SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 2

Postquam ostendit apostolus multiplicem eminentiam sacerdotii christi respectu sacerdotii legalis, hic iuxta consuetudinem suam concludit, monendo quod isti sacerdotio fideliter inhaerendum est.

Hoc enim semper supra fecit, quod post commendationem ponit admonitionem, quia ad hoc susceperat commendare gratiam christi, ut alliciat eos ad obediendum christo, et recedendum a caeremonialibus legis.

Circa hoc ergo duo facit, quia primo ponit monitionem; secundo assignat rationem, ibi voluntarie enim.

Sciendum est autem circa primum quod duo dixerat de sacerdotio christi, scilicet virtutem ritus eius, quia per proprium sanguinem; item dignitatem ipsius, quia pontifex in aeternum. Et ideo in monitione sua resumit ista duo. Unde monendo, quod fideliter obediendum est deo christo, primo ponit illa duo; secundo ponit suam monitionem, ibi accedamus cum bono corde.

Item prima in duas, quia primo resumit ritum sacerdotii eius; secundo dignitatem, ibi et sacerdotem magnum.

Dicit ergo itaque, fratres, scilicet per mutuam charitatem, habentes fiduciam in introitu, etc.. Eph. III, 12: in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia, etc..

Ex. XV, 17: introduces eos, et plantabis in monte haereditatis tuae firmissimo habitaculo, etc.. Ps. Cxxi, 1: laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum domini ibimus.

Et hoc in sanguine christi, quia hic est sanguis novi testamenti, id est, novae promissionis, scilicet caelestium.

Sed quomodo habeamus fiduciam introeundi ostendit, quia christus per suum sanguinem initiavit, id est inchoavit, novam viam nobis. Mich. II, 13: ascendit pandens iter ante eos. Io. XIV, 3: si abiero et praeparavero vobis locum, etc.. Is. XXXV, 8: sancta via vocabitur, et pollutus non transibit per illam. Haec est ergo via eundi in caelum.

Et est nova quia ante christum nullus invenit eam, quia nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, Io. III, 13. Et ideo qui vult ascendere, debet ipsi tamquam membrum capiti suo adhaerere. Apoc. II, 7: vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in Paradiso dei mei. Et c. III, 12: et Scribam super eum nomen novum, et nomen civitatis novae ierusalem, quia scilicet de novo introducuntur. Viventem, id est, semper perseverantem, in quo apparuit virtus deitatis, quia semper vivit.

Sed quae sit ista via ostendit subdens per velamen, id est, carnem suam. Sicut enim sacerdos per velum intrabat in sancta sanctorum, ita si volumus intrare sancta gloriae, oportet intrare per carnem christi, qui fuit velamen deitatis. Is. XLV, 15: vere tu es deus absconditus. Non enim sufficit fides de deitate, si non adsit fides de incarnatione.

Io. XIV, 1: creditis in deum, et in me credite.

Vel per velamen, id est, per carnem suam datam nobis sub velamento speciei panis in sacramento. Non enim proponitur nobis sub specie propria propter horrorem, et propter meritum fidei.

Consequenter commendat dignitatem sacerdotis, cum dicit et sacerdotem magnum, qui scilicet nobis initiavit viam, quasi dicat: habentes fiduciam intrandi per sacerdotem, scilicet iesum. Ps. Cix, 5: tu es sacerdos in aeternum.

Qui dicitur magnus, quia sacerdotium eius non est tantum super unum populum, sicut Aaron, sed super domum dei totam scilicet ecclesiam militantem et triumphantem. I tim.

C. III, 15: ut scias quomodo oporteat te conversari in domo dei, quae est ecclesia. Et dicit super, quia Moyses fuit fidelis in omni domo, tamquam famulus, Num. XII, 7; sed christus super totam domum, sicut filius, qui est dominus omnium. Matth. Ult.: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. De hoc etiam supra III.

Deinde cum dicit accedamus, ponit monitionem suam, ut scilicet ex quo talis et tantus est, fideliter est ei adhaerendum.

Quod fit tribus modis, scilicet per fidem, spem, et charitatem. I Cor. XIII, 13: nunc autem manent fides, spes, charitas.

Primo ergo monet ad ea, quae sunt fidei; secundo ad ea, quae sunt spei, ibi teneamus spei; tertio ad ea, quae sunt charitatis, ibi et consideremus.

Sed quantum ad primum duo sunt necessaria, scilicet ipsa fides, quia sine fide impossibile est placere deo, et fidei sacramentum.

Quantum ad primum dicit accedamus, ad ipsum, cum vero, non ficto, corde. IV reg.

C. XX, 3 et Is. XXXVIII, 3: memento quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto. Hoc autem fit quando opus concordat cordi. Accedamus etiam in plenitudine fidei. Infra XI, 6: accedentem ad deum oportet credere, etc.. Nec sufficit qualiscumque fides, sed requiritur fides plena, quod fit duobus modis, scilicet et quantum ad materiam fidei, ut credantur omnia quae proponuntur ad credendum, et quod sit fides formata, quod est per charitatem. Rom. XIII, V. 10: plenitudo enim legis est dilectio.

Quantum ad sacramentum fidei dicitur aspersi corda vestra, quod alludit ei, quod dicitur Num. XIX, ubi ponitur ritus vitulae Rufae, de cuius aqua aspergebatur mundandus die tertio, sed die septimo alia aqua lavabatur corpus eius, et vestimenta. Per aspersionem aquae vitulae Rufae figurabatur passio christi, quia die tertia, scilicet in fide trinitatis in baptismo mundamur a peccatis.

Et quantum ad hoc dicit aspersi corda, non corpora. Infra XII, 24: accessistis ad sanguinis aspersionem. Aspersi ergo corda non a tactu mortui, sicut per aquam vitulae Rufae, sed a conscientia mala.

De ablutione autem, quae fiebat septima die, dicit et abluti corpus aqua munda. Non enim in baptismo operatur tantum virtus passionis, sed etiam infunduntur in ipso dona spiritus sancti. Unde in septima die, id est in plenitudine donorum spiritus sancti, totus homo abluitur intus et extra ab omni peccato tam actuali quam originali, quod est quasi corporale, quia anima ipsum contrahit per unionem ad carnem foedam.

Dicitur autem spiritus sanctus aqua quia mundat. Act. XV, 9: fide purificans corda ipsorum. Ez. XXXVI, 25: effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Zach. XIII, 1: erit fons patens domui David, et habitantibus ierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae.

Tit. III, 5: per lavacrum regenerationis et renovationis spiritus sancti. Et in huius signum super christum baptizatum descendit spiritus sanctus in corporali specie.

Deinde cum dicit teneamus spei nostrae, ponit illud quod pertinet ad spem.

Et circa hoc facit duo.

Primo enim hortatur ad spei certitudinem; secundo subdit rationem, ibi fidelis enim est qui.

Sciendum est autem, quod per fidem christi datur nobis spes salutis aeternae, et introitus in caelum. I Pet. I, 3: regeneravit nos in spem vivam. Unde dicit teneamus, et non dicit spem, sed spei nostrae confessionem, quia non sufficit habere spem in corde, sed etiam oportet confiteri ore.

Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Item oportet confiteri eam non solum verbo, sed etiam factis, contra quosdam, de quibus Tit. I, 16: confitentur se nosse deum, factis autem negant.

Fit autem ista confessio per opera, per quae tenditur ad res speratas. Apoc. III, 11: tene quod habes ne alius accipiat coronam tuam. Indeclinabilem, id est, ut ab ista confessione non declinemus, neque per prospera, neque per adversa. Ps. Cxxiv, 5: declinantes autem in obligationes, adducet dominus cum operantibus iniquitatem. Is. XXX, V. 21: haec est via, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.

Et ratio huius est, quia ille qui repromisit, est fidelis, et ideo mentiri non potest. Ps. Cxliv, 13: fidelis dominus in omnibus verbis suis. Deut. XXXII, 4: deus fidelis, et absque ulla iniquitate.

Consequenter cum dicit et consideremus, etc., ponit illud quod pertinet ad charitatem, et circa hoc facit tria.

Primo enim facit, quod dictum est; secundo removet contrarium charitati, ibi non deserentes; tertio assignat rationem ex congruitate temporis, ibi et tanto magis, etc..

Circa primum sciendum est, quod licet charitas principaliter inhaereat deo, tamen manifestatur per charitatem proximi.

I Io. IV, 20: qui enim non diligit fratrem suum quem videt, deum quem non videt, quomodo potest diligere? ergo ad charitatem pertinet, quod diligatur proximus. Ideo dicit consideremus invicem, ut scilicet ea, quae proximi sollicite faciamus. Eccli. XVII, 12: et unicuique mandavit deus de proximo suo.

Sed quia aliqui ea quae sunt proximi considerant zelo invidiae, aliqui vero zelo odii, contra quos dicitur Prov. XXIV, 15: ne quaeras impietatem in domo iusti, ideo dicit in provocationem charitatis, id est, ut provocemus eos ad charitatem. Rom. XI, 13 s.: quamdiu apostolus gentium sum, ministerium meum honorificabo, si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. Ista autem provocatio procedit ex dilectione, quae extenditur ad opus exterius. I Io. III, 18: non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.

Sicut enim dicit Gregorius, non est amor dei otiosus, operatur enim magna si est, si autem operari renuit, amor non est.

Probatio ergo dilectionis, exhibitio est operis.

Ideo subdit et bonorum operum. Col. I, V. 10: in omni opere bono fructificantes.

Deinde removet contrarium charitati, cum dicit non deserentes, etc.. Quia enim charitas est amor, proprium autem amoris est unire, quia, ut dicit dionysius, amor est vis unitiva Io. XVII, 22 s.: ut sint unum sicut et nos unum sumus, et cognoscat mundus, quia dilexisti eos, sicut et me dilexisti ideo recedere ab invicem, est directe oppositum charitati. Et ideo dicit non deserentes collectionem nostram, scilicet ecclesiae, quam aliqui deserunt tripliciter. Scilicet propter persecutiones apostatantes a fide. Et isti significantur per illos, de quibus dicitur io.

C. VI, 67, quod abierunt retro, et iam cum illo non ambulabant. Matth. XIII, 21: facta tribulatione et persecutionibus propter verbum continuo scandalizantur. Lc. VIII, 13: ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.

Secundo, mali praelati qui dimittunt oves in periculo. Io. X, 13: mercenarius fugit, quia mercenarius est. Aliqui vero ex superbia, quia cum possent esse utiles ad regendum, cum nota superbiae ab aliis se separant, Iud. V, 19: hi sunt qui segregant se ab aliis, animales, spiritum non habentes, quasi sub specie maioris perfectionis.

Et forte tales erant in tempore illo.

Ideo sequitur sicut consuetudinis est quibusdam.

Contra quos dicitur I Cor. XI, 16: si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus in ecclesia dei.

Sed quid debent facere subdit sed consolantes, quasi dicat: si videas, quod socius tuus male se habet, non deseras eum, sed consolare, non sicut illi qui deserunt collectionem, de quibus dicit sicut est consuetudinis quibusdam, etc..

Consequenter cum dicit et tanto magis, assignat causam huius.

Posset enim aliquis dicere: quare debemus nos in fide proficere? quia motus naturalis quanto plus accedit ad terminum, magis intenditur.

Contrarium est de violento. Gratia autem inclinat in modum naturae; ergo qui sunt in gratia quanto plus accedunt ad finem, plus debent crescere. Et ideo dixit non deserentes, sicut quidam, sed consolantes. Et hoc, tanto magis quanto videritis appropinquantem diem, id est terminum. Rom. XIII, V. 12: nox praecessit, dies autem appropinquavit.

Prov. IV, 18: iustorum semita, quasi lux splendens proficit, et crescit usque ad perfectum diem.