SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 4

Supra exposuit apostolus illa, quae agebantur in veteri testamento, et aperuit illorum mysticam expositionem, hic ex his arguit ad propositum, scilicet quod novum testamentum praefertur veteri; quia potest quod non poterat vetus.

Et circa hoc facit duo.

Primo enim proponit conclusionem intentam; secundo probat quoddam quod supposuerat, ibi ubi enim testamentum.

Iterum prima in duas.

Primo enim concludit ex dictis, quod christus est mediator; secundo hoc ostendit, non potuisse vetus testamentum, ibi quae erant sub priori.

Dicit ergo: et ideo, quia scilicet christus intravit in sancta, aeterna redemptione inventa, id est, perducens ad aeterna, quod vetus non poterat facere, unde oportet quod istud testamentum sit aliud ab illo, sicut novum a veteri. Ier. XXXI, 31: feriam domui Israel et domui Iuda, etc.. Apoc. XXI, V. 5: ecce nova facio omnia. Ideo huius novi testamenti mediator est christus inter deum et hominem. I Tim. II, 5: mediator dei et hominum, homo christus iesus.

In omni autem testamento est aliquid quod promittitur, et aliquid per quod testamentum confirmatur. In novo autem testamento promittuntur caelestia et spiritualia. Item ista promissio per mortem christi confirmata est. Et ideo christus mediator est novi testamenti, ut repromissionem aeternae beatitudinis ac haereditatis aeternae, recipiant qui vocati sunt.

Et dicit vocati, quia hoc munus non est ex operibus, sed ex vocatione dei. Rom. VIII, 30: quos autem praedestinavit, hos et vocavit.

I Thess. II, 12: contestati sumus ut ambularetis digne deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. Unde dicit aeternae haereditatis, id est, aeternae gloriae, quae est haereditas nostra. I Pet. I, 3 s.: regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem iesu christi ex mortuis, in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem conservatam in caelis. Ps. Cxxvi, 4: ecce haereditas domini. Item: dominus pars haereditatis meae.

Istam autem haereditatem habemus per mortem christi. Unde dicit ut morte intercedente.

I Pet. III, 9: in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. Huius mortis effectus est redemptio a praevaricatione peccati. I Petr. I, 18 s.: non corruptibilibus auro et argento redempti estis de vestra vana conversatione, sed pretioso sanguine agni immaculati.

Sed numquid in veteri testamento poterat fieri ista redemptio a peccatis? et respondet, quod non, quia illae praevaricationes erant sub priori testamento; quasi dicat: quia virtute sacramentorum prioris testamenti removeri non poterant. Rom. III, 9: causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse.

Sed contra, quia David et multi alii sancti habuerunt remissionem peccatorum.

Respondeo. Dicendum est, quod quantum ad istum effectum, qui est introitus caeli, non, quia per mortem christi aperta est ianua vitae.

Nullus enim ante mortem christi intravit.

Zach. IX, 11: tu vero in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Sed quantum ad maculam, sic ipsi consecuti sunt; sed non virtute sacramentorum veteris legis, sed in fide christi.

Sic ergo novum testamentum est excellentius quam vetus, quia confirmatum est morte christi, per quam remittuntur peccata, et quia exhibet promissionem.

Deinde cum dicit ubi enim testamentum, probat illud quod supposuit, scilicet quod novum testamentum sit confirmatum per mortem christi.

Et primo probat hoc per auctoritatem legis humanae; secundo per auctoritatem legis divinae, ibi unde nec primum.

Dicit ergo: dictum est, quod novum testamentum confirmatur per mortem christi intercedentem, quia ad hoc quod testamentum valeat, oportet quod mors testatoris interveniat; et ideo novum testamentum non haberet robur, nisi intervenisset mors christi.

Unde dicitur Io. XI, 50: expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo.

Mors autem testatoris ad duo necessaria est. Primo ut testamentum habeat firmitatem, quia cum sit expressivum ultimae voluntatis, potest semper mutari ante mortem. Unde dicit, quod testamentum confirmatum est in mortuis, id est, per mortem. Et isto modo confirmatum est novum testamentum per mortem christi. Matth. XXVI, 28: hic est sanguis meus novi testamenti, scilicet confirmator et dedicator.

Secundo necessaria est mors testatoris ad hoc ut testamentum valeat et habeat efficaciam.

Unde dicit alioquin nondum valet, quia nullus potest petere aliquid, nec etiam haeredes haereditatem ex VI testamenti, nisi post mortem testatoris. Ideo christus voluit mortem suam pro nobis interponere.

Deinde cum dicit unde nec primum.

Hoc idem probat per auctoritatem legis divinae, scilicet per illud quod habetur in veteri testamento.

Et circa hoc duo facit.

Primo enim ostendit convenientiam inter utrumque testamentum; secundo ostendit differentiam, ibi necesse est ergo.

Circa primum duo facit, quia primo proponit; secundo manifestat, ibi lecto enim.

Dicit ergo: ita dictum est, quod ad hoc quod testamentum valeat, necesse est, quod mors testatoris interveniat. Nec hoc debet videri mirum, quia nec primum testamentum dedicatum, id est, confirmatum, est sine sanguine. Ille autem sanguis figurabat sanguinem christi. Omnia enim in figura contingebant illis, I Cor. X, 11.

Deinde cum dicit lecto enim, probat propositum, scilicet quod illud testamentum non est confirmatum sine sanguine.

Et probat hoc quantum ad tria, in quibus fuit usus sanguinis.

Primo quantum ad legis editionem; secundo quantum ad tabernaculi consecrationem, ibi etiam tabernaculum; tertio quantum ad vasorum expiationem, ibi et omnia pene in sanguine.

Circa primum sciendum est, quod apostolus tangit hic historiam, quae habetur Ex. XXIV, 7, ubi dicitur, quod postquam Moyses legerat coram populo mandata domini, ipsisque respondentibus: omnia quae locutus est dominus faciemus, et erimus obedientes, accepit Moyses sanguinem quem praeceperat servare de duodecim vitulis, et aspersit librum legis et populum quasi in confirmationem testamenti. Et ideo dicit lecto enim omni mandato, etc., quia necessarium fuit ut legeretur. Illa enim lectio fuit legis promulgatio. Oportebat enim legem promulgari.

Accipiens, etc.. Hic est duplex obiectio litteralis. Una, quia Ex. XXIV nulla fit mentio de hirco, sed de duodecim vitulis.

Secunda, quia ibi etiam non fit mentio de aqua et cocco et hyssopo.

Responsio ad ista duo est duplex. Una, scilicet quia apostolus nutritus erat in lege; unde sciebat, quod ille usus erat in emundationibus secundum legem, quod aspersio fiebat de sanguine hircorum et vitulorum et aqua admixta cum hyssopo et lana coccinea, tamquam aspersorio, et ideo licet non agatur de his in exodo, tamen apostolus hoc accepit ex consuetudine ritus legalis.

Vel potest dici, quod ista fuit prima consecratio.

Et ideo quasi virtute continebantur in ipsa aliae sanctificationes futurae, inter quas potissime fuit illa quae fiebat in die expiationis, de qua Lev. XVI, et alia de vitula Rufa, Num. XVI. In prima autem erat sanguis vituli et hirci; in secunda vero aqua et lana coccinea et hyssopus. Quia ergo illa in prima continebat istas duas, ideo apostolus totum retulit ad istam.

Dicit ergo accipiens sanguinem, etc., librum et omnem populum aspersit, dicens: hic est sanguis testamenti, quod mandavit ad vos deus, scilicet confirmator testamenti. Eccli. XXIV, 33: legem mandavit nobis Moyses in praeceptis iustitiarum.

Iste enim sanguis fuit figura sanguinis christi, per quem novum testamentum confirmatum est. Et ideo christus verbis istis usus est. Matth. XXVI, 28: hic est sanguis novi testamenti, scilicet confirmativus. Figurabatur autem per sanguinem hirci propter similitudinem carnis peccati, et vituli propter fortitudinem. Miscetur autem cum aqua, quia baptismus a sanguine christi efficaciam habet; aspergitur autem cum hyssopo, qui mundat pectus, per quod significatur fides. Act.

C. XV, 9: fide purificans corda eorum. Et lana coccinea, quae est rubei coloris, per quam significatur charitas. Cant. V, 10: dilectus meus candidus et rubicundus. Quia per fidem et dilectionem passionis christi mundatur populus. Aspergitur et liber legis, quia passio christi adimplevit legem. Io. XIX, 30: consummatum est. Matth. V, 17: non veni solvere legem, sed adimplere.

Deinde cum dicit etiam tabernaculum, ponit consecrationem tabernaculi, quia tabernaculum et omnia vasa ministerii similiter aspersit sanguine.

Sed contra, quia nondum factum erat tabernaculum, sed XXV cap. Mandatur de consecratione tabernaculi.

Respondeo. Dicendum est, quod licet non sit idem sanguis quo aspersus est populus et tabernaculum, tamen etiam tabernaculum mundatum est sanguine. Unde potest sic construi: usus est sanguine, etiam quando sanctificavit tabernaculum.

Sed contra, quia Num. Et Lev. VIII dicitur, quod unxit tabernaculum oleo dicitur, quod unxit tabernaculum oleo.

Respondeo. Dicendum est, quod non loquitur de illa sanctificatione, qua primo consecratum est tabernaculum et vasa eius, sed de illa, quae fiebat in die expiationis. Vel melius dicendum est, quod etiam in prima usus est sanguine, quia ibi dicitur quod unxit illud oleo, et postea quod aspersit. Oleum autem non est aspersivum, unde intelligitur quod primo unxit illud, et postea aspersit sanguine.

Et ista duo sunt necessaria ad sanctificationem, scilicet virtus sanguinis christi, et oleum misericordiae, quibus sanctificatur tabernaculum, id est ecclesia, et vasa, id est ministri.

Deinde cum dicit et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur, exequitur de caeteris mundationibus legalibus.

Erat autem duplex mundatio: una a corporali macula, sicut lepra; alia a spirituali, scilicet peccato. Prima poterat pertinere ad res inanimatas, sicut patet de lepra domorum.

Et mundatio ab ista immunditia fiebat cum sanguine animalis immolati, vel aqua expiationis, quae erat confecta cum sanguine vitulae Rufae.

Et ideo dicit pene omnia, et non omnia simpliciter. Vel pene omnia, ita quod ly pene sit determinativum de ly mundantur, id est, pene mundantur, quia non perfecte mundabantur: hoc tantum fit per sacramentum novae legis. Vel potest determinare ly omnia. Non enim omnia mundabantur sanguine, quia, ut dicitur Num. XXXI, V. 23, quicquid potest ignem sustinere purgatur per ignem: quae vero non poterant, purgantur aqua expiationis.

Sed ad mundationem a macula peccati, necessaria est sanguinis effusio, quia requirebatur ad sacrificium. Et ideo dicit, quod sine sanguinis effusione non fit peccatorum remissio.

Per quod figurabatur quod remissio peccati erat fienda per sanguinem christi. Unde in veteri lege non virtute sacramenti, sed virtute fidei christi fiebat remissio peccatorum.

Unde frequenter ibi dicitur rogabit pro eo sacerdos, et remittetur.