SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 2

Superius ostendit apostolus christi excellentiam quantum ad originis proprietatem, quantum ad dominii maiestatem, et quantum ad operationis virtutem, hic autem ostendit eius excellentiam quantum ad gloriae et dignitatis sublimitatem.

Et pars ista dividitur in duas.

Primo enim ostendit christum esse idoneum ad dignitatem istam; secundo ponit ipsam dignitatem, ibi sedet ad dexteram.

Idoneitatem vero ostendit ex duobus, quae reddunt aliquem idoneum ad aliquid magnum: unum est facilitas administrandi, aliud est industria et strenuitas exequendi.

Primo ergo ostendit eius facilitatem; secundo eius strenuitatem, ibi purgationem peccatorum faciens.

Circa primum sciendum est, quod tria requiruntur, quae faciunt facilitatem ad dignitatem aliquam ministrandam. Primum quidem sapientia, ne erret gubernando. Eccle.

C. X, 5: est et malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis: positum stultum in dignitate sublimi. Prov.

C. VIII, 15: per me reges regnant. Secundum est generis prosapia, ne contemnatur praecipiendo.

Prov. Ult.: nobilis in portis vir eius, cum sederit cum senatoribus terrae.

Tertium, virtutis potentia in exequendo. Eccli.

C. VII, 6: noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates.

Et quantum ad ista tria apostolus ostendit in christo facilitatem ad dignitatem praedictam.

Primo quia non solum est sapiens, sed etiam ipsa sapientia; unde dicit cum sit splendor gloriae. Secundo quia non solum est nobilis, sed est ipsa nobilitas, quia est figura substantiae eius. Tertio quia non solum est potens, sed est ipsa potentia portans omnia verbo, etc..

Tria autem sunt, ut supra dictum est, quae faciunt hominem idoneum ut magnam dignitatem assequatur.

Primum est sapientiae claritas. Prov.

C. III, 35: gloriam sapientes possidebunt. Et ideo ostendit christi sapientiam, dicens qui cum sit splendor gloriae.

Ubi est considerandum, quod, secundum Ambrosium, gloria est clara cum laude notitia, quasi quaedam manifesta notitia, quae de bonitate alicuius habetur. Sed, sicut dicitur Matth. XIX, 17: nemo bonus, nisi solus deus, et etiam Lc. XVIII, 19, unde ipse est bonitas antonomastice et per essentiam. Alia vero bona sunt per participationem, et ita soli deo convenit gloria antonomastice. Is. XLII, 8: gloriam meam alteri non dabo. I Tim. I, 17: regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli deo honor et gloria.

Cognitio ergo divinae bonitatis, excellenter et antonomastice dicitur gloria, id est, clara cum laude notitia bonitatis divinae.

Ista aliqualiter habetur ab homine, quia nunc cognosco ex parte, I Cor. XIII, 12, sed habetur excellentius ab Angelis, sed a solo deo perfecte. Deum enim nemo vidit unquam, Io. I, 18, verum est, nec Angeli comprehensive, sed ipse solus seipsum comprehendit.

Ergo sola cognitio dei de seipso perfecte dicitur gloria, quia perfectam notitiam habet et clarissimam de seipso.

Quoniam autem splendor est illud quod a fulgente primo emittitur, sapientia vero est quiddam fulgens Eccli. VIII, 1: sapientia hominis lucet in vultu eius inde est quod prima conceptio sapientiae est quasi quidam splendor. Verbum ergo patris, quod est quidam conceptus intellectus eius, est splendor sapientiae, qua se cognoscit.

Et ideo apostolus filium vocat splendorem gloriae, id est, divinae clarae notitiae. In quo ostendit ipsum non solum sapientem, sed sapientiam genitam. Is. Lxii, 1: donec egrediatur ut splendor iustus eius, etc..

Secundum quod facit hominem idoneum ad magnam dignitatem, est generis nobilitas. Et hoc ostendit esse in christo, quia dicit, quod est figura substantiae eius.

Decet enim cum sapientia esse nobilitatem in principe. Deut. I, 15: tulique de tribubus vestris sapientes et nobiles, et constitui eos principes, etc..

Figura hic ponitur pro charactere, vel imagine; quasi dicat: imago substantiae. Sciendum tamen, quod licet imago dicat similitudinem, non tamen quaelibet similitudo est imago. Albedo enim in pariete non est imago albedinis meae, sed imago et similitudo in specie.

Illud ergo proprie dicitur esse imago alicuius, quod habet similitudinem speciei eius, vel expressum signum speciei.

Inter accidentia vero nihil ita est expressum signum, sicut speciei est figura. Unde qui describit figuram animalis, describit imaginem eius. Filius ergo, qui est imago invisibilis dei, Col. I, 15, proprie dicitur figura.

Sed cuius? substantiae eius. Imago enim alicuius est multiplex. Aliquando enim est signum repraesentans speciem in nullo cum ipsa conveniens, sicut imago hominis in pariete, quae in nullo habet veram speciem hominis. Aliquando vero assimilatur ei in specie, non tantum in repraesentando, sed etiam in essendo, sicut filius est imago vera patris.

Gen. V, 3: Adam genuit filium ad imaginem suam, id est, in natura speciei.

Et ideo addit substantiae eius, quia, secundum Augustinum, filius dicitur imago patris, quia est eiusdem naturae cum ipso.

Dicit ergo, quod est figura substantiae.

Sed quare non dicit quod est figura naturae? quia possibile est, quod natura speciei multiplicetur ad multitudinem individuorum in compositis ex materia et forma. Unde filius socratis non habet eamdem naturam numero cum patre suo. Substantia vero numquam multiplicatur. Non enim alia est substantia patris, alia filii. Nec enim dividitur secundum diversa individua.

Quia ergo una et eadem est numero natura in patre et filio dei, ideo non dicit naturae, quae dividitur, sed substantiae indivisibilis.

Io. X, 30: ego et pater unum sumus. Et c. XIV, 10: ego in patre, et pater in me est.

Tertium quod facit hominem idoneum, est virtus et potestas. Unde Eccli. VII, V. 6: noli quaerere esse iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Et ideo ostendit virtutem, cum dicit portansque omnia verbo virtutis suae. Proprium autem principum et potentum est portare. Iob IX, 13: sub quo curvantur, qui portant orbem. Ipse ergo portat.

Sed videndum est quid portat, et quo, vel per quid.

Quantum ad primum sciendum est, quod id, quod de se nec stare nec ambulare potest, indiget portari. Omnis autem creatura de se nec subsistere, nec operari potest. Primum patet, quia remota causa, removetur effectus, deus autem est causa omnis substantiae, quia non minus est causa substantiae rei quantum ad fieri, quam domificator est causa fieri domus, inde, sicut ad absentiam domificatoris cessat fieri domus et ad absentiam solis cessat fieri et esse luminis in aere: ita ad subtractionem virtutis divinae cessat et esse, et fieri, et subsistere omnis creaturae.

Portat ergo omnia quantum ad suum esse.

Portat etiam omnia quantum ad operari, quia subtracta influentia eius, cessat omnis motio causarum secundarum, cum ipse sit causa prima, et causa prima plus influit, quam secunda. Iob XXXVIII, 6: super quo bases illius solidatae sunt. Sic ergo patet, quod omnia portat.

Sed per quid portat? verbo virtutis suae. Quia enim apostolus loquens de creatione rerum dixit, quod deus omnia fecit per filium, quia scilicet dixerat, per quem fecit et saecula. Ille autem per quem aliquis operatur, non videtur virtute sua operari, sed virtute eius, qui per eum operatur; sicut balivus, per quem rex operatur, non operatur virtute propria. Ergo per hoc videtur, quod filius non operetur virtute propria. Ideo dicit apostolus quod portat verbo virtutis suae, quia, cum idem sit causa essendi et conservandi, cum dicit quod filius virtute sua est causa conservationis, ostendit quod etiam est causa essendi.

Sed numquid non virtute patris? utique, et eius virtute, quia eadem est virtus utriusque. Operatur ergo et virtute propria, et virtute patris, quia virtutem suam habet a patre. Nec tamen dicit apostolus virtute sua, sed verbo virtutis suae, ad ostendendum quod sicut pater omnia per verbum produxit Ps. XXXII, 9: ipse dixit et facta sunt, etc., in quo ostenditur maxima virtus patris ita filius eodem verbo, quod est ipse, omnia fecit.

Et in hoc ostendit apostolus potentiam virtutis suae, quia eamdem habet cum patre, quia eadem operatur et per idem, quo ille.

Sed tunc est dubium: quia pater, cum dicit, producit verbum. Ergo filius cum dicit, produceret verbum, et sic verbum patris esset verbum filii. Et ad hoc dicunt Graeci, quod sicut filius est imago patris, ita spiritus sanctus est imago filii. Et sic exponit basilius portans verbo virtutis suae, id est, spiritu sancto. Nam sicut filius est verbum patris, ita ut dicunt spiritus sanctus est verbum filii. Et ideo per ipsum facit filius, sicut per filium pater.

Verumtamen proprie loquendo, verbum non dicitur nisi quod procedit ut conceptus ab intellectu, ad quod sequitur procedere in similitudinem speciei. Spiritus autem sanctus, et si sit similis, non tamen habet hoc ex modo suae processionis, quia non procedit ut conceptus ab intellectu, sed ut amor a voluntate.

Aliter autem exponit Glossa verbo virtutis suae, id est, imperio suo.

Sed hic adhuc est dubium de isto verbo quid sit, quia imperium hominis vel est exterius per vocem prolatum: et hoc non potest dici in divinis, quia nihil est extrinsecum a natura divina, procedens a filio, per quod omnia portentur; vel illud imperium est interius in corde conceptum: sed nec etiam hoc potest stare, quia nihil in mente dei concipitur, nisi verbum aeternum. Ergo istud imperium, sic conceptum in mente filii, esset verbum aeternum, et sic essent duo verba aeterna, quod nefas est dicere.

Ideo ad argumentum est dicendum, sicut exponit Augustinus illud Io. XII, 48: sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum, id est, ipse ego, qui sum verbum patris, iudicabo eum. Et similiter, in proposito, verbum virtutis suae, id est, seipso, qui est verbum virtuosum.

Per ista ergo tria, ostendit tria de christo. Per hoc enim quod est splendor, ostendit eius coaeternitatem cum patre. In creaturis enim splendor est coaevus, sed ille est coaeternus. Et hoc est contra Arrium.

Sed cum dicit imago substantiae, ostendit eius consubstantialitatem. Quia enim splendor non est eiusdem naturae cum resplendente, ne forte aliquis credat, quod non sit similis in natura, dicit quod est imago, vel figura substantiae.

Sed quia filius, et si sit eiusdem naturae cum patre, si tamen sit infirmus, deficit a virtute patris; ideo subdit portans omnia verbo virtutis suae.

Apostolus ergo in his tribus commendat christum a tribus, scilicet a coaeternitate, a consubstantialitate, et ab aequalitate potestatis.

Deinde cum dicit purgationem peccatorum faciens ostendit, secundum, quod facit ad idoneitatem dignitatis eius, scilicet strenuitas, et industria, quam habuit in operando.

Fuit enim hoc magnae industriae, ut quod ei competebat ex natura, qua deus est, ipse meruerit per passionem in natura assumpta.

Unde Phil. II, 8 s.: factus est obediens usque ad mortem, propter quod et deus exaltavit illum. Purgare ergo peccata, etsi conveniat ei ex natura divina, tamen convenit ei etiam ex merito passionis. Unde Eccli. XLVII, V. 13: christus purgavit peccata eius, et exaltavit in aeternum cornu eius, etc.. Matth. I, V. 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

Convenit etiam christo purgare, ratione divinae naturae, et ratione proprietatis filii.

Ratione divinae naturae, quia culpa seu peccatum proprie est malum rationalis creaturae.

Hoc autem malum, sive peccatum non potest reparari nisi per deum. Nam peccatum in voluntate consistit, voluntatem autem solus deus potest movere. Ier. XVII, 9 s.: pravum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? ego dominus, etc..

Et huiusmodi ratio est, quia quod est immediatius fini, non reducitur ad ipsum finem, nisi a prima causa agente. Voluntas autem est ultimi finis, quia scilicet ad fruendum deo: et ideo a deo tantum movetur et reducitur.

Cum ergo christus sit verus deus, manifestum est, quod purgationem peccatorum facere potest. Is. XLIII, 25: ego sum qui deleo iniquitates vestras propter me, etc.. Lc.

C. II, 7: quis potest peccata dimittere, nisi solus deus? ratione vero proprietatis competit etiam christo.

Ad cuius evidentiam sciendum est, quod in peccato, primo quidem est transgressio legis aeternae et iuris divini, cum omne peccatum sit iniquitas, quae est transgressio legis. Is.

C. XXIV, 5: mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum. Cum ergo lex aeterna et ius divinum sit a verbo aeterno, manifestum est quod ad christum competit purgatio peccatorum, inquantum est verbum. Ps. Cvi, 20: misit verbum suum, et sanavit eos.

Secundo est in peccato amissio luminis rationis, et per consequens sapientiae dei in homine, cum huiusmodi lumen sit participatio quaedam divinae sapientiae. Bar. III, 28: et quia non habuerunt sapientiam, ideo perierunt.

Prov. XIV, 22: errant omnes qui operantur malum. Et secundum philosophum, omnis malus est ignorans. Rectificatio autem ad divinam sapientiam, competit ei qui est divina sapientia. Hic autem est christus.

I Cor. I, 23 s.: praedicamus christum, dei virtutem, et dei sapientiam. Sap. IX, 19: nam per sapientiam sanati sunt, quicumque placuerunt tibi, domine, a principio.

Tertio in peccato est deformatio similitudinis dei in homine. Prov. XV, 7: cor stultorum dissimile erit. Unde dicitur Lc. XV, 13 de filio prodigo, quod abiit in regionem longinquam.

De filio prodigo, quod abiit in regionem longinquam.

Et ideo competit huiusmodi deformationi rectificari per filium, qui est imago patris. I Cor. XV, 49: sicut portavimus imaginem terreni, portemus imaginem caelestis.

Quarto amissio aeternae haereditatis, in cuius signum homo post peccatum exclusus est a Paradiso, Gen. III, 23. Reparatio autem ad hoc proprie convenit filio, qui est haeres.

Rom. VIII, 17: si filii, et haeredes. Gal.

C. IV, 4 s.: misit deus filium suum, natum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, et adoptionem filiorum dei reciperemus.

Sic ergo patet, quod christo competit purgare peccata, et ratione humanae naturae, et ratione divinae.

Sed quomodo fecit purgationem peccatorum? ex hoc patet. In peccato enim primo est perversitas voluntatis, qua homo recedit a bono incommutabili, et ad hanc rectificandam, exhibuit christus gratiam iustificantem.

Rom. III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius.

Secundo est macula relicta in anima ex perversitate voluntatis, et ad hanc lavandam praebuit sanguinem suum. Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis, etc..

Tertio est reatus poenae cui homo addicitur ex culpa, et ad satisfaciendum per hanc obtulit semetipsum dei hostiam in ara crucis.

Eph. V, 2: christus dilexit ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret.

Quarto servitus diaboli, cui homo efficitur obnoxius peccando, quia qui facit peccatum servus est peccati, et ad eripiendum nos ab hac, redemit nos. Ps. XXX, 6: redemisti me, domine deus veritatis.

Consequenter cum dicit sedet ad dexteram, subiungit ipsam dignitatem, quasi dicat: non videtur indecens si sedet, etc..

Quia ipse est splendor et figura, et portat omnia, etc..

In verbo autem sessionis tria solent importari.

Unum est sedentis auctoritas. Iob c. XXIX, 25: cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, etc.. In divina autem curia multi assistunt, quia Dan. VII, 10: millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei. Sed nullus legitur ibi sedere; quia omnes sunt ibi servi et ministri.

Infra eodem: omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi. Sed solus iste habet regiam dignitatem. Dan. VII, V. 22: et usque ad antiquum dierum venit, et postea sequitur: et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum, etc.. Matth. XXV, 31: cum venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli eius cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, et post sequitur: tunc dicet rex his, etc..

Secundum est sedentis stabilitas. Lc. Ult.: sedete in civitate, etc.. Dan. VII, V. 14: potestas eius potestas aeterna, etc. Et infra XIII, 8: christus iesus heri et hodie, ipse in saecula.

Item aliquando sedere importat humilitatem, quia sedens inferior est stantibus. Ps.

Cxxxviii, 2: tu cognovisti sessionem meam.

Et sic non accipitur hic, sed primis duobus modis.

Sed contra, Act. VII, 56: ecce video caelos apertos, et iesum stantem, etc..

Et dicendum est, quod sedere, et stare, et huiusmodi dispositiones de deo dicuntur, secundum similitudinem. Et ideo secundum diversa, dicitur et sedens, et stans. Sedens quidem propter immobilitatem; sed stans propter utilitatem ad fortiter resistendum. Unde stabat quasi paratus iuvare stephanum, in agone constitutum.

Sed addit apostolus, quod sedet ad dexteram. Quod, si referatur ad divinam naturam, est sensus: ad dexteram, id est ad aequalitatem patris. Si vero ad humanam, est sensus: ad dexteram, id est in potioribus bonis patris. Mc. Ult.: sedet a dextris dei. Ps. Cix, 1 et Matth. XXII, 44: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis.

Sed inter eos qui habent assessores, quidam sunt simpliciter maiores, ut rex vel imperator; quidam vero non simpliciter maiores, sed secundum quid, ut praepositi, vel balivi.

Sed christus non sedet ad dexteram alicuius inferiorum iudicum, sicut alicuius praepositi, ut balivi, sed simpliciter maioris, quia ad dexteram maiestatis. Maiestas proprie est summa potestas. Is. VI, 3: plena erat omnis terra maiestate eius. Prov. XXV, 27: qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria.

Christus autem etsi sic sedeat ad dexteram maiestatis, habet tamen et ipse maiestatem, quia habet eamdem cum patre. Matth. XXV, V. 31: cum venerit filius hominis in maiestate sua. Lc. IX, 26: hunc filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et patris.

Dicit etiam non solum maiestatis, sed etiam in excelsis, id est, super omnem creaturam. Eccli. XXIV, 7: ego in altissimis habito. Sic ergo sedet in excelsis, quia elevatus est super omnem creaturam. Ps. VIII, V. 2: quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.

Et secundum quod dicit chrysostomus, apostolus in loco isto tenet modum volentis instruere parvulum, qui non statim proponit ei summa, sed paulatim perducit eum, modo loquendo ardua, modo proponendo infima; ita etiam modo proponit divina, cum dicit in filio, modo humana, cum dicit quem constituit haeredem, etc.. Et sic de aliis, ut patet in Glossa.