SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 6

Supra posuit apostolus fidem Moysi, quantum ad id quod fecit in Aegypto, hic quantum ad id quod fecit in exitu de Aegypto.

Et circa hoc facit tria.

Primo enim ostendit quid fecerit in exitu de Aegypto; secundo ostendit modum exeundi, ibi fide celebravit; tertio quid per fidem factum est cum populo infideli, ibi fide Rahab.

Dicit ergo, quod Moyses fide, id est per fidem, reliquit Aegyptum. Sicut autem habetur Ex. XII, 37, primo fugit de Aegypto, interfecto Aegyptio; secundo autem exivit quando simul omnes filios Israel eduxit.

Glossa autem exponit de secundo exitu, quia sequitur non veritus animositatem, id est, indignationem, regis. In primo enim exitu legitur, Ex. II, 14, eum timuisse. Prov.

C. XIV, 35: iracundiam regis inutilis sustinebit.

In secundo vero non timuit. Prov. XXVIII, V. 1: iustus quasi leo confidens, absque terrore erit. Potest tamen referri ad primum.

Sed numquid tunc non timuit? respondeo. Dicendum est, quod in timore duo consideranda sunt. Unum, quod aliquando potest esse vituperabile, scilicet quando propter timorem facit aliquid non faciendum, vel dimittit faciendum. Et sic non timuit Moyses, quia propter timorem non dimisit iuvare fratres suos.

Aliud est, quod potest esse laudabile, quando scilicet salva fide, refugit periculum propter timorem instantem. Matth. X, 23: cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Si enim aliquis salva honestate sua posset vitare periculum et non vitaret, stultus esset et tentaret deum, quod est diabolicum.

Et sic iesus cessit volentibus ipsum lapidare, nec ad suggestionem diaboli voluit se praecipitare: ita et Moyses confidens de divino auxilio, fugit propter timorem regis ad tempus. Et probat, quod hoc fecit ex fide, quia fides est de invisibilibus.

Et iste sustinuit, id est, expectavit deum invisibilem, et eius adiutorium, tamquam videns.

Ps. XXVI, 14: confortetur cor tuum, et sustine dominum. I Tim. I, 17: regi autem saeculorum immortali, invisibili, etc.. Moyses enim in utroque exitu expectabat dei adiutorium, unde in primo dicit, Ex. II, 22: deus patris mei adiutor meus. In secundo vero, Ex. XIV, 14: vos tacebitis, et dominus pugnabit pro vobis.

Deinde cum dicit fide celebravit Pascha, ostendit quid fecerit quantum ad modum transeundi. Et primo ponit illud quod fuit factum ad praeparationem transitus; secundo quantum ad ipsum transitum, ibi fide transierunt; tertio quantum ad id quod per fidem factum fuit quantum ad introitum terrae promissionis, ibi fide muri iericho.

Quantum ad primum ponit historiam, quae habetur Ex. XII, ubi dominus mandavit illis ante exitum filiorum Israel, scilicet eadem nocte, immolari agnum et de sanguine eius utrumque postem et superliminare liniri, carnes eius assas cum azymis et lactucis agrestibus comedi, cum multis aliis, quae observanda erant, ut ibi habet videri.

Et hoc vocabatur Pascha, scilicet esus agni, et effusio sanguinis, quae duo concurrebant ad transitum illum quem facturi erant in proximo.

Dicitur autem Pascha a paschin Graece, quod Latine est passio, vel a phase, quod Hebraice idem est quod transitus. In hoc autem figurabatur, quod christus per passionem transiret ex hoc mundo. Io. XIII, 1: ut transeat ex hoc mundo. Item quod nos per meritum mortis eius a terrenis ad caelestia, ab inferno transimus ad caelum. Eccli. XXIV, 26: transite ad me, omnes qui concupiscitis me.

Quod quidem fuit per virtutem sanguinis christi. Supra X, 19: habentes itaque fiduciam, fratres, in introitu sanctorum in sanguinem christi.

Fuit autem in illo Paschate duplex transitus.

Unus quo transibat dominus percutiens Aegyptios; alius quo populus transibat. Sic etiam sanguine christi, qui est agnus immaculatus, debent liniri postes fidelium, intellectus scilicet et affectus. Dicit ergo fide, id est per fidem, celebravit Pascha, id est esum agni, et sanguinis effusionem, ad liniendum postes domorum. Et quare hoc faciebat? ne scilicet qui vastabat primogenita, Aegyptiorum, tangeret eos. Ps. Lxxvii, 51: percussit omne primogenitum in terra Aegypti.

Sed quaeritur quorum ministerio hoc factum sit, utrum scilicet bonorum, vel malorum Angelorum, quia videtur quod per malos. Ps. Lxxvii, 49: immissionem per Angelos malos.

Respondeo. Dicendum est, quod non est inconveniens de quibuscumque. Unde sciendum est quod poenarum inflictio fit interdum per bonos Angelos. Sicut enim dicit dionysius IV cap. De divinis nominibus, punire malum non est malum, sed malum facere est malum. Punitio enim est opus iustitiae, sicut patet de Angelo, qui contrivit castra Assyriorum, Is. XXXVII, 36, qui creditur fuisse bonus Angelus. Unde talis punitio indifferenter fit per bonos et malos; sed differenter a bono et a malo, quia bonus non punit nisi exercendo iustitiam divinam in malos. Et in Scripturis operatio tam diaboli, quam boni Angeli, cuiusmodi est haec, attribuitur deo.

Malus autem etsi obsequatur divinae iustitiae, tamen non ex intentione iustitiae hoc agit, sed ex perversitate voluntatis suae affligit bonos et malos, et libentius bonos si permittatur, sicut patet de Iob. Iste Angelus, qui dixit Moysi: transibit dominus percutiens Aegyptum, bonus Angelus fuit, cum ipse aliquando loquatur in persona sua. Bono autem Angelo aliquando subministrat spiritus nequam, unde adhibitum fuit ibi ministerium eius, licet ex intentione suae malae et perversae voluntatis, voluntarie operantis ad caedem.

Et ideo dicit iram et tribulationum immissionem per Angelos malos. Non ergo tangebat eos, qui erant sanguine signati, malus Angelus terrore et timore dei, utpote non permissus. Bonus autem inde terrebatur admirando virtutem dei.

Deinde cum dicit fide transierunt, etc., ostendit quid egit in ipso transitu.

Et primo ostendit hoc, secundo ostendit quod illud pertinebat ad fidem, ibi quod experti.

Dicit ergo, quod fide, id est, per fidem, transierunt mare rubrum tamquam per aridam terram. Duo enim ibi per fidem facta sunt. Unum, quod homo fecit, scilicet quod commiserunt se ad transeundum, quod non fuit nisi per fidem. Aliud fuit ex parte dei, scilicet quod aquae fuerunt eis pro muro.

Hoc etiam fuit per fidem. Operatio enim miraculorum attribuitur fidei. Matth. XVII, 19: si habueritis fidem sicut granum synapis, dicetis monti huic: transi hinc, et transibit.

Ergo hoc fide factum est, id est, hoc meruit fides. Et hoc habetur Ex. XIV et XV.

Deinde ostendit, quod hoc pertinet ad fidem, quia Aegyptii hoc experti, id est, volentes experiri, devorati sunt, quia scilicet non habuerunt fidem. Ex. XV, 12: extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.

Deinde cum dicit fide muri iericho corruerunt, circuitu dierum septem.

Agit de eo, quod per fidem factum est in introitu terrae promissionis.

De hoc habetur iosue VI, ubi dicitur, quod ad mandatum domini, sacerdotes septem diebus cum arca testamenti circuierunt primam civitatem ultra iordanem, scilicet iericho, et septima die septimo circuitu, muri eius corruerunt: hoc fuit aliquid ex parte hominis, scilicet quod ex mandato domini circuierunt, credentes mandatum domini debere impleri.

Aliquid autem ex parte dei, scilicet quod sic ad circuitum eorum muri corruerunt.

Moraliter iericho interpretatur luna, sive defectus, et significat mundum istum. Muri eius sunt impedimenta quibus aliquis detinetur in mundo. Per buccinas quibus Levitae et sacerdotes intonabant, vox praedicatorum significatur. Per circuitum septem dierum totus designatur decursus praesentis temporis, qui per septem dies completur. Per quae datur intelligi, quod omnia impedimenta mundi cadunt ad continuam vocem praedicationis. II Cor. X, 4 s.: arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam dei.

Deinde cum dicit fide Rahab meretrix, ostendit quid factum sit per fidem ab aliquo de populo infideli, scilicet a Rahab, de qua iosue V et VI. Cum enim iosue misisset exploratores ad explorandum iericho, ipsi evaserunt auxilio istius mulieris, quae dicitur meretrix, id est, idololatra. Vel, ad litteram, meretrix erat, ad quam ingressi sunt non ad peccandum, sed ad latendum. Domus enim talium patent, maxime de nocte. Isti etiam venerant de nocte. Domus etiam eius coniuncta erat muro. Meretrices autem absque exceptione accipiunt indifferenter, et ideo melius poterant apud eam occultari. Ista ergo per fidem liberata fuit. Unde dicit Rahab meretrix, fide, id est, per fidem, recipiens exploratores cum pace, non periit cum incredulis, qui corporaliter perierunt, quia exploratores iuraverant ei ipsam liberare, et omnem domum patris sui, quod et fecerunt.

Quare autem magis declinaverint ad ipsam, potest dici, quia ut ipsa minus posset inculpari, indifferenter omnes recipiens. Nec erat conveniens, ut salus ipsorum fieret alicui salvanti ipsos occasio mortis. In hoc autem quod ex ipsa receptione ipsorum liberata est designatur quod recipientes praedicatores evangelii liberantur a morte aeterna. Matth.

C. X, 41: qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet.