuerunt quaedam pure caeremonialia, sicut circumcisio, immolare agnum, et huiusmodi. Et ista quia erant figurativa tantum, non licet modo servare. Erant enim figura futuri. Unde qui modo servaret significaret christum adhuc futurum. Quaedam vero erant pure moralia, et ista modo servanda sunt, et de talibus fuit datio decimarum, sicut supra dictum est.

Unde decimatio et in lege data est, et in novo testamento. Matth. X, 10: dignus est operarius cibo suo. Lc. X, 7: dignus est operarius mercede sua. Sed determinatio talis portionis modo est ab ecclesia, sicut et in veteri testamento fuit ex lege.

Alia vero fuerunt partim caeremonialia, et partim moralia, sicut iudicialia: et ista quantum ad id quod caeremonialia sunt, non licet servare; sed quantum ad morale, debent, tamen non est necesse in propria forma servari.

Alia obiectio: quia si esset mandatum, et adhuc est, ergo peccat qui non accipit, et peccant ubi non accipiuntur.

Respondeo. Dicendum est quod aliqui dicunt quod nulli licet abrenunciare iuri accipiendarum decimarum, sed bene licet dimittere usum accipiendi propter scandalum, et hoc exemplo apostoli, qui sumptus non accipiebat ab aliquibus.

Et sic dicunt mandatum esse, quod iuri non renuntient. Melius tamen dici potest, quod non est intelligendum quod eis praeceptum sit sumere, sed pro se habent introductum hoc mandatum, quod accipere possint, et alii teneantur reddere.

Tertio ostendit a quibus accipiebant, quia a populo, scilicet a fratribus suis secundum legem, quamquam ipsi, Levitae, exierint de lumbis Abrahae.

Quia enim aliquis posset dicere, quod sicut melchisedech accepit decimas ab Abraham, ita Levitae a filiis eius, ergo non praefertur illud sacerdotium isti. Ideo hoc excludit, et dicit quod ipsimet Levitae erant de semine Abrahae, et sic erant inferiores eo cui decimas solverunt, scilicet Abraham.

Deinde cum dicit cuius autem, ostendit quomodo excellentius conveniebat melchisedech accipere decimas, quia nec ipse erat de genere Abraham; unde generatio eius non annumeratur cum eis, scilicet Levitis.

Item ex mandato legis licebat eis sumere decimas, et sic eorum sacerdotium erat subiectum observantiis legis.

Sed ille non ex mandato cuiuscumque legis, sed per se sumpsit decimas. Ideo sacerdotium eius erat figura sacerdotii christi, quod non est subditum legi. Item ipsi accipiebant a populo infimo, scilicet a fratribus, ille autem a summo, scilicet ab Abraham.

Deinde cum dicit et hunc qui habebat, etc., ostendit excellentiam eius ex parte benedictionis, et est sua ratio talis: Gen. XIV, V. 19, dicitur, quod melchisedech benedixit Abrahae; sed maior est qui benedicit, illo cui benedicitur: ergo, etc.. Et ideo dicit, quod melchisedech ipse benedixit Abraham, qui habebat repromissionem.

Contra infra XI, 39: non acceperunt repromissionem, etc..

Respondeo. Dicendum est, quod non accepit Abraham repromissionem, id est, rem promissam, quia non fuit eam consecutus, habuit tamen ipsam in fide et spe, et ad ipsum specialiter facta est repromissio.

Deinde cum dicit sine ulla autem contradictione, quod minus est a meliore benedicitur, ponit maiorem suae rationis.

Sed hic sunt tres obiectiones. Prima est de hoc quod dicit quod minor a maiore benedicitur.

Et ex isto loco pauperes lugdunenses dicunt quod quicumque iustus maior est peccatore, et sic iustus laicus non benedicitur a malo sacerdote, sed e converso.

Unde volunt, quod omnis iustus est sacerdos, et nullus peccator est sacerdos.

Respondeo. Dicendum est, quod iste error nimis perniciosus est: quia si bonitas ministri requiratur ad collationem sacramenti, in quo est ipsa salus, sequitur quod nullus sit certus suae salutis, nec sciret se recte baptizatum, quia non potest scire, si sacerdos sit iustus. Nullus etiam poterit esse minister, quia nemo scit utrum odio, vel amore dignus sit, Eccle. IX, 1.

Et ideo dicendum est quod aliquis potest aliquid facere dupliciter: aut auctoritate propria, aut auctoritate alterius. Quando autem auctoritate propria, tunc requiritur quod sit iustus. Sacerdos autem tantum est minister.

Unde non agit nisi in virtute christi. I cor.

C. IV, 1: sic nos existimet homo, ut ministros christi, et dispensatores ministeriorum dei. Et ideo non nocet sive bonus, sive malus fuerit; quia christus est, qui in ipso benedicit, et sic sine ulla contradictione, qui benedicit, maior est.

Secunda obiectio est, quia cum christus sit maior omni sacerdote, quomodo potest corpus christi a sacerdote consecrari? respondeo. Dicendum est, quod sacerdos benedicit materiam, non autem corpus christi.

Item non agit auctoritate propria, sed auctoritate christi, qui, inquantum deus, maior est corpore suo.

Item tertia obiectio est, quia non videtur verum, quod maior benedicat semper minorem, quia Papa consecratur ab episcopo, et archiepiscopus a suffraganeo, qui tamen sunt minores.

Respondeo. Dicendum est: nec episcopus consecrat Papam, nec suffraganei archiepiscopum, sed hunc hominem, ut sit Papa, vel archiepiscopus. Item facit hoc ut minister dei, qui maior est, quam Papa.

Deinde cum dicit et hic quidem, etc., ostendit praeeminentiam sacerdotii ex parte sacerdotis ex conditione ipsius.

Et facit talem rationem: illud est excellentius, quod non corrumpitur, sed in sacerdotio levitico homines morientes, id est, per mortem succedentes, accipiunt decimas, sed ibi, id est, in sacerdotio melchisedech, contestatur, Scriptura, quia vivit, id est, non facit mentionem de morte eius: non quia non mortuus sit, sed quia significat sacerdotium, quod manet in aeternum. Christus enim resurgens a mortuis, iam non moritur, Rom. VI, 9, et Apoc. I, 18: fui mortuus, et ecce sum vivus, etc..

Consequenter cum dicit et, ut ita dictum sit, etc., respondet cuidam obiectioni.

Posset enim dici: verum est quod melchisedech maior est quam Abraham, qui ei dedit decimas, sed levi maior est quam melchisedech.

Et ideo dicit apostolus, quod hoc non valet, quia, ut ita dictum sit, per Abraham, id est, mediante Abraham, et levi decimatus est, ab eo supple, qui decimas accepit, id est, a melchisedech. Et sic adhuc est ipse maior quam levi.

Sed contra. Si alicuius episcopi pater dat decimas, non tamen propter hoc oportet quod episcopus sit minor illo, qui decimas recipit.

Ergo nec similiter in proposito.

Respondeo. Dicendum est, quod non est simile, quia tota dignitas illius generis etiam sacerdotum, erat ex Abraham; non autem sic est de episcopo, quia tota dignitas eius ex christo est, non ex patre suo.

Deinde cum dicit adhuc enim in lumbis, etc., manifestat quod dixerat, et dicit, quod levi adhuc erat in lumbis patris Abraham quando dedit decimas melchisedech, qui occurrit sibi, et sic Abraham decimato, decimatus est etiam levi.

Sed contra: quia sic etiam erat christus in lumbis eius, sicut et levi. Matth. I, 1: filii David, filii Abraham. Et ideo si propter hoc maior est melchisedech quam levi, quia levi fuit decimatus, non videtur ratio quare christus non fuerit decimatus: et sic adhuc melchisedech maior christo erit.

Et eadem difficultas est de peccato originali: quia, ut dicitur Rom. V, 12: in quo omnes peccaverunt, id est, in Adam, et ideo videtur quod christus, qui eodem modo fuit in ipso sicut nos, ipsum peccatum originale contraxerit.

Respondeo. Dicendum est, quod totum hoc intelligitur in his, qui in Abraham sive in Adam fuerunt, secundum rationem seminalem et corpulentam substantiam, quo modo christus non fuit ibi, sed tantum secundum corpulentam substantiam: christus enim fuit conceptus quo ad corpus de materia purissima et sanctissima beatae virginis: ut habetur declaratum tertio sententiarum, tertia distinctione.