SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 2

Supra fecit apostolus quamdam comparationem, ostendens esse maiorem necessitatem observandi praecepta christi quam legis datae per Angelos, hic confirmat consequentiam, ubi duo facit.

Primo enim confirmat dictam consequentiam, ostendens maiorem esse potestatem christi quam Angelorum; secundo probat idem per auctoritatem, ibi testatus est autem quidam.

Dicit ergo, quod maiora supplicia sustinebunt qui faciunt contra mandata christi, quam qui faciunt contra mandata Angelorum, quia ipse christus dominus est, et magis punitur qui peccat contra dominum, quam qui peccat contra servos.

Et quod christus sit dominus, ostendit, quia non subiecit deus orbem terrae futurum subiectum christo, Angelis. Et duo facit.

Primo ostendit quia orbis non est subiectus Angelis; secundo ostendit de quo orbe intendit, ibi de quo loquimur.

Orbis enim non est subiectus Angelis.

Iob XXXIV, 13: quem constituit alium super terram, aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? sed contra Dan. X, 20 dicitur Angelus princeps regni Graecorum et Persarum. Et deut.

C. XXXII, 8: constituit fines populorum iuxta numerum filiorum dei, secundum aliam litteram.

Et dicendum est, quod non est eis subiectus vice dominii, sed vice cuiusdam ministerii.

Tota enim creatura corporalis ministratur per Angelos. Ps. Cii, 21: ministri eius qui facitis, etc.. Supra I, 14, omnes administratorii dicuntur.

Vel enim non subiecit orbem terrae Angelis, orbem dico futurum, scilicet mundum istum, qui dicitur futurus, quia in Scriptura quandoque dicitur futurum non respectu nostri, sed respectu eius cui comparatur, sicut idem apostolus dicit, Rom. V, 14, de Adam respectu christi, qui est forma futuri; christus enim non est futurus respectu sui, sed respectu Adae. Sic hic orbis futurus dicitur, non respectu nostri, sed respectu christi, qui est ab aeterno, cum orbis sit in tempore.

Et quia Manichaei dicunt orbem subiectum malo deo, non autem bono, ideo subdit de quo loquimur, quia non de alio, sed de isto.

Vel supra I, 11 s. Dixerat ipsi peribunt, scilicet caeli, et mutabuntur, quod, sicut ibi dictum fuit, intelligitur quo ad statum, non quo ad substantiam, ita quod duplex est status mundi. Unus, qui nunc est praesens. II Pet. III, 7: caeli qui nunc sunt, etc., eodem verbo repositi, sunt reservati igni, etc.. Et alius est futurus. In orbe autem isto qui nunc est, nec omnia sunt ei subiecta, ut supra dictum est, et hoc per executionem potentiae, licet subiecta sint per auctoritatem; sed tunc in illo statu futuro erit ei orbis subiectus. Et ideo subdit de quo loquimur.

Consequenter probat per auctoritatem, cum dicit testatus est autem quidam.

Ubi tria facit.

Primo enim commendat auctoritatem testimonii inducendi; secundo inducit testimonii veritatem, ibi quid est homo quod memor es eius? tertio explicat sensum testimonii, ibi in eo enim quod ei omnia.

Circa testimonium vero ponit primo, quod verba veteris testamenti sunt quaedam testimonia christi. Io. V, 39: scrutamini Scripturas, etc.. Et Paulo post: et illae sunt, quae testimonium perhibent de me. Et ideo dicit testatus est autem.

Secundo, quia apud Iudaeos erant quaedam Scripturae minus notae, et quaedam magis notae, et ideo maioris dignitatis sunt Scripturae Psalmorum, quibus ipsi utebantur in omnibus sacrificiis suis. Et ideo dicit in quodam loco, noto scilicet et manifesto.

Tertio ponit auctoritatem dicentis, scilicet David, qui scilicet fuit maximae auctoritatis.

II Reg. XXIII, 1: dixit vir cui constitutum est de christo dei Iacob, egregius psaltes Israel.

Deinde inducit testimonium, cum dicit quid est homo, etc..

Ubi tria facit.

Primo enim ponit mysterium incarnationis; secundo passionis, ibi minuisti eum Paulo minus ab Angelis; tertio mysterium exaltationis, ibi gloria et honore.

Circa primum duo tangit: primo causam incarnationis, secundo ipsam incarnationem, ibi aut filius hominis.

Causa autem incarnationis est memoria dei de homine, et ideo dicit quid est homo, ut legatur despective; quasi dicat: homo valde modicum quid est respectu dei. Is. XL, 17: omnes gentes quasi non sint sic coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei.

Si enim aliquis diligit aliquem, et dimittit eum diu in miseriis, nec subvenit, videtur eius oblivisci. Deus autem humanum genus dilexit, et quia ipsum fecit ad imaginem suam, et quia in medio Paradisi ipsum posuit. Sed post peccatum, quia non statim ei subvenit, videtur eius fuisse oblitus.

Sed tunc videtur eius memor fuisse cum reparatorem misit.

Ps.: memento nostri, domine, in beneplacito tuo, etc.. Et ideo dicit quid est homo, etc., quasi dicat: si consideremus vilitatem hominis, mirum est, quod memor es eius, qui tam vilis et parvus est; vilis, inquam, et parvus in natura, maxime quantum ad vilem substantiam. Gen. II, 8: formavit deus hominem de limo terrae. Is. Lxiv, 8: et nunc, domine pater noster es tu, nos vero lutum, etc.. Vilis in culpa. Unde Augustinus super ioannem: nihil fiunt homines cum peccant. Abd.: ecce parvulum dedi te in gentibus, contemptibilis tu es valde, etc..

Vilis et infirmus in poena. Iob XIV, 1: homo natus de muliere, brevi vivens tempore. Am.

C. VII, 5: quis suscitabit Iacob? scilicet prostratum, quia parvulus est.

Secundo ponit ipsam incarnationem, cum dicit filius hominis.

Ubi sciendum est, quod in Scriptura sacra christus vocatur filius hominis, sicut patet Dan. VII, 13, et in evangelio in multis locis; et huius ratio est, quia alii sunt filii hominum Ps.: filii hominum usquequo gravi corde? sed christus tantum filius est hominis, scilicet virginis beatae.

Et ipse a deo visitatur. Aliquando visitatio in Scriptura refertur ad beneficium, sicut dicitur Gen. XXI, 1: visitavit dominus Saram, etc.. Quandoque autem ad poenam. Ps.: visitabo in virga iniquitates eorum. Hic autem refertur ad beneficium.

Visitas, id est, excellentissimum beneficium ei confers, quia facis eum filium dei, ex hoc scilicet quod humanitas assumpta est a verbo in unitatem suppositi. Vel hoc dicit propter plenitudinem christi. Io. I, 14: plenum gratia et veritate, etc..

Vel referendum est utrumque ad christum, ut sit sensus: memor es eius in incarnatione, in qua humanitas assumpta est a christo, sed visitas in resurrectione.

Vel referendum est utrumque ad humanum genus. Quilibet autem filius hominis est homo, non autem quilibet homo est filius hominis, Adam enim non fuit filius hominis.

Dicitur ergo homo qui gerit imaginem hominis terreni, Adae scilicet. Et iste homo dicitur peccator. Sed filius hominis dicitur, qui gerit imaginem hominis caelestis, scilicet christi, qui dicitur filius hominis. I Cor. XV, 49: sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. Homo ergo simpliciter dicitur peccator. Et quia iste longe est a deo, quia longe a peccatoribus salus, dicitur deus eius esse memor, sicut homo memoratur eius, quod longe est ab ipso. Sed cum de peccatore fit iustus, sic filius hominis visitatur per gratiam. Iob X, 12: visitatio tua custodivit spiritum meum.

Consequenter ponit mysterium passionis, cum dicit minuisti eum Paulo minus ab Angelis.

Ubi sciendum est, quod ordine naturae, corruptibilia ac passibilia minora sunt incorruptibilibus et impassibilibus. Angeli autem secundum naturam sunt impassibiles et immortales.

Unde quando christus dignatus est passionem et mortem sustinere, minoratus est ab ipsis, non quod plenitudinem suam amiserit, vel in aliquo diminutus fuerit, sed parvitatem nostram sibi assumpsit. Et hoc significatum fuit Lc. XXII, 43, ubi dicitur, quod apparuit illi Angelus domini confortans eum, non quod indigeret ipso, sed ut ostenderet se minoratum ab ipsis per passionem.

Dicit autem Paulo minus propter duo. Primo quia omnis creatura corporea est modicum quid, per comparationem ad rationalem, quia corporea comprehenditur certis limitibus quantitatis, non autem rationalis, sed semper plus potest in magis intelligibile: christus autem est minoratus ab Angelis, non quantum ad divinitatem, nec quantum ad animam, sed solo corpore. Et sic dixit, Paulo minus, propter quantitatem. Secundo dicitur Paulo minus quantum ad durationem, quia modicum duravit. Is. LIV, 7: in modico dereliqui te, etc..

Nec mirum est quod in passibilitate corporis est minoratus ab Angelis, cum etiam in hoc sit minoratus ab homine, secundum illud Ps. XXI, 6: ego autem sum vermis et non homo, et hoc propter turpitudinem mortis, de qua Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum.

Si autem quod dictum est: quid est homo, etc., utrumque referatur ad hominem, sic homo dicitur minoratus ab Angelis tripliciter: primo quantum ad cognitionem, sed Paulo minus, quia non quantum ad cognitionis genus, quia et homo et Angelus communicant in uno genere cognitionis, sed quantum ad modum, quia excellentiori modo cognoscunt Angeli quam homines. Secundo vero quo ad corpus, quia licet Angelus et anima sint unius naturae, scilicet intellectualis, anima tamen unitur corpori, sed etiam in hoc modicum, quia non tollitur dignitas animae per huiusmodi unionem, sed aliquo modo aggravatur et impeditur ab altiori contemplatione.

Sap. IX, 15: corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Tertio quantum ad dona, et hoc Paulo minus, non quantum ad dona gratuita, Matth. XXII, 30: erunt sicut Angeli dei in caelis, sed quantum ad naturalia.

Deinde cum dicit gloria et honore, etc., ostendit mysterium exaltationis, ubi tria facit.

Primo ostendit eius gloriam; secundo honorem, ibi et honore, etc.; tertio potestatem, ibi constituisti eum, etc..

Apoc. V, 12 s.: dignus est agnus qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem in omnem creaturam, etc..

Dicit ergo primo coronasti eum gloria, id est, claritate. Gloria enim claritatem importat.

Christus autem duplici gloria coronatus est, scilicet claritate corporis. Ad Phil. III, 21: qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Ista claritas sibi promittitur Io. XII, 28: et clarificavi animam, scilicet implendo splendoribus gratiae, et iterum clarificabo, scilicet corpus immortalitatis gloria.

Alia claritas est in confessione omnium populorum. Phil. II, 11: et omnis lingua confiteatur.

Ps. XX, 5: gloriam et magnum decorem impones super eum.

Consequenter ostendit eius honorem, cum dicit et honore, etc..

Differt autem honor a gloria, sicut effectus a causa. Est enim honor reverentia exhibita in testimonium excellentiae, unde est testificatio bonitatis eius. Honor ille est, ut omnis creatura revereatur ipsum sicut et patrem.

Io. V, 23: ut omnes honorificent filium sicut et patrem.

Et dicit coronasti, scilicet in signum victoriae, quia corona datur vincenti. I Cor. IX, V. 25: illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, etc.. II Tim. II, 5: non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Christus autem per certamen passionis meruit hanc gloriam et honorem. Phil. II, 8: factus est obediens usque ad mortem, et sequitur: propter quod et deus exaltavit illum, etc..

Ista autem prout conveniunt christo inquantum deus est, non sunt praemium, sed magis illi naturalia; sed inquantum homo est, sunt praemium victoriae passionis eius.

Sed potestatem eius ostendit, primo quantum ad auctoritatem eius; secundo quantum ad effectum, ibi omnia subiecisti, etc..

Quantum ad primum dicit constituisti, quod potest tripliciter intelligi. Uno modo quod constitutus est super omnia loca, et hoc in ascensione. Eph. IV, 10: ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia.

Secundo dignitate. Eph. I, 20 s.: constituens eum ad dexteram suam super omnem principatum et potestatem, etc.. Tertio potestate, quia super omnem creaturam. Matth. Ult.: data est mihi omnis potestas in caelo, etc..

Sed christus inquantum deus non est constitutus, sed natus; sed constitutus est inquantum homo. Supra I, 2: quem constituit haeredem universorum, etc..

Effectus potestatis est, quia omnia subiecisti sub pedibus eius. Utitur autem propheta praeterito pro futuro propter maiorem certitudinem. Iam enim factum est in aeterna dei praedestinatione.

Et dicit sub pedibus eius, id est, humanitate, vel cum omnimoda subiectione. Ps. Cix, V. 2: donec ponam inimicos tuos, etc..

Vel sub pedibus eius, id est, sub humanitate eius; sicut enim per caput christi intelligitur deus, I Cor. XI, 3, ita etiam per pedes christi intelligitur humanitas eius. Ps.: adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius.

Si vero exponatur hoc sic, homo dicitur coronatus gloria quantum ad cognitionem intellectualem, qua praeeminet caeteris animalibus. I Cor. XI, 7: vir quidem gloria et imago dei est, etc.. Iob XXXV, 11: qui docet nos super iumenta terrae. Item honore, inquantum ipse solus super omnia animalia est dominus suorum actuum, et non subiicitur necessitati rerum mutabilium quantum ad animam, cum sit liberi arbitrii. Item potestate, quia constituisti eum super omnia opera, uno modo, ut per ly omnia intelligantur omnes creaturae quae sunt infra hominem.

Gen. I, 26: praesit piscibus maris et volatilibus caeli, etc.. Alio modo ut ly omnia supponat pro tota universitate creaturae, quia etiam caelestia corpora et Angeli deserviunt homini. Ps. Xc, 11: Angelis suis deus mandavit de te, ut custodiant te, etc..

Consequenter cum dicit in eo enim, etc., exponit sensum testimonii. Ubi apostolus duo facit.

Primo enim exponit quantum ad eius sublimitatem; secundo quantum ad minorationem, ibi eum autem qui modico.

Circa primum duo facit, quia primo ostendit qualiter dictum prophetae sit intelligendum; secundo ostendit illud nondum esse impletum, ibi nunc autem.

Cum ergo dicit in eo enim quod ei subiecit, ostendit qualiter sit intelligendum; quia enim Scriptura dicit omnia subiecta esse christo, nihil dimisit non subiectum ei. Unde ly omnia non est distributio accommoda ad aliqua genera, sed absolute ad omnia, quia omnia generaliter ei et universaliter subiecta sunt. Verum est praeter eum qui subiecit sibi omnia, ut dicitur I Cor. XV, 28; sicut dicitur caelum tegit omnia. Verum alia a se.

Sed tunc arguit sic Arrius: pater omnia subiecit filio, ergo filius minor est ipso patre.

Respondeo. Dicendum est, quod verum est quod pater omnia subiecit filio secundum naturam humanam, in qua minor est patre, Io. XIV, 28: pater maior me est; sed secundum naturam divinam ipse christus subiecit sibi omnia.

Consequenter cum dicit nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei, ostendit hoc nondum esse impletum, quia infideles peccatores et Daemones nondum sunt ei subiecti. Rom. X, 16: sed non omnes obediunt evangelio. Ex. X, 3: usquequo non vis mihi subiici, etc.. Et sic peccatores non sunt subiecti christo, per rebellionem voluntatis, sed per potentiam omnes subiiciuntur ei modo quantum ad auctoritatem, sed in futuro omnes quantum ad executionem.

Unde haec est expositio eius quod supra dixit orbem terrae futurum.