SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 6

Supra probavit apostolus tria de christo, in quibus excedit Angelos, hic probat quartum, quod praemiserat de ipso, scilicet quod sedet ad dexteram maiestatis, quod pertinet ad dignitatem eius.

Et circa hoc duo facit.

Primo enim inducit auctoritatem David hoc ostendentem; secundo ostendit Angelos ab hac dignitate deficere, ibi nonne omnes sunt administratorii spiritus? circa primum duo facit, quia primo describit dignitatem christi; secundo ostendit per signum, ibi quoadusque ponam.

Dicit ergo ad quem autem Angelorum dixit aliquando deus, quasi dicat: non invenitur, quod hoc deus dixerit Angelo, sed dixit christo. Et ipse christus, Matth. XXII, V. 43 ss., inducit hoc de se dictum.

Hoc autem, quod dicit sede a dextris meis, potest referri ad divinam naturam, in qua christus aequalis est patri, quia habet et iudiciariam et regiam potestatem aequalem patri. Io. XVI, 15: omnia quae habet pater, mea sunt. Ipse vero pater ab aeterno dixit, quia dicendo filium generavit, et generando dedit ei aequalitatem patris.

Potest etiam referri quantum ad humanam naturam, secundum quam sedet in bonis potioribus patris. Tunc autem pater dixit, quando humanae naturae verbum suum univit.

Hoc autem magis supra expositum est, ubi dixerat sedet ad dexteram.

Consequenter cum dicit quoadusque, ostendit per signum dignitatem christi; ubi occurrit duplex dubitatio.

Una, quia ab aeterno omnia sunt subiecta filio inquantum deus. Item, quia in resurrectione christus dicit: data est mihi omnis potestas. Quid ergo expectat subiiciendum scabello suo? et sciendum est, quod aliquid potest esse in potestate alicuius dupliciter. Uno modo quantum ad auctoritatem, et sic omnia ab aeterno quantum ad praeordinationem fiendorum et in tempore quo fuerunt, subiecta sunt filio dei inquantum deus, sed a principio conceptionis inquantum homo. Alio modo quantum ad exercitium potestatis, et sic non sunt ei omnia subiecta, sed tantum in fine mundi, quia nondum exercet potestatem in omnia, subiiciendo sibi omnia. Phil.

C. III, 21: secundum operationem qua possit etiam subiicere sibi omnia.

Sed quid est quod dicit scabellum? potest dici quod per hoc nihil aliud intelligitur quam plena et perfecta subiectio. Illud enim dicitur perfecte subiectum alicui, quod ipse potest conculcare pedibus. Aliter etiam, et faciendo vim in verbo, quia sicut deus est caput christi I Cor. XI, 3: caput christi deus ita pedes christi, humanitas eius. Ps. Cxxxi, V. 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Ponam ergo scabellum, id est, non solum subiiciam inimicos tuos tuae divinitati, sed etiam humanitati tuae.

In hoc autem erravit Origenes. Ipse enim voluit et intellexit tantum unum modum subiectionis, dicens: sicut enim nihil aliud est subiici luci, quam illuminari, ita cum christus sit veritas, iustitia, et bonitas, et quicquid tale potest dici, nihil est aliud subiici salvatori, quam salvari. Et ideo voluit, quod in fine omnia, etiam Daemones, salvarentur, quia aliter non subiicerentur omnia christo.

Sed hoc est contra illud quod dicitur matth.

C. XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum.

Unde sciendum est, quod duplex est modus subiectionis. Unus per voluntatem subditorum, sicut boni ministri subiiciuntur domino suo, puta regi, et sic soli boni subiiciuntur christo. Alius per voluntatem domini, et sic est quaedam violentia ex parte subditorum. Et sic mali subiicientur christo, non quod velint dominium eius, sed quia christus faciet de ipsis voluntatem suam, puniendo eos, qui noluerunt hic facere voluntatem suam. Et hoc proprie designatur per scabellum, quia quod calcatur, comprimitur.

Is. Lxvi, 1: caelum mihi sedes est, id est, caelestes et boni, sed terra, id est, terreni et mali, scabellum pedum meorum.

Alia dubitatio est de hoc, quod dicit quoadusque, etc., quia si sedebit quoadusque ponat, ergo cum posuerit, non sedebit.

Respondeo quod huiusmodi dictiones, donec, et quoadusque, quandoque ponuntur finite, quando scilicet designant terminum eius cui coniunguntur, sicut cum dico: sede hic donec veniam. Aliquando autem tenentur infinite, quando scilicet non ponitur terminus, ut cum dicitur: iste non poenituit donec vixit, quia nec post mortem poenituit.

Sicut enim dicit Hieronymus, illud oportet designari de quo posset esse dubium. Illud autem, quod non est dubium, relinquitur intelligenti.

Dubium autem est de aliquo utrum in vita sua poeniteat, sed quod non post mortem suam, nulli est dubium. Sic et in proposito; cum enim modo multi impugnent et blasphement christum, videtur dubium utrum modo sedeat; sed non est dubium, utrum sedeat, quando omnia subiecta erunt ei, et ideo non exprimitur illud.

Consequenter ostendit quod dignitas haec Angelis non convenit, cum dicit nonne omnes sunt administratorii spiritus, etc..

Ubi tria facit, quia primo ostendit ipsorum officium; secundo executionem officii, ibi in ministerium; tertio fructum executionis, ibi ut haereditatem.

Dicit ergo nonne omnes, etc.. Ps.

Cii, 21: ministri eius qui facitis voluntatem eius.

Sed contra Dan. VII, 10: millia millium ministrabant ei, etc., ubi dicit Gregorius: aliqui ministrant, alii sunt qui assistunt. Non ergo omnes ministrant.

Respondeo. Dicendum est, quod sicut videmus in artificibus quod duplex est genus artificum, quidam enim sunt quasi manu exequentes ut manu artifices; alii autem non exequuntur nec operantur manu, sed sunt artifices disponentes, et quasi praecipientes quid agendum sit. Ita et in Angelis est, quia quidam sunt quasi exequentes ea quae a divina iussione procedunt circa nos agenda, quidam vero quasi praeceptores, praecipientes ea quae agenda sunt. Accipiendo ergo largo modo administratores, tam pro exequentibus quam etiam pro imperantibus, sic omnes sunt administratores vel administratorii, inquantum superiores exequuntur dei voluntatem circa medios, medii circa infimos, infimi circa nos.

Sed si dicantur administratorii qui exequuntur, alii autem qui immediate accipiunt a deo assistentes, sic quidam ministrant, quidam assistunt et tradunt aliis.

Assistentes igitur sunt qui immediate accipiunt illuminationes divinas ab ipso deo; unde et nominibus relatis ad deum nuncupantur, sicut seraphim, id est, amantes deum, cherubim cognoscentes, throni portantes. Ministrantes non sunt qui ab istis accipiunt, et aliis tradunt.

Sed contra hoc esse videtur illud quod dicit Gregorius, quod assistere dicuntur, qui intima dei contemplatione fruuntur. Cum ergo omnes Angeli videant deum per essentiam, secundum illud Matth. XVIII, 18: Angeli eorum semper vident faciem patris mei; ergo videtur quod omnes sint assistentes.

Respondeo. Dicendum quod quidam de primis studentibus in libris dionysii, volens salvare et dictum apostoli et dictum Gregorii, dixit quod Angeli inferiores non vident deum per essentiam, cum non sint assistentes.

Et iste fuit ioannes Scotus, qui primo commentatus est in libros dionysii.

Sed haec opinio haeretica est, quia cum beatitudo perficiatur in visione dei, sequeretur quod Angeli inferiores non videntes deum per essentiam, non essent beati. Est etiam dictum domini dicentis, Matth. XVIII, 10: Angeli eorum, etc..

Et ideo dicendum quod omnes vident deum per essentiam, non tamen omnes assistunt.

Ad cuius evidentiam sciendum est, quod sicut deus cognoscendo essentiam suam, etiam seipsum cognoscit, et omnia alia a se, ita et Angeli videntes dei essentiam, et ipsum cognoscunt, et res omnes in ipso; in qua quidem visione, ideo solum sunt beati, quia deum vident, non ideo quia res in ipso cognoscunt.

Unde Augustinus in libro confessionum: beatus qui te videt, etiam si illa non videat. Qui autem te et illa cognoscit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus. Visio autem qua deum vident per essentiam, est omnibus beatis communis.

In visione autem qua res cognoscunt in deo, unus Angelorum praeeminet aliis; nam superiores, utpote altioris naturae et intellectus, plura vident in deo, quam medii; et medii quam infimi. Unde isti vident omnia quae ad eorum officium pertinent, et quae sunt exequenda per alios, quae non ita perfecte vident inferiores, et ideo aliis exequenda tradunt, et propter hoc isti solum assistunt, et tamen omnes vident deum, et in huius signum dicit dionysius, quod quibusdam Angelis quaerentibus ipse deus immediate respondet, sicut Is.: quis est iste qui venit de edom? et respondet ipse: ego qui loquor iustitiam. Quibusdam vero respondet per Angelos, sicut illud Ps. XXIII, 8: quis est iste rex gloriae? respondent Angeli, et non deus, et dicunt: dominus virtutum ipse est rex gloriae. Sic ergo patet Angelorum officium.

Sed contra hoc est, quia hic tangitur executio officii cum dicit in ministerium missi; ergo videtur per hoc quod omnes exequantur.

Ps. XXXIII, 8: immittit Angelus domini in circuitu eius, etc.. Is. VI, 6: volavit ad me unus de seraphim, qui sunt in supremo ordine. Ergo si illi mittuntur, multo fortius alii.

Sed contra hoc est dionysius, qui dicit quod accepit ab apostolo, quod soli inferiores mittuntur, et non superiores.

Respondeo. Quidam dicunt quod superiores mittuntur et exeunt aliquando aliquibus causis subortis ad exteriora. Sed videtur mihi quod superiores quatuor, scilicet seraphim, cherubim, throni, et dominationes numquam mittuntur, sed inferiores mittuntur, quod patet ex eorum nominibus. Virtutes enim mittuntur ad mirabilia facienda; potestates ad arcendum potestates aereas; principatus ad gubernandum communitatem vel regnum, et sic de aliis. Dominationes autem dicuntur, quia ordinant omnia haec inferiora; alii autem tres ordines accipiunt nomina ex operatione, quam immediate exercent circa deum, et illam dispensant in alios.

Quod ergo dicit, missi, dicendum est quod duplex est missio: una quae motum localem importat, et sic mittuntur solum inferiores.

Alia est missio, quae fit per applicationem et directionem novi effectus in creatura, et sic mittuntur filius et spiritus sanctus; et hoc modo mittuntur superiores, quia virtus eorum immittitur in inferiores immittenda aliis.

Et quod dicit volavit, etc., dicendum quod inferiores utuntur nominibus illorum quorum virtute et auctoritate agunt, et eis attribuunt operationes suas. Et quia ille inferior officium suum exequebatur in virtute seraphim, ideo vocatus est nomine seraphim, non quod esset natura seraphim.

Deinde subiungit fructum officii, cum dicit qui haereditatem capiunt salutis.

Et licet omnes sint vocati, non tamen omnes capiunt haereditatem. Qui ergo capiunt, illi percipiunt fructum missionis. Ier. LI, 9: curavimus Babylonem, et non est sanata.

Vel rursus cum dicit propter eos qui haereditatem, etc., ponitur executionis fructus, qui est, ut homines haereditatem capiant salutis.

Propter hoc enim est totus ordo actionis circa nos, ut compleatur numerus electorum.

Ps. Xc, 11: Angelis suis deus mandavit de te, etc.. Et dicit propter eos, non propter omnes, quia licet omnes sint vocati, pauci tamen sunt electi, ut dicitur Matth. Cap. XXIV.

Et dicit haereditatem, quia ad ipsam soli filii perveniunt; quod si filii, et haeredes. Dicit vero capiunt, quia oportet quod labore, et studio, et sollicitudine acquirant regnum dei. Matth. XI, 12: regnum caelorum vim patitur. Illi ergo capient qui student in se dominicas illuminationes et inspirationes immissas per Angelos bonos custodire, et effectui demandare, alias dicetur eis quod dicitur Ier. LI, 9: curavimus Babylonem, et non est sanata.